Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.

Quamobrem secundum hoc tuum uerissimum testimonium et tuam uerissimam expositionem quoniam religio est quam Dulcitius tribunus tenet, profecto religio est qua te ad nostram communionem praeceptum imperatoris impellit. unde fit consequens, ut religio sit etiam qua christianus imperator ad curam suam iudicat pertinere, ne in res diuinas inpune peccetur, a quo tu non uis curari nisi ea, quae terrena re publica continentur. unde et regem Niniuitarum oblitus [*]( , 1 Gaud. epist. ad August. et Esai. 5, 20. cf. Parm. II 1, 1 sqq. 12 cf. ad pag. 169, 6 13 Esai. 66, 5 ) [*]( 4 dulticius J (et sic deinceps) 5 heretiam J 7 maximum Llml 9 uerbo J 14 oderint J 15 destantur J 17 dedisse J 23 nerissimam hoc tuum fo 25 profecto] profiteor J )

271
quid legeris populo de agenda paenitentia non mandasse dixisti; haec enim uerba tua sunt ad me: quid, inquis, miseros decipis? Ionae deus praecepit, prophetam dominus ad populum misit; nihil tale regi mandauit. aduerte ergo quid scriptum sit et noli irasci nisi tibi ipsi, qui uel diuina scripta non recolis uel tu potius miseros decipis: surrexit Ionas et abiit in Niniue, sicut locutus est dominus. Niniue autem ciuitas magna erat quasi uiae tridui. et coepit Ionas ingredi ciuitatem quasi unius diei iter, et praedicauit et ait: adhuc triduum, et Niniue subuertetur. et crediderunt uiri Niniuitae domino et indixerunt ieiunium et saccos induerunt a maiore usque ad minorem. cumque peruenisset sermo ad regem ciuitatis Niniue, surrexit de sede sua et detraxit sibi uestimenta et se circumdedit sacco et consedit in cinere. praedicaturque a rege et a potentibus, dicens: homines et iumenta et oues et boues non gustent quicquam nec pascantur et aquam non bibant. et induti sunt saccos homines et iumenta: proclamauerunt ad dominum inpense et auersus est unusquisque a uia nequitiae suae et iniquitatis quam in manibus habebat. audisne tandem regem curasse, quod ad curam regum tibi displiceat pertinere? certe ut inpense ageretur, quod minus quam oportuerat agebatur. ideo ergo Niniuitae non sunt expoliationibus proscriptionibusque uel terrore militum ad paenitentiam imperio regis artati, quia oboedienter iussa fecerunt. non itaque ostendimus populum ista perpessum, quia nec tu ostendas regem fuisse contemptum. proinde cum regibus ea, quae secundum deum sunt, religioso timore iubentibus quisquis obtemperat, [*]( 2 Gaud. epist. ad August. 6 Ion. 3, 3—S ) [*]( 1 agendo penitentie J 3 *ad J 5 nisi tibi mg. v tibi (sic!) J tibi fv 7 in Niniuem fv 21 aduersus J 23 regum curam fv 27 regis magis l 28 osteridis v 30 religio J quisque v obteperat J )
272
a timore incipiens et ad dilectionem proficiens a domino accipit pacem, non sicut pacem dat saeculum, quoniam saeculum pacem dat propter temporalem utilitatem, dominus autem propter aeternam salutem. ergo quia ista religio est in qua est tribunus Dulcitius — neque enim uerba tua negaturus es —, superstitio est pars Donati unde te uult erui huius religio. superstitio est quod te quaeris occidere, quod ualde prohibet huius religio, superstitio est quod erga ista curam reprehendis imperatoris, quam suscepit exequendam huius religio.

