Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.

Uerba epistulae: Sed quoniam prudentiam tuam, inquit, exsecutoris officium non decebat, quaeso paucis aduerte. alia est ut reor solida ueritas, alia effigies ueritatis. quoniam ueritas robore suo firmata constat, idolum siue simulacrum est quod in iniuriam ueri simile fecerit humana praesumptio; numquam tamen potest praeiudicare ueritati fallacia. simulacrorum cultores dico, qui non tenent ueritatem ; sub alieno uocabulo gentilem existimo, qui facit sibi quod colat. unde publicum apertumque est, quod minis siue terrore et persecutionibus crebris Gabinium similesque de naturae libertate sublatos ipsi sibi quos uenerarentur perfidos fabricasse noscuntur, ad quorum cultum coguntur inuiti. ad haec responsio: Adhuc addis furori uestro uerba blasphemiae et audes dicere ecclesiam catholicam humanum esse figmentum, cui dicit deus: ego enim sum dominus qui facio te, dominus nomen ei. et. ut sciamus ipsam eam catholicam uniuerso terrarum orbe diffusam, sequitur et adiungit: et qui [*]( 11 cf. pag. 230, 10 21 cf. pag. 206, 21 sqq. 29 Esai. 54, 5 31 ibid. ) [*](It!. J) [*]( 3 non addidi 9 in om. f 18 constit (sic) f 19 simulachrum f 21 simulachrorum f 24 Gabinium scripsi Gabinum fv ) [*]( LIII. August. c. Don. III. ) [*]( 16 )

242
eruit te ipse deus Israel uniuersae terrae uocabitur. hoc euidentissimum dei opus humanum dicitis esse figmentum nec uos respicitis, quod ab ista ecclesia, quam se promisit deus in uniuersa terra esse facturum, nullo modo separaremini, nisi hominem sequeremini. nos eum sequimur, qui dixit Abrahae: in semine tuo benedicentur omnes gentes. eum sequimui, qui dixit ipsi ecclesiae suae quod modo commemoraui: ego sum dominus qui facio te, dominus nomen ei, et qui eruit te ipse deus Israel uniuersae terrae uocabitur. propterea tenentes ecclesiam, quae dilatatur et crescit per omnes gentes et per uniuersam terram, non utique figmentum sequimur humanum, sed promissum factumque diuinum. uos quid sequimini, ut ab huius diuinae promissionis et diuini operis communione diuisi uelitis esse de parte Donati? peccato Caeciliani perisse de orbe terrarum promissiones dei et remansisse in parte Donati homo uobis dixit an deus? si deus, legite hoc nobis ex lege prophetis psalmis, apostolicis et euangelicis litteris. legite, si potestis, quod in collatione nostra minime potuistis. si autem homines ista dixerunt, de quibus dictum est: firmauerunt sibi sermonem mali gnum, ecce humanum figmentum, ecce quod colitis, ecce cui seruitis, ecce propter quod rebellatis insanitis ardetis.

Gabinius uero et ceteri, qui hanc ecclesiam cognouerunt elegerunt tenuerunt, non humanum figmentum, sed diuinum promissum praedictum et impletum cum fidelibus habere cupientes, ulterius pro humano figmento ipsas humanas molestias perpeti noluerunt. qui enim pro ueritate et unitate Christi non dico res suas, sed istam etiam uitam suam aliis dumtaxat auferentibus atque interficientibus amiserit, uere fidem habet, uere spem habet, uere caritatem habet, uere deum habet; quisquis autem pro parte Donati uel fimbriam uestimenti perdiderit, cor non habet. quid ergo mirum, si homines sapientes, [*](6 Gen. 22, 18 8 Esai. 54, 5 20 Ps. 63, 6 )[*](def. J) [*](1 erui f 19 uestra f 23 Gabinius scripsi Gabinus fv )

243
cum uiderunt contra obduratae consuetudinis pertinacissimam uetustatem proposita sibi esse damna et exilia, considerauerunt, utrum pro parte Donati contra ecclesiam catholicam, hoc est pro figmento humano contra opus diuinum, perpeti ista deberent, et se utique non debere uiderunt atque istam quam uocatis persecutionem cognouerunt sibi esse correctionis occasionem et fecerunt quod scriptum est: da sapienti occasionem et sapientior erit. uides itaque, quam inaniter dixeris homini, qui ex praecepto piissimi imperatoris sui uestram correctionem requirit, quod huius prudentiam exsecutoris officium non decebat. quid enim magis religiosum militantem decet quam ut in ea causa, in qua perpendit quibusnam uos uultis esse deceptio, multis ipse fiat corrigendis saluatio?

