Contra Fortunatum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

AUG. dixit: Unde dixerit dominus noster "potestatem habeo ponendi animam meam et potestatem habeo sumendi eam" omnibus notum est, quia passurus erat et resurrecturus. ego autem abs te iterum atque iterum quaero: si deo noceri nihil poterat, cur huc animas misit?

FORT. dixit: Naturae contrariae modum inponere.

AUG. dixit: Et omnipotens deus et omnium [*](4 Ioh. 10, 18 ) [*]( T 2 hpc B 5 potestatemJ potestatem habeo A eam. Aug. Ntlc dixi b 6 sitA 7 angustinua—causamowi.6 ego quare quaro cum deo noceri nichil poterat. fort. dii uideris quod uoluntate progressa est anima. hoc dico. aug. dii ego autem causam sqq. A quaero] quare b nocere SPb 9 nocere b 11 eatn S 12 etenim AS dicit A 13 hanceam om. b 14 ergo] enim S 15 constaijt B2 constat-animam] . om. A (spat. uac. reZ.) 16 dei] de ABFb 17 et de] et dei S 18 diieri B 21 abs te om. A 22 si (s. I.) B om. APS nihil v nocere b nocere P quur B hQc B 24 deus] est et A miserii cordessimus B misericors summus P misericors et omnium summus Sb )

112
misericordissimus, ut modum inponeret naturae contrariae. ideo illam moderatam esse uoluit, ut nos inmoderatos efficeret?

FORT. dixit: Sed ideo ad se reuocat.

AUG. dixit: Si ad se reuocat ab inmoderatione, si a peccato, ab errore. a miseria, quid opus erat tanta mala animam pati per tantum tempus, donec mundus finiatur, cum deo, a quo eam dicitis missam, noceri nihil possit?

FORT. dixit. Quid ergo dicturus sum?