Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.

Ex hoc igitur genere quis ignorat quam multi antea per diuersas mortes ibant et peribant, et nunc in illorum comparatione quam pauci suis ignibus ardeant? sed si putas moueri nos oportere, quia isto modo tot milia moriuntur, quantum existimas nos habere consolationis, quod a tanta dementia partis Donati, ubi non solum nefariae diuisionis error, uerum etiam furor iste lex facta est, longe atque incomparabiliter plura milia liberantur? neque enim isti, qui pereunt, illorum saltem numero aequantur, qui ex ipso genere nunc iam tenentur ordine disciplinae colendisque agris amisso circumcellionum et opere et nomine inseruiunt, seruant castitatem, tenent unitatem: quanto minus coaequantur isti perditi numero utriusque sexus non solum puerorum et puellarum, iuuenum et uirginum, uerum etiam coniugatorum et senum, quorum innumerabiles ex Donatistarum nefaria dissensione in pacem Christi ueram et catholicam transeunt! isti quippe, qui se incendunt, nec tot homines sunt quot loca sunt populis plena, qui ab exitiali peste erroris illius et furoris [*](def. ?) [*]( 4 aenabulis se oppositis ante more (lin. 3) transponenda uidentur inserebant f 12 ab aquis f 24 saltem] saluti / 33 qui scripsi quae fv )

232
per hanc instantiam perficiendae unitatis eruuntur. numquidnam. obsecro, sanum misericordiae potest esse consilium, ut simul cum illis isti omnes aeternis gehennarum suppliciis seruentur, ne illi in istorum comparatione perpauci suorum caminorum ignibus exurantur? ut enim omnes cum Christo uiuant, magnis conatibus et uotis agendum est; sed si hoc per quorundam furorem fieri non potest, saltem ut non omnes cum diabolo pereant laborandum est.

Sane de scripturis sanctis sagacissime inquirens, si quid proferre posses pro ista spontaneae mortis sententia insana, inuenisse te aliquid putas, quia scriptum est in euangelio: spiritus quidem promptus est, caro autem infirma, tamquam ideo se quisque occidere debeat, quia infirmus est ad passiones inter manus persequentium sustinendas..non potuisti citius dicere falsos martyres uestros ex illorum esse numero, de quibus scriptum est: uae his qui perdiderunt sustinentiam, et ad illos prorsus non pertinere, quibus dominus dicit: in uestra patientia possidebitis animas uestras. de quibus autem legitur: spiritus promptus est, caro autem infirma, somno non uoluntario premebantur, non interitu uoluntario necabantur. diligenter lege et quid loquaris attende. ubi est quod apostolus ait: fidelis deus, qui non permittet uos temptari super id quod potestis, sed faciet cum temptatione etiam exitum, ut possitis sustinere? itane credendum non est huic apostolicae ueritati et inimicos debemus nos ipsos habere, quia inimicos non possumus alios sustinere? absit hoc a cordibus christianis. plane fideli apostolo, immo ipsi fideli deo, qui non sinit suos temptari supra quam ferre possunt, sed facit cum temptatione etiam exitum, ut possint sustinere, credant catholici, non credant Donatistae, et ne [*]( 12. 19 Matth. 26, 41; cf. pag. 2$0, 5 16 Eccli. 2, 16 18 Luc. 21, 19 23 I Cor. 10, 13 ) [*](def. 1) [*]( 1 nunquid non / 3 seruentur] eruantur f 14 punctum post est habent fv, correxi 16 his scripsi iis fv )

233
semper ista non credant, non sint Donatistae. quando enim desperatur in quibusque passionibus a domino impetranda patientia et ideo quaeritur compendium caminorum, ubi se isti non quidem feris, ut ait beatissimus Cyprianus, sed tamen flammis obiciunt, quos nemo damnauit, non est hoc consilium sed furor, non est sapientia sed amentia. habeant isti incendia sua, qui non dicunt de adiutorio domini: quoniam ab ipso patientia mea.

