Contra Fortunatum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

AUG. dixit: Unde dixerit dominus noster "potestatem habeo ponendi animam meam et potestatem habeo sumendi eam" omnibus notum est, quia passurus erat et resurrecturus. ego autem abs te iterum atque iterum quaero: si deo noceri nihil poterat, cur huc animas misit?

FORT. dixit: Naturae contrariae modum inponere.