Itaque quia uerbo tuo causa finita est, obsecro per deum religionis, deum ueritatis, ut etiam tuus error aliquando finiatur. ipsa est, frater, ecclesia Christi quae hoc tempore toto terrarum orbe crescendo dilatatur, continens et malos et bonos uentilatione ultima separandos. atque ut te ad extremum illius potius uerbis alloquar, quem testem catholici nominis adhibere uoluisti, ipsa est quae domini luce perfusa per orbem totum radios suos porrigit, ipsa est quae ramos suos per uniuersam terram copia ubertatis extendit. proinde etsi uidentur in illa esse zizania, non tamen impediri debet aut fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania esse in ecclesia cernimus ipsi de ecclesia recedamus. nobis tantummodo laborandum est ut frumentum esse possimus, ut cum frumentum coeperit dominicis horreis con-. di, fructum pro opere nostro et labore capiamus. apostolus in epistula sua dicit: \'in domo autem magna non solum uasa sunt aurea et argentea, sed et lignea et fictilia. et quaedam quidem honorata, quaedam inhonorata.\' nos operam demus et [*]( 1 cf. 1 Tim. 4, 18 2 cf. Ioh. 14, 27 16 Cypr. De cath. eccl. unitate c. 5 19 Cypr. epist. 54, 3 26 II Tim. 2, 20 ) [*]( 1 a timore scripsi amore J timore fv accepit A 3 dat pacem v 6 superstio J superstitio-8 religio om. f 8 imperatoris reprehendis fv 9 exquendam d 10 tua J 18 copiam J 23 possumus J 25 fructum] frumentum J 29 uero inhonorata fv )

273
quantum possumus laboremus, ut uas aureum uel argenteum simus. ceterum fictilia uasa confringere domino soli concessum est cui et uirga ferrea data est. esse non potest maior domino suo seruus nec quisquam sibi quod soli filio pater tribuit uindicarit, ut putet aut ad aream uentilandam et purgandam palam (uel uentilabrum) iam ferre se posse aut a frumento uniuersa zizania humano iudicio separare. superba est ista obstinatio et sacrilega praesumptio quam sibi furor prauus adsumit. et dum sibi semper quidam plus quam mitis iustitia deposcit adsumunt, de ecclesia pereunt, et dum se insolenter extollunt, ipso suo tumore caecati ueritatis lumen amittunt. beatissimi Cypriani sunt uerba ista, non mea; eius uidelicet uerba sunt, quem tu nobis lectissimum testem catholici nominis in tuorum scriptorum exordio posuisti et per multa copiosissime commendasti, immo per ipsum, quoniam uera atque diuina sunt, uerba sunt dei. ecce quod audi, ecce quod caue, ut adiuuante misericordia saluatoris simul caritatem catholicam teneamus, simul pacem catholicam diligamus, simul cum eius frumentis usque quaque crescamus, simul usque ad finem zizania toleremus, simul in horreo sine fine uiuamus. uides nempe sine ulla defensione Caeciliani uel quorumlibet hominum, quos accusandos putatis, catholicam suo robore ac firmitate consistere, quamuis et Caeciliani causam conlatio nostra purgauerit et aliorum, de quibus calumniamini, aut dubia sit criminatio aut iniusta damnatio. sed ualde stultum est, ut ecclesiae causam diuinis testimoniis fultam atque munitam in hominum causis ratione exorbitante [*](3 cf. Ps. 2, 9 4 cf. Ioh. 13, 16 15 cap. 2 init). [*]( 5 uendicarit Af 6 se putet fv Cypr. 7 paleam Af uel uentilabrum om. Ao se hoc loco om. fo Cyprsed cxtat in 6 codd. Cypriani 8 a om. J 9 superare f 10 praesuptio A prauos f assumpsit A 11 quidam plus] aliquid amplius / 22 tolleremus A 26 consolatio A 27 iusta A 28 ut] in A 29 minutam A ) [*]( LIII. Âugullt. c. Don. III. ) [*]( 18 )
274
ponamus, cum, etiamsi illos malos manifestissime uideremus nec iam separare a sacramentis ecclesiae ualeremus, non tamen impediri deberet aut fides aut caritas nostra, ut, quoniam et istos inter zizania esse in ecclesia cerneremus, ipsi de ecclesia recedere deberemus. si respondere cogitas, noli causam relinquere et in superuacaneis euagari. ea quae dicta sunt intuere, ad ea quae dicta sunt non fallaciter eludendo, sed rationabiliter disputando responde. nam illa prolixa responsione quid egeris uel potius quam nihil egeris, si necessarium uisum fuerit dominusque donauerit, opere alio diligentius demonstrabo. [*]( 3 karitas J 4 cernemus d 10 nihil subscriptum in A)