Contra Fortunatum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

AUG. dixit: Has animas, quas de morte ad uitam per Christum uenire fatemini, quae causa praecipitauit in mortem ?

FORT. dixit: Hinc iam dignare prosequi et contraire, si nihil praeter deum.

AUG. dixit: Immo tu dignare respondere id, quod interrogaris, has animas quae causa morti dederit.

FORT. dixit: Immo tu dignare dicere, utrum aliquid sit praeter deum, an omnia in deo sunt.

AUG. dixit: Illud ego respondere possum, quod me dominus nosse uoluit deum necessitatem pati nullam posse neque ex aliqua parte uiolari atque corrumpi. quod cum tu quoque fatearis, quaero, qua necessitate huc miserit animas, quas dicis per Christum redire.

FORT. dixit: Quod tu dixisti, quia huc usque tibi deus [*]( 2. Ioh. 14, 6 6 loh. 14, 9 7 Ioh. Õ, 24 ) [*]( 1 rerum animas ipsas S 2 ipsins] suam A 3 ianna] uita A et nemo] nemo APS uenire AS 4 nos (in marg. al. non) b alig 1 e ame mtdi ani. sunt anime PSb alias animę B alio modo//// ante B alio modo ante PS 7 uidet b patrem meum PSb 8 fecit B facit PS nunc 10 nos] non B om. PSb est om. b 18 quae] qua A morti (8 corr. in i) B 19 utrim B 20 sint ASb 21 ergo AB 22 pati posse nulla S pati nullo modo posse A1 nullam pati posse b et neque b 23 quod tu quoque com fat. S 24 quaero] om. A 26 dixistis S )

87
reuelauit, quod incorruptibilis sit, quemadmodum et mihi, ratio quaerenda est, quemadmodum animae aut ob quam causam istum in mundum uenerunt, ut merito nunc eas per unigenitum filium suum ac sui similem de hoc mundo liberaret, si nil praeter ipsum._