Uerba epistulae: Ad docendum, inquit, populum Israel omnipotens deus prophetis praeconium dedit, non regibus imperauit. saluator animarum dominus Christus ad insinuandam fidem piscatores, non milites misit. ad haec responsio: Audite ergo prophetas sanctos et sanctos piscatores, et molestos non patiemini religiosissimos reges. iam enim et superius ostendi ad curam pertinuisse regis, ut Niniuitae deum placarent, cuius iram propheta annuntiauerat. quamdiu ergo uos non tenetis ecclesiam quam (prophetae) praenuntiauerunt, piscatores apostoli plantauerunt, tamdiu reges, qui eam tenent, rectissime ad suam curam iudicant pertinere, ne uos aduersus eam rebelletis impune. nam deus et reges habuit inter prophetas; Dauid quippe sanctus, quod non potestis ignorare, rex fuit. audite itaque prophetantem regem, et nullum religiosum regem formidabitis irascentem. audite, inquam, prophetam regem dicentem de Christo: dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae, et non timebitis christianum regem succensentem uobis hanc ecclesiam blasphemantibus, quae, sicut a rege prophetata est, [*]( 7 Prou. 9, 9 10 pag. 241, 15 20 cap. 25, 28 29 Ps. 71, 8 ) [*]( def. A ) [*]( 13 deceptio] exitio male coni. v 22 prophetae add. mg. v, om. fv ) [*]( 16* )

244
exhibetur usque ad terminos orbis terrae, quia et rex Nabuchodonosor, quamuis propheta non fuerit, eos tamen, qui blasphemarent deum Sidrac Misac [et] Abdenago, religiosa seueritate coercuit.

Verba epistulae: Mundanae, inquit, militiae numquam deus expectauit auxilium, qui solus potest de uiuis et mortuis iudicare. ad haec reponsio: Non mundanae militiae deus expectat auxilium, quando regibus largitur potius beneficium, qui eis inspirat, ut in regno suo curent fieri domini sui praeceptum. quibus enim dictum est: et nunc, reges intellegite, erudimini qui iudicatis terram, seruite domino in timore, sentiunt suam potestatem ita domino seruire debere, ut ea potestate plectantur, qui nolunt eius uoluntati seruire. quod autem de militibus facis inuidiam, si utique ista cura, sicut iam docuimus, in scripturis sanctis pertinere demonstratur ad reges, per quos id acturi sunt aduersus rebelles circumcelliones et insanos eorum siue participes siue principes nisi per subditos milites?

Uerba epistulae: Sed hoc non sciunt, inquit, alienarum rerum incubatores, qui nec deum. audiunt dicentem: non concupiscas rem proximi tui nec per Salomonem spiritum sanctum dicentem: tunc stabunt iusti in magna constantia aduersus eos, qui se angustia uerunt et qui abstulerunt labores eorum. uidentes turbabuntur timore horribili et mirabuntur in subitatione insperatae salutis, dicentes inter se paenitentiam habentes et per angustiam spiritus gementes: hi sunt quos aliquando habuimus in derisum et in similitudinem improperii. nos insensati uitam illorum existimabamus insaniam et finem illorum sine honore. quomodo [*]( 3 cf. Dan. 3, 29 (96) 10 Ps. 2, 10-11 21 Ex. 20, 17 22 Sap. 5, 1-9 ) [*](def. J) [*]( 3 Sidrach fv Misach v et seclusi, cf. 19, 20. Petil. II 92, 211. Ep. c. Don. 20, 54 11 iudicetis f 16 ad reges om. f sunt] add. reges f 22 in om. f )

