Contra Fortunatum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

AUG. dixit: Ego autem causam quaero, cum deo noceri nihil possit.

FORT. dixit: Nihil noceri deo iam diximus, et in contraria natura esse animam diximus, ideo ut contrariae naturae modum inponeret; modo inposito contrariae naturae sumit eandem deus. ipse enim dixit: potestatem habeo ponendi animam meam et potestatem sumendi eam. hanc mihi pater dedit potestatem ponendi animam meam et sumendi eam. deus ergo, qui loquebatur in filio, de qua anima diceret ? constat esse animam nostram, quae in his corporibus habetur, quod dei uoluntate uenerit et de uoluntate ipsius iterum adsumatur.