Contra Fortunatum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

AL G. dixit: Et ego dico: deus omnipotens, inuiolabilis, incommutabilis, cui noceri nihil possit, quare huc animam ad miserias, ad errorem, ad ista, quae patimur, misit?

FORT. dixit: Dictum est enim: potestatem habeo ponendi animam meam et potestatem accipiendi eam, non dixit, quod uoluntate dei progressa est anima.