Certe sanctus Iob, quando a capite usque ad pedes intolerabili uulnere putrescebat et doloribus excruciabatur immanibus, hoc uestrum compendium habebat in promptu, quo se ab huiusmodi uita horrendis calamitatibus plena, in qua procul dubio manebat, nolebat eripere. potestas utique aderat, sed iustitia non sinebat. secundum hoc enim dicit: atque utinam possem me occidere aut rogare alium ut faceret mihi hoc. negauit se posse iustus, quod per iustitiam fieri non poterat. eo loquendi modo et apostolus ad Galatas dicit: testimonium uobis perhibeo, quia, si fieri posset, oculos eruissetis et dedissetis mihi. cur enim et hoc fieri non posset, nisi quia iuste fieri nullo modo posset? sic et dominus, cum per angelos suos iustum Loth de Sodomis exeuntem urgeret, ut properaret in Segor: non enim, inquit, potero facere rem, donec tu illo introeas. non posse se dixit, quod sine dubio poterat per potentiam, sed non poterat per iustitiam. posset enim patientissimus Iob, ut nihil aliud, uel cibum uel potum non sumere atque ita illam uitam aerumnosam horrendamque consumere; sed hoc iuste facere non posset, quoniam nulli fas est se ipsum occidere, maxime cum, ut possit uiuere, possit fugere. an hoc aliquis dubitauerit, quod ille uir sanctus, qui tam multa in suis doloribus loquebatur, rogare ut hoc sibi fieret [*]( 4 cf. Ps.-Cypr. De laude martyrii c. 21 7 Ps. 61, 6 15 Hiob 30, 24 18 Gal. 4, 15 23 Gen. 19, 22 ) [*](dtf. J) [*]( 3 patientia scripsi sapientia fv 14 sinebat] desinebat Amerb. deserebat f 22 Lot v )

234
aliquem posset? neque enim, ut dolenti et putrescenti manus defuit ad perimendum, et lingua defuit ad rogandum. certe uel ipsam coniugem suam poterat hoc rogare. quae tamen ut hoc fieret nec ipsa suggessit, quae illum mori per eius blasphemiam deo irascente cupiebat, ideoque aliquid in deum consilio nefando (dicens) tamen ut ipse se occideret ei dicere non audebat. plus iuris in uos diabolus habet, qui uobis tam facile persuadet, quod insipienti mulieri persuadere non potuerat, quam sibi ministram ad decipiendum uirum suis illi ablatis omnibus reseruauit. dixit itaque se iustus ille non posse aliquem rogare ut eum interficeret, etiam id ostendens utique non licere. quod enim non potest iuste, non potest iustus, quoniam hoc decernendo prius amittit iustitiam, ut, quod non potest iustus, possit iniustus. sic ergo dixit: atque utinam possem me ipsum interficere, tamquam diceret <atque utinam iustum esset\'; tunc enim a iusto fieri posset. neque enim, ut hoc posset quod non potest nisi iniustus, iniustitiam sibi optaret, sed si fieri posset, hanc uellet esse iustitiam. quod fieri quia non potuit, ut haec esset iustitia, non potuit iustus quod sola faceret iniustitia. ac per hoc non est iniustum homini iusto optare mortem, quando amarissima est uita, sed si deus optatam non dederit, non erit iustum nisi tolerare eam amarissimam uitam. sicut a iusto nec illud alienum est, ut optet uitam, quando amara mors imminet, sed cum se uidet eam impetrare non posse, dicit quod nos in se transfigurans dominus ait: uerum non quod ego uolo, sed quod tu u i s, pater. haec autem illis dicenda sunt, quos ad mala gerenda quaerunt qui persequuntur, non quos ad bona participanda qui diligunt; eis, inquam, dicenda sunt ista, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, non qui eam sibi faciunt propter iniustitiam. [*]( 4 cf. Hiob 2, 9 14 Hiob 30, 24 26 Matth. 26, 39 30 cf. Matth. 5, 10 ) [*](def. A) [*]( 1 ut scripsi non fo 4 suggessisset v 6 dicens addidi )
235

