Contra Fortunatum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

AUG. dixit: Iterum me interrogas. ad interrogata responde.

FORT. dixit: Sic accepi in fide, quod uoluntate dei ipse huc uenerit. [*]( 12 cf. Ephes. 1, 5 ) [*]( 1 spem miserationis et liberationis A 2 ab om. S 3 adsijeueras a e nfitne cr§dgle B 4 uero deum ASb insufflare A insyflare B 5 quam] qua A quasi PS quam utique praesciuit in futuram miseriam inuolui ed. Maurina. 10 ipsa A ips, B 11 adoptatione BP hos dixisse dies S 12 cundum Bl 14 de qua adoptatione S 15 insibilatione] sine tn dilatione b 16 eis B 17 dixit om. b progressum (m in ras. corr. ex di) B dico om. BSP 18 post naturam add. aug dii APb, exp. in B quae] cum P cur b 19 aug. om. APb, s. I. B dii om. BAPb 20 nocere SP 21 uestra b a] om. P 25 ipse] ipsa Sb om. A )

111

AL G. dixit: Et ego dico: deus omnipotens, inuiolabilis, incommutabilis, cui noceri nihil possit, quare huc animam ad miserias, ad errorem, ad ista, quae patimur, misit?

FORT. dixit: Dictum est enim: potestatem habeo ponendi animam meam et potestatem accipiendi eam, non dixit, quod uoluntate dei progressa est anima.

AUG. dixit: Ego autem causam quaero, cum deo noceri nihil possit.

FORT. dixit: Nihil noceri deo iam diximus, et in contraria natura esse animam diximus, ideo ut contrariae naturae modum inponeret; modo inposito contrariae naturae sumit eandem deus. ipse enim dixit: potestatem habeo ponendi animam meam et potestatem sumendi eam. hanc mihi pater dedit potestatem ponendi animam meam et sumendi eam. deus ergo, qui loquebatur in filio, de qua anima diceret ? constat esse animam nostram, quae in his corporibus habetur, quod dei uoluntate uenerit et de uoluntate ipsius iterum adsumatur.