245
computati sunt inter filios dei et inter sanctos sors illorum est? ergo errauimus a uia ueritatis et iustitiae lumen non illuxit nobis. lassati sumus in iniquitatis et perditionis uia et ambulauimus solitudines difficiles, uiam autem domini ignorauimus. quid nobis profuit superbia, aut quid diuitiarum iactantia contulit nobis? transierunt omnia tamquam umbra. haec igitur fides nos hortatur, ut libenter pro deo in ista persecutione moriamur. ad haec responsio: Agnoscite scelus uestrum et nolite uobis usurpare nomen alienum. scriptura dixit: tunc stabunt iusti in magna constantia aduersus eos, qui se angustiauerunt et qui abstulerunt labores eorum. non dixit: \'stabunt omnes qui mala passi sunt\', sed: stabunt iusti, sicut et dominus cum dixisset: beati qui persecutionem patiuntur, nisi addidisset. propter iustitiam, non solos significaret, qui pro sua in domino patientia coronantur, sed etiam illos, qui iustis legibus puniuntur. quapropter si ad uos putatis haec iustorum uerba quae scripta sunt pertinere, prius an iusti sitis ostendite. habetis enim res magnas, quas inter uestras iustitias uentiletis, diuisionem Christi, rescissionem sacramentorum Christi, desertionem pacis Christi, bellum contra membra Christi, criminationes in coniugem Christi, negationem promissorum Christi. hae sunt iustitiae uestrae, propter quas uidelicet stabitis in magna constantia aduersus eos, qui uos angustiauerunt et abstulerunt labores uestros. iam uero cum inter iustitias uestras iactare coeperitis quod uos ipsos necatis, quis uobis iustus aequabitur? tunc enim maxime apparebitis uindicandi, sed uidete de quibus: de his utique qui uos occiderunt. ergo ut uindicemini, puniemini et sic stabitis aduersus uos ipsos. maxime stabitis, qui caminis clausis uos in crudeles angustias coartatis, ut et qui uoluerit [*](10 Sap. 5, 1 14 Mattli. 5, 10 ) [*]( 7 omnia illa p. 252, 4 13 omnes qui] hinc pergit A 15 persecutione d 16 pacientiam Aml 18 scriptam dml 27 quisquis Aml 30 sic scripsi si A, om. fv 31 credeles Aml )
246
subuenire non possit intrare et qui uoluerit euadere non possit exire. absit, absit ut stent cum magna constantia, cum stabunt cum tam mala conscientia. nisi forte arbitramini propterea nobis deum tunc posse parcere pro sceleribus uestris, quia ipsi uobis modo non parcitis. unde etiam quaedam sanctimoniales uestrae grauidae per saxa se miserunt et dissilientibus uteris homicidiorum scelere etiam stuprorum scelera prodiderunt, existimantes, si hoc modo in se uindicassent, nullo iam modo uindicaturum deum. sicut et uos putatis, quae sacrilegio schismatis et haeresis uel depraedando detruncando excaecando occidendo, postremo etiam rebaptizando catholicos et quaelibet alia potuerunt a uobis nefanda committi, isto modo posse quo uos occiditis expiari. sed erratis; hoc putauit et ludas. an hoc etiam uultis addere documentum, quo certius nouerimus maiores uestros potius fuisse traditores, quia mortem imitamini traditoris?

Ergo, quod in collatione contentiose negare noluistis, etiam hinc uera esse gesta firmatis, in quibus confessis traditoribus qui tunc primae sedis episcopus in Numidia fuit Secundus Tigisitanus ignouit et, quibus crimina traditionis manifesta atque confessa apud Cirtam praesentibus relaxauit, cum his apud Karthaginem tamquam traditores non conuictos absentesque puniuit. a quo crimine etiam Secundus ipse obiciente Purpurio Liniatensi se purgare non potuit, quando ei dixit idem Purpurius: tu quid egisti, qui tentus es a curatore et ordine, ut scripturas dares? quomodo te liberasti ab ipsis, nisi quia dedisti aut iussisti -dari quodcumque? nam non te dimittebant passim. hoc autem Secundus etiam in litteris suis ad Mensurium datis, [*](17 cf. Breuic. III 17, 31 25 Gesta concilii Cirtensis; cf. Cresc. III 27, 30 ) [*]( 1 subuenire-uoluerit om. J 3 ni A 5 unde se f 6 grauidae om. f se miserunt] demiserunt f 7 etiam] et fv 9 deum uindicaturum fv 11 et onto f 12 quo] quia fv 15 immittamini 11 20 tigisitanusus J 22 kartaginem A 24 purpur»*»rio (rio eras.) A Limatensi fv 25 purpurrius J qui] quando fo, cf. Cresc. l. c. )

