Contra Fortunatum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
AUG. dixit: Non debemus frustrare tantos, qui praesentes sunt, et de quaestione proposita ire ad aliud. si confitemur ambo. si nobis concedimus esse incorruptibilem et inuiolabilem deum et nihil pati potuisse — ex quo est consequens, ut falsa sit haeresis uestra, quae dicit deum cum uideret inminere uastitatem ac labem regnis suis, misisse uirtutem, quae cum tenebrarum gente bellaret, et ex ea commixtione hic nostras animas laborare — breuis ergo est ratio mea et, quantum aestimo, cuiuis planissima. si deus nihil pati potuit a gente tenebrarum, quia inuiolabilis est, sine causa huc nos misit, ut nos hic aerumnas patiamur. si autem aliquid pati potuit, non est inuiolabilis et decipitis eos, quibus dicitis esse inuiolabilem deum. hoc enim uestra haeresis negat, cum cetera exponitis.
FORT. dixit: Hoc sentimus, quod nos instruit beatus apostolus Paulus, qui dixit: hoc sentite in uobis, quod et in Christo Iesu; qui cum in forma dei esset constitutus, non rapinam arbitratus est aequalem se esse deo, sed semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inuentus ut homo; humiliauit semet ipsum, factus est [*]( 21 Philipp 2, 5 sqq. ) [*]( 1 sit quemadmodum om. S quemadmodum om. b 2 aut] et b ob om. A 3 isto in mundo BP in isto mundo A uenerint Sb 4 nicedi hil APSb 8 b gQ (in marg. ambo) B condiaamus\' B 9 conn seques B 10 hereais (e mvt. in i) B 11 uastitatem (corr. ex uaatitatam) B 12 pugnaret Ab et] om. A hic] hic B hinc PSb e 13 1/iboraret (a corr. in i) B liberaret Sb eet ergo Ab 14 existimo b i cuius B huius S lucis b plenissima Sb 16 pateremur A 18 et III/cetera B 21 dicit Sb 23 se aequalem esse A esse se aequalem b 24 ezTauit S 25 factus est b inuentus] inuentus est S )
AUG. dixit: Ego quaero, quemadmodum in mortem uenerimus. et tu dicis, quemadmodum de morte liberemur.
FORT. dixit: Ita apostolus dixit, quomodo sentire debeamus de nostris animis, quod Christus nobis ostendit. si fuit Christus in passione et morte, et nos; si uoluntate patris descendit in passionem et mortem, et nos.
AUG. dixit: Notum est omnibus catholicam fidem ita se habere, quod dominus noster, id est uirtus et sapientia dei et uerbum, per quod facta sunt omnia et sine quo factum est nihil, ad liberationem nostram hominem suscepit. in ipso homine, quem suscepit. demonstrauit illa, quae dicis. nos autem nunc de ipsius dei et ineffabilis maiestatis substantia quaerimus, utrum ei aliquid nocere possit. an non possit. si -enim potest aliquid nocere ei, non est inuiolabilis. si non potest ei aliquid nocere, quid ei factura erat gens tenebrarum, contra quam dicitis bellum gestum esse a deo ante [*](18 cf. I. Cor. 1, 24 19 cf. Ioh. 1, 3 ) [*]( . 1 uobis S 3 similitudine A 4 et om. S 5 et in patre se esse] , 10 ae et patrem eisse AP et in patre se esse B et se in patre esaeq; S et at a wbv patre esse b 6 sentimus b 7 animis BsSb auimis AP 7 ipaum] . se ipsum S 8 pr. aut] aut B 11 uenerimus in mortem S uenerimus (corr. ex ueniremus) B 12 liberaremur B 13 dixit apostolus 8 14animabus nostrus b animus abn B2 15 passionem AB (m er.) mortè A 14 animabus nostris b animus B* 15 passionem AB (m er.) mortS A 28 ei] et APS §t B 24 potest ei b noceri PB (e corr. in i) 25 noceri AS )
FORT. dixit: Anima dei est, an non?\'