Contra Fortunatum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

AUG. dixit: Si iustum est, ut non interrogatis meis respondeatur et ego interroger, respondeo.

FORT. dixit: Si in proprio agit anima, hoc a te quaero.

AUG. dixit: Ego dicam quod interrogasti; tantum illud memineris te noluisse respondere interrogatis meis, me autem tuis respondere. si quaeris, utrum a deo descenderit anima, magna quidem quaestio est; sed siue a deo descendit siue non, illud de anima respondeo non esse deum : aliud esse deum, aliud animam. deum esse inuiolabilem, incorruptibilem et inpenetrabilem et incoinquinabilem, et qui nulla ex parte corrumpi potest, et cui nulla ex parte noceri possit. animam uero uidemus et peccatricem esse et in aerumna uersari et ueritatem quaerere et liberatore indigere. haec mutatio animae ostendit mihi, quod anima non sit deus. nam si anima substantia dei est, substantia dei errat, substantia dei corrumpitur, substantia dei uiolatur, substantia dei decipitur: quod nefas est dicere.

FORT. dixit: Ergo negasti animam ex deo esse, quamdiu peccatis ac uitiis et mundanis rebus deseruit et errore ducitur, quod fieri non potest, aut ut deus hoc patiatur aut substantia eius. est enim deus incorruptibilis et substantia eius [*]( .. 2 liberatore ASb commiitos A b istud b 4 & potest A & pęterat B I 0 «irit 6 dei] deus b 8 respondebo PSb 9 propria B propria S ait B ait AP a] om. AB 10 ego quidem quod interrogasti dicam b tu interrogasti &.. illud: memineris sqq. A 11 interrogastis meis me an S 14 aliud-deum om. 8 16 coioquinabilem B ex nulla b . uamarl 17 possit b cui] qui S ex om. A potest b 18 uideri B 2o ac] et ASb ducitur) duci PB (in fine u.) 26 posset S aut ut] nisi aut ut A ut aut Sb )

90
inmaculata est et sancta. hic uero quaeritur a uobis, utrum anima ex deo sit necne. quod nos fatemur et ostendimus ex saluatoris aduentu, ex ipsius sancta praedicatione, ex ipsius lectione. dum animis miseretur et secundum eius arbitrium anima uenisse dicitur, ut eandem de morte liberaret et perduceret eam ad aeternam gloriam et restitueret patri. quid uero de anima tu ipse dicis aut speras, utrum sit a deo, necne? et substantiam dei, ex qua neges esse animam, nullis passionibus posse subiacere ?

AUG. dixit: Animam sic negaui esse substantiam dei ut negem esse illam deum, sed tamen ex deo auctore esse. quia facta est a deo. aliud est qui fecit, aliud quod fecit; qui fecit, corruptibilis esse omnino non potest; quod autem fecit. omnimodo non potest aequale illi esse. qui fecit.

FORT. dixit: Nec ego dixi animam similem esse deo. sed quia dixisti facticiam esse animam et nihil praeter deum, quaero, undenam deus animae. substantiam adinuenit.