Proinde etiam senior ille Razias, quem sibi isti exemplis sui sceleris destituti de Machabaeorum libris tamquam imitandum se inuenisse gloriantur, hoc facere debuit, quod in eisdem litteris leguntur septem illi fratres etiam exhortante matre fecisse, ut comprehensus et a lege domini sui non auersus omne, quod ei applicitum esset, acciperet et in dolore sustineret et in humilitate sua patientiam haberet. quocirca humilitatem inter manus inimicorum non ualens ferre non plane sapientiae, sed insipientiae dedit exemplum non Christi martyribus, sed Donati circumcellionibus imitandum. uerumtamen si diligentius consideremus, et ab isto apparetis alieni. iste quippe, cum iam comprehenderetur ab hostibus, non habuit liberam fugam. ideo se gladio percussit et, cum perimere non potuisset, de muro se praecipitauit, deinde abruptam petram, cum iam uiuere non posset, adhuc tamen spirans et corpus impetu mouens, currendo licet exsanguis obtinuit, ubi utraque manu producta sua intestina discerpsit dispersit occubuit, turba ita circumdatus, ut euadere non posset, etsi uiuere posset. uos igitur, qui nec dominum auditis dicentem: fugite nec imitamini Razian, qui uoluit nec potuit fugere, profecto, quia non habetis illum in praecepto, nec habetis istum in exemplo. quid quod iste Razias secundum uestram rationem sine dubitatione culpandus est? dixisti enim propter euangelicam sententiam, ubi dominus ait: spiritus quidem promptus est, caro autem infirma, uos ad caminorum fugisse compendium, quia uidelicet infirmi estis perferre manus inimicorum, si ab eis comprehensi fueritis. ergo illius, qui se gladio grauiter uulnerauit, qui uulneratus murum petiit, qui se inde in ceruicem praecipitem dedit, qui et postea potuit ad petram currere, in petra stare, intestina educere carpere spargere, numquid dici potest spiritus promptus, caro autem infirma? cuius non solum spiritus [*]( 2 cf. II Mach. 14, 41 sqq. 4 cf. II Mach. 7, 1 sqq. 10 cf. epist. 204, 6-7 20 Matth. 10, 23 24 Matth. 26, 41; cf. pag. 230, 5 ) [*](itf. A) [*]( 18 itaque f 19 uiuere non f deum f 20 Raziam v )

236
tam promptus apparuit, sed etiam caro tam firma, ut uix credibile sit eum facere uoluisse ac ualuisse quae fecit. itaque uobis oportet iste displiceat, qui rationem uestrae infirmitatis sua firmitate perturbat. porro si fugere ualens nec uolens in domum suam ligna congessisset atque irruentibus inimicis, ut eum comprehenderent, ignem supposuisset seque cum suis aedibus concremasset, uobis quidem praebuisset exemplum, sed sibi adquisisset grande tormentum. nunc autem, quoniam fugere non ualuit, aliquanto minus est fortasse sui sanguinis reus, quod sibi intulit mortem, quam comprehenso inimicus iam fuerat illaturus.

At enim sanctarum scripturarum auctoritate laudatus est Razias\'. quomodo laudatus? quia fuit amator ciuitatis: hoc potuit et carnaliter, ciuitatis uidelicet illius terrenae Hierusalem quae seruit cum filiis suis, non autem illius quae sursum, liberae matris nostrae. laudatus est, quia continentiam seruauit in Iudaismo: at haec sibi in comparatione iustitiae christianae damna et stercora fuisse dicit apostolus. laudatus est, quia pater Iudaeorum appellabatur : hoc magis est unde et illi tamquam homini subrepsit humilitatis impatientia, ut prius mori uellet quam hostibus subici. dictum est, quod elegerit nobiliter mori: melius uellet humiliter, sic enim utiliter. illis autem uerbis historia gentium laudare consueuit, sed uiros fortes huius saeculi, non martyres Christi. dictum est, quod se uiriliter de muro praecipitauit in turbas: nec nos dicimus eum hoc fecisse muliebriter. quamquam uos, qui multum exemplo isto profecistis, etiam feminas uestras hoc facere docuistis: sed fatemur hoc etiam ipsas non facere muliebriter, sed uiriliter, non tamen salubriter, quia non fideliter. ad extremum quod inuocasse dictus est dominatorem uitae ac spiritus, ut haec illi iterum redderet, id est uitam et spiritum, nec tunc aliquid poposcit, quo boni discernuntur a malis. [*]( 13 cf. II Mach. 14, 37 14 cf. Gal. 4, 25 16 cf. II Mach. 14, 38 17 cf. Phil. 3, 8 19 cf. II Mach. 14, 37 ) [*](def. J) [*]( 8 autem scripsi enim fv 17 at scripsi et fv )

237
reddet enim haec deus et his qui male egerunt non in resurrectione uitae aeternae, sed in resurrectione indicii aeterni. laudatus est itaque iste Razias amator ciuitatis ut ualde bene audiens, id est bonae famae, quia pater Iudaeorum appellatus est et quod continentiam tenuerit in Iudaismo. istam uero eius mortem mirabiliorem quam prudentiorem narrauit quemadmodum facta est, non tamquam facienda esset scriptura laudauit. nostrum est autem, sicut apostolus admonet, omnia probare, quae bona sunt tenere, ab omni specie mala nos abstinere.

