Contra Fortunatum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
AUG. dixit: Et ego noui non te habere, quid dicas, et me cum uos audirem in hac quaestione numquam inuenisse. quod dicerem, et inde fuisse admonitum diuinitus. ut illum errorem relinquerem et ad fidem catholicam me conuerterem uel potius reuocarem ipsius indulgentia. qui me huic fallaciae semper inhaerere non siuit. sed si confiteris te non habere. quod respondeas, omnibus audientibus et recognoscentibus, quoniam fideles sunt. catholicam fidem, si permittunt et uolunt, exponam.
FORT. dixit: Sine praeiudicio professionis meae dixerim: illa quae a te obponuntur cum retractauero cum meis maioribus. si minus responderint interrogationi huic meae, quae similiter a te nunc mihi offertur, erit in mea contemplatione — quia et ego animam meam cupio certa fide liberari — uenire ad huius rei inquisitionem. quae a te mihi offertur et ostensurum te polliceris.
AUG. dixit: Deo gratias. [*]( 1 ut om. dBt modum ut P poneret B moderatam illam A 6 animam OIR. A 7 dicitis eam esse S nocere ASPb 9 habere clteri. te S 12 derelinquerC b 14 sinit S Cfeceras B non habere te b 15 quid dicas A recogno (om. scentibus) A 19 meis cum b 20 me\' B VXT 28 ad] ab B rei om. AS 25 EXPLICIT ACTA AVGVSTINI CVM FORTVNATO MANICHEO fol. 20 B EXPLICIT COKFLICTVS AVGV- STDsI ET FORTVNATI A Explicit altercatio contra FortunatO fol. 83 P finit disputatio aurelii augustini contra fortunatum manicheum fol. 165 S )