247
quas uos ipsi protulistis atque recitastis, sine ambiguitate confessus est quod non tradidit, sed quod ad eum peruenerint a curatore et ordine missi persecutores quos ei Purpurius Liniatensis obiecit, ut scripturas traderet. quas cum ab illo peterent, se respondisse: \'christianus sum et episcopus, non traditor,\' eisque nihil omnino tradere uoluisse. quod ei uultis ut credamus, cum et uos ipsi quam sit incredibile uideatis feruente illa persecutione detentum episcopum siue conuentum, ut scripturas dominicas traderet, nullis traditis fuisse dimissum. nempe contendebatis non potuisse episcopos ad ordinandum episcopum ad ciuitatem Cirtensem persecutionis tempore conuenire. quomodo ergo persecutio illa feruebat, si potuit episcopus propter scripturas tradendas teneri nullisque traditis inpune dimitti? et tamen clamabatis, inmanitatem persecutionis illius temporis describentes, nec duodecim episcopos ad ordinandum episcopum potuisse in concilium congregari qui gesta illa conficerent, ubi crimina traditionis inuicem donauerunt et pro pace ecclesiae iudicanda domino reliquerunt, cum uos hoc tempore talem persecutionem uos perpeti dicentes, qualis numquam fuit, id est ut loca uobis desint, quo confugere atque ubi latere possitis, tamen concilia faciatis, episcopos ordinetis, etiam in eorum locum, qui suis ignibus perierunt, iterum tales, qui suis ignibus perire parati sunt. in concilium autem tantae, ut putatis atque iactatis, persecutionis tempore amplius etiam quam XXX conuenire potuistis, ubi et Petilianus fuit, qui persecutionis tempore nec duodecim conuenire potuisse clamabat.

Porro in ipso concilio statuistis, ut, qui nobis inuiti communicauerunt uel episcoporum uel presbyterorum, tantum [*]( 1 cf. Breuic. III 13, 25 14. 26 cf. Breuic. III 17, 32-33 24. 28 circiter annos 418-419 ) [*]( 2 tradiderit fv, cf. e. gr. p. 210, 28 qui-secuti sunt et qui-remanserint 4 Limatensisfv ab om. A 5 et ona. f 6 eisque coni. v eique Afv 8 retentum / 9 nullisque f 14 clamabitis Anil 17 ubi] nisi f 18 et pro] proque Iv 19 relinquerunt A 20 dicentes scripsi dicitis A dixistis/i; 21 tamen] cum It) 29 pr. uel om. v episcopi uel presbyteri / prespiterorum A )

248
si sacrificium non obtulerint aut in populo non tractauerint, ad ueniam pertineant et in suis recipiantur honoribus, ac sic totas calumniarum uestrarum uires etiam ipsi hoc decreto uestro penitus amputastis. ubi est enim, quod uestro uaniloquio etiam eos, qui non fuerunt, dicitis per communionem nostram fieri traditores, quia scilicet, sicut calumniamini, illi nos inquinauerunt, qui urgentibus tunc impiis potestatibus libros ecclesiasticos tradiderunt? cur ergo nunc a crimine absoluitis, quos nobis communicasse cognoueritis inuitos, si sacrificium non obtulerint neque sermonem in populo fecerint? quasi illi tunc primi traditores sub terrore et horrore immanium suppliciorum, qualia modo uobis omnino nullus ingessit, codices sanctos non inuiti tradiderint aut sacrificium illic obtulerint aut in populo sermonem fecerint. uidetis ergo quod, sicut uos istis, quos uanissime criminamini communione nostra fieri traditores, si quid inuiti fecerint, potuistis ignoscere, ita etiam maiores uestri in necessitate multo artiore tradentibus ueris traditoribus eadem regula ignoscere potuerunt. sed ut damnarent alios absentes et inauditos, inimicorum Caeciliani factione compulsi sunt, facientes quod de talibus apostolus dicit: in quo enim alium iudicas, temet ipsum condemnas; eadem enim agis qui iudicas.