Et hanc quidem scripturam, quae appellatur Macchabaeorum, non habent Iudaei sicut legem et prophetas et psalmos, quibus dominus testimonium perhibet tamquam testibus suis, dicens: oportebat impleri omnia quae scripta sunt in lege et prophetis et [in] psalmis de me, sed recepta est ab ecclesia non inutiliter, si sobrie legatur uel audiatur, maxime propter illos Macchabaeos, qui pro dei lege sicut ueri martyres a persecutoribus tam indigna atque horrenda perpessi sunt, ut etiam hinc populus christianus aduerteret, quoniam non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae reuelabitur in nobis, pro quibus passus est Christus, si tanta patientissime pertulerunt pro lege quam dedit deus per famulum hominibus illis, pro quibus nondum tradiderat filium: quamquam et iste Kazias habeat quod legentibus prosit, non solum ut mens exerceatur recte iudicando quod legit, uerum etiam ut animus humanus, immo animus christianus aduerteret, quanta ferenda sint ab inimicis ardore caritatis, cum a se ipso iste timore humilitatis tanta pertulerit. sed ardor caritatis de sublimitate descendit gratiae diuinae, timor autem humilitatis ex amore accidit laudis humanae, et ideo ille certat per patientiam, hic autem peccat per [*](8 cr. I Thess. 5, 21-22 14 Luc. 24, 44 19 cf. De ciu. dei 18, 36. De doctr. christ. 2, 5. De cura pro mortuis gerenda c. 1 Rom. 8, 18 ) [*]( Uf. A ) [*]( 7 est scripsi esset fv 11 Machabaeorum v 15 alt. in alias deest; deleui 17 Machabaeos v )

238
impatientiam. non itaque debemus, quidquid in scripturis etiam dei testimonio laudatos homines fecisse legerimus, consentiendo approbare, sed considerando discernere, adhibentes iudicium non sane nostrae auctoritatis, sed scripturarum diuinarum atque sanctarum, quae nos nec illorum hominum, quibus illic bonum atque praeclarum testimonium perhibetur, omnia uel imitari uel laudare facta permittit, si quae non recte ab eis facta sunt uel huic iam tempori non conueniunt.. sed de iis, quae tunc fuerant recta, nunc non sunt, quid opus est aliquid in hac quaestione discutere, cum hoc, unde agitur, ut sibi quis inferat mortem, maxime cui conceditur uel potius qui compellitur uiuere, in eis sit factis, quae nec poterunt umquam recta esse nec potuerunt, sicut satis iam demonstrauimus?

Proinde quomodolibet accipiatur a uobis huius Raziae uita laudata, non habet mors eius laudatricem sapientiam, quia non habet dignam dei famulis patientiam, potiusque huic uox illa sapientiae, quae non laudis, sed detestationis est, competit: uae his qui perdiderunt sustinentiam. nam si laudatorum facta omnia creditis imitanda, numquid melior est iste Razias quam Dauid? cur ergo eius factum de aliena uxore appetenda eiusque occidendo marito nullus bonus sibi proponit (imitandum), sed potius cauendum atque uitandum? numquid melior est Razias quam Salomon? placetne ergo uobis, ut eius erga mulieres lasciuiae, quarum seductionibus usque ad templa idolis fabricanda perductus est, imitandum proponamus exemplum? numquid melior Razias quam Petrus apostolus, qui ubi dixit: tu es Christus filius dei uiui, tam beatus a domino appellatus est, ut claues regni caelorum accipere mereretur, nec tamen in eo creditur imitandus, ubi mox eodem momento reprehensus audiuit: uade post me, satanas; non enim [*]( 19 Eccli. 2, 16 21 cf. II Reg. 11 25 cf. III Reg. 11 28 Matth. 16, 16 31 Matth. 16, 23 ) [*](def. J) [*]( 12 poterunt coni. v, poterant in textu, item f 19 iis fo 23 imitandum addidi 30 in eo coni. v ideo fo )

239
. sapis quae dei sunt, sed quae hominum? atque ut haec taceam, quae uoce apertissima sancta ecclesiae scriptura culpauit, et ea dicam, quae tantummodo ibi narrata atque conscripta sunt nec de his est in alter(utr)am partem laudis aut reprehensionis lata sententia, sed quae nobis iudicanda permissa sunt, numquid melior Razias quam Noe? quis autem illum uirum, quod iacuit ebrius, laudauerit sobrius? numquid melior est Razias quam ludas patriarcha? quis tamen eum approbet, cui placeat, quem non rectissime offendat in illa fornicatione, quandoquidem non ad suam nurum, quia hoc ignorauit, uerumtamen ad eam quam meretricem putauit ingressus est? numquid melior est Razias quam Samson? audete itaque dicere, si potestis, illud quod in crinibus habuit uirtutis magnum diuinumque secretum blandienti mulierculae fuisse prodendum. nam illud quod cum inimicis occidit et se ipsum, quando super se atque illos deiecit domum, mortem quam mox ab eis fuerat perpessurus communem uoluit cum illis habere, quia non posset euadere. quod quidem non sua sponte fecit, sed hoc spiritui dei tribuendum est, qui usus est eo, ut faceret quando illi adfuit, quod facere non poterat quando idem spiritus defuit. sicut Abrahae factum, quando filium uoluit immolare, quod deo iubente fuit oboedientia, deo non iubente quid fuisset nisi dementia?