Quapropter quoniam Donatistae se ipsos occidere semper amauerunt et ipsi ab initio traditores fuerunt, quid mirum, si traditoris mortem etiam suos posteros amare docuerunt? sed uitandae huius similitudinis causa uel numquam uel difficillime se laqueo necauerunt, frustra omnino. nam ille ludam traditorem id facere compulit, qui et illum puerum, quem sanauit [*](20 Rom. 2, 1 28 cf. Matth. 17, 14 ) [*]( 2 et om. f honoribus recipiantur fv sic scripsi si A/v 4 anputastis A 6 impugnauerunt / 10 obtalerunt A 13 post inuiti del. est fecerint in A obtulerunt A 14 estis Af 17 traditoribus (traditoriis f) ueris fl) in eadem fv 19 facientibus f 21 -met om. fv qui scripsi (Gr. 6 Y.ptvwv) que A quae fv 23 semet fv 24 intio A 25 traditores J )

249
dominus, in aquam et ignem saepe deiecit et gregem porcorum in mare praecipitauit et ipsi domino praecipitium de pinna templi audaci praesumptione suggessit. quamuis itaque diuersis modis uoluntariam uos praecipitetis in mortem, tamen eiusdem diaboli instinctu uos ipsos necando imitamini traditorem. quod etsi uos non estis, eorum tamen qui fuerunt et schisma fecerunt, in quo libenter estis, etiam hoc in uobis facere, quod in se traditor fecit, nefando magisterio didicistis. ecce iam qua iustitia stabitis aduersus eos, qui uos angustiauerunt, ut, si uestrae mortes uindicabuntur, non nisi in uobis ipsis iustissime uindicentur.

Qui sunt autem labores uestri, quos a uobis iactatis auferri? an iniustum est, ut ecclesiae quae fuerunt uestrae, cum in pacem catholicam transeunt, cum suis rebus transeant? illis enim ad nos transeuntibus si res earum uultis tenere, uos procul dubio res alienas uultis auferre. mater autem catholica uobis dicit, quod quibusdam beatus apostolus dixit: non enim quaero quae uestra sunt, sed uos. uerumtamen quomodo uobis non estis ipsi contrarii, quando utrumque nobis obicitis, et quod res uestras possidere cupiamus et quod uiolenter uos nobiscum esse cogamus? haec duo quam sint inter se contraria non uidetis. si enim ad communionem nostram uos inuitos quaerimus et tenemus, quomodo res uestras desideramus, quas utique uobis communicantibus habere non possumus? si autem illas cupimus optinere, quomodo uos quaerimus, ut eas uobis communicantibus amittamus? sed confitemur uobis: cupiditas nostra caritas uocatur. haec uos quaerit in nobis, haec uos inuenire, corrigere atque in unitate Christi consociare desiderat; ut uestris caminis uos ardere timeamus, huius igne feruemus; haec nos accendit, ut non solum non concupiscamus [*]( 1 cf. Matth. 8, 32 2 cf. Matth. 4, 5-6 17 II Cor. 12, 14 ) [*](8 magistro Aml didicistis om. J iam] cum fv 10 iudicabun- tur A ipsis om. f 18 anne /c 15 illis] his f eorum f 20 alt. quod 8. 1. A 21 uobiscum A 22 conmunionem J 28 unitatem fv sociare fv 29 ut] ne et post timeamua punctum fv nestris Aml )

250
res uestras, sed nobiscum optemus possideatis et nostras. agnoscite et uenite et perire nolite. aut si ultro uenire erubescitis, seruimus infirmitati, ne quid pereat caritati. ecce uolumus uos tenere: quid festinatis ardere? ad uitam tenemus, ad salutem tenemus, ad Christi unitatem ueritatem suauitatem tenemus et ad cenam tanti patris familias, si sponte non uultis intrare, compellimus.