His sacris litteris eruditus beatus Cyprianus in confessione sua dixit disciplinam prohibere ne quis se offerat. uidete, . quantum mali faciatis, cum uos uultis occidere, qui essetis indisciplinati, etiam si uos aliis hoc uobis facere cupientibus uelletis offerre. fugam praecipit quem uocatis saluatorem, fugam permittit persecutor: quid ergo sequimini, ut uestris ignibus pereatis, nisi uestrum furorem? et tamen dicis: an non est ista persecutio, quae tot milia innocentum artauit ad mortem? [*](7 cf. Gen. 9, 21 10 cf. Gen. 38 14 cf. Iud. 16 21 cf. Gen. 22 25 cf. Act. procons. c. 1 30 pag. 230, 3 ) [*](def.J) [*]( 4 alterutram scripsi alteram fo 12 Sampson f 23 fuisset scripsi fuit fv 26 essetis scripsi estis fv 30 est om. f 31 innocentium / )

240
ostendite, quomodo sitis innocentes, qui Christum diuiditis et uos occiditis. ostendite, quomodo artemini ad mortem, quibus fuga et diuinitus iubetur et humanitus relaxatur. ostendite, quemadmodum caminorum compendio animas uestras a contaminatione rapiatis, quas potius caminorum sacrilegio tamquam diabolico sacrificio contaminatissimas facitis. interrogate Christum: iubet uos fugere; interrogate tribunum: permittit uos fugere; si et ipsum Razian interrogare possetis, responderet nobis: (ego\' non potui fugere.\' uos ergo nec Christum saluatorem nec tribunum persecutorem nec Razian auctorem habetis.

Quod autem dixisti, ut se ipsos uestri occiderent, non eos frustra timuisse, quoniam quisquis in nostras uel nostrorum manus incidit non euasit, quid (non) euaserit quaero. si mortem, cur eam uobis infertis manibus uestris, si hanc timetis a nostris? sed manifestum est non de morte uos dicere. nam quantum cupiamus uos uiuere, etiam ipsi scitis; ideo nos de uestra morte terretis. proinde si communionem nostram dicis neminem uestrum qui in manus nostras incidit euasisse, utinam uerum diceres! ualde quippe feliciter non euaderent communionem quae offertur a catholicis, ut euaderent damnationem quae paratur haereticis. sed falsum esse quod dicis uel ex uestro Emerito cogitare potuisti, qui, cum uenisset ad nos, facilius est ueritate conuictus quam communicare compulsus. sunt et alii fama quidem minores, sed stultitia pares. quisquis enim fuit similis uanitatis, ut contra manifestissimam ueritatem peruersissima uerecundia fieret pertinax, cum putari erubescit inconstans, expers a nobis catholicae communionis abscessit. sed ideo dixisti: quisquis in eorum manus incidit non euasit, quoniam paucissimos apertissimae ueritati perseueranter resistentes et discedentes latere arbitratus es. sed Emerito fecisti secundum uos [*]( 1 cf. I Cor. 1, 13 11 cf. 28, 32 init. 28 pag. 230, 9 ) [*](def. J) [*](8 et 10 Raziam v 12 in om. f 13 non addidi 18 in om. f 25 quiquis f 27 dum Engelbrecht )

241
grauissimam iniuriam, qui perdidit apud te duritiae suae laudem. tamquam frustra esse uoluerit inter paucos ueritati non consentientes, quia deputari (non) meruit inter latentes. quis nostrum non te credat inuidere collegae? aut si non inuides, imitare. ueni ad nos et tu sicut ipse, audi quod dicimus sicut ipse, responde, si potes, quod non potuit ipse; si autem nec respondere nec communicare uolueris, discede sicut ipse. ecce ille de nostris manibus illaesus abscessit; tu quare dicis: quisquis in eorum manus incidit non euasit? ecce ille non sibi credidit loca defutura ubi posset latere; tu quare disponis ardere? itane nondum uides uos esse potius, qui non pertinetis ad deum et qui facitis contra deum non solum peste communi, qua Christi unitati resistitis, sed etiam nos praecipue, qui huic tanto sceleri uestro etiam mortes addere festinatis?