Contra Fortunatum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

AUG. dixit: Agnosco et amplector testimonia diuinarum scripturarum. et fidei meae quemadmodum congruant, sicut deus donare dignabitur. paucis exponam. liberum uoluntatis arbitrium in illo homine fuisse dico, qui primus formatus est. [*](3 Ioh. 15, 22 11 Rom. 8, 7 15 Gal. 5, 17 17 Rom 7, 28 sqq. 22 Gal. 6, 14 . ) [*]( 1 sibi inimica A sui (paene er.) B eius S non se segregauit 8 6 patet APb pęnitentiam esse b penitem S 8 si om. de] et de AS 10 est (8. I.) B 12 sit] est S nec] non A . o • fttctlon* 13 patet b . bona factione] beneficio rei A beneficiorei B beneficior P beneficio S 15 id S 19 lege PS 20 liberauit AB 21 ihm xpm dnfii nostrum b 25 meae om. A 27 est om. A, s. I. B )

104
ille sic factus est, ut nihil omnino uoluntati eius resisteret. si uellet dei praecepta seruare. postquam autem libera ipse uoluntate peccauit, nos in necessitatem praecipitati sumus, qui ab eius stirpe descendimus. potest autem unusquisque nostrum mediocri consideratione inuenire uerum esse. quod dico. hodie namque in actionibus nostris antequam consuetudine aliqua inplicemur, liberum habemus arbitrium faciendi aliquid uel non faciendi. cum autem ista libertate fecerimus aliquid et facti ipsius tenuerit animam perniciosa dulcedo et uoluptas, eadem ipsa consuetudine sua sic inplicatur, ut postea uincere non possit, quod sibi ipsa peccando fabricata est. uidemus multos iurare nolle. sed quia iam consuetudinem lingua tenuit, non posse refrenare, cum ea exeant de ore ipsorum, quae non possumus dicere ad mali stirpem non pertinere. ut enim uobiscum his uerbis agam, quae utinam sicuti de ore uestro non recedunt, ita et corde intellegantur: per paracletum iuratis. si ergo uultis experiri uerum esse. quod dico, instituite non iurare, uidebitis illam consuetudinem ferri quo solet. et hoc est, quod aduersus animam pugnat. consuetudo facta cum carne. ipsa est nimirum carnis prudentia. quae quamdiu ita est, legi dei subici non potest, quamdiu prudentia carnis est; sed inluminata anima desinit illa esse carnis prudentia. sic enim dictum est prudentiam carnis non posse legi dei esse subiectam, quemadmodum si diceretur glacialem niuem calidam esse non posse. nullo pacto enim quamdiu nix est, calida esse potest. sed quemadmodum illa nix calore resoluitur et desinit nix esse, ut possit calescere, at [*](1 et B 2 ipsa P 6 nostris actionibus b 8 uelj et A faciendi] aliquid faciendi S ista. libertatfi A 10 sua consuetudine 6 13 refrenari PSb 14 ore] om. A stirpe A stipS P 15 non (s, l.) B om. APS 16 sicuti] sicuti (si corr. ex se) A secuti B sicut b de corde S cor (de<M.o(M.)jB17iuratASiurantP20cum] in b nimirum] animarQ A animgrtt B 21 ita est] ita P 24 subici A I. 13 v diceretur uerbi gratia A 25 glacialem om. A garianibem B enim A pacto b pęcçę.to B 26 esse calida A ñ potest (fi m. 2) B 27 possit calescere] possiss\'e S )
105
sic illa carnis prudentia, id est consuetudo facta cum carne, cum fuerit mens nostra inluminata et ad arbitrium diuinae legis totum hominem sibi deus subiecerit, pro illa consuetudine animae mala facit consuetudinem bonam. ex quo illae duae arbores, bona arbor et mala arbor, quas commemorasti, uerissime dictum est a domino quod suos fructus habeant, id est neque bonam posse dare malos fructus neque malam bonos, sed malos quamdiu mala est. accipiamus duos homines: bonum hominem et malum hominem. quamdiu bonus est, malos fructus dare non potest; quamdiu malus est, fructus bonos dare non potest. sed ut intellegas istas duas arbores sic esse a domino positas. ut ibi significaretur liberum arbitrium, non naturas esse istas duas arbores, sed uoluntates nostras, ipse ait in euangelio: aut facite arborem bonam aut facite arborem malam. quis est, qui possit facere naturam ? si ergo imperatum est nobis, ut faciamus arborem aut bonam aut malam, nostrum est eligere, quid uelimus. de isto ergo peccato hominis et de ista consuetudine animae facta cum carne apostolus dicit: nemo uos seducat: omnis creatura, quae a deo facta est, bona est. dicit idem apostolus, quem tu ipse commemorasti: sicuti per unius inobaudientiam peccatores constituti sunt multi, sic et per unius dicto audientiam iusti constituentur multi, quoniam per [*]( 14 Matth. 12, 38 19 Ephes. 5, 6; I Tim. 4, 4 21 Rom. 5, 19 23 I Cor. 16, 21 ) [*]( 3 aubicerit BS pro illa] per illam PS om. A consuetudo A ne * consuetudi (i corr. ex u) Bl,PS 4 malam PS fecit PS ęt fycit B efficitur A consuetudo BA bona A 6 fructus B 7 bona posse A bonam posset B malos fructus malos S 8 sed malos scripsi : malos J a om. lib. b accipimus autem A accepimus B* accipimus SP 9 est om. S quamdiu-potest om. AS 11 duas istas A (htę.s B um KTS1 om. b 14 bong Bl 15 malij B2 sij sic A 16 aut malam aut •m im bonam A bon? maltj B- 17 nostrum] necessarium S 18 hominum S cum] in b 19 dixit A uos] nos AP pos B 21 sicut b inobhaudientia B inobedientift SPb 22 unius om. A obedientiam SPb )
106
hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum. quamdiu ergo portamus imaginem terreni hominis, id est quamdiu secundum carnem uiuimus, qui uetus etiam homo nominatur, habemus necessitatem consuetudinis nostrae, ut non quod uolumus faciamus. cum autem gratia dei amorem nobis diuinum inspirauerit et nos suae uoluntati subditos fecerit, quibus dictum est: uos in libertatem uocati estis, et: gratia dei liberauit me a lege peccati et mortis — lex autem peccati est. ut quicumque peccat. moriatur — ab ista lege liberamur, cum iusti esse coeperimus. lex mortis est, qua dictum est homini: terra es et in terram ibis. ex ipso enim omnes sic nascimur. quia terra sumus, et in terram ibimus propter meritum peccati primi hominis. propter autem gratiam dei, quae nos liberat a lege peccati et mortis, ad iustitiam conuersi liberamur: ut postea eadem ipsa caro, quae nos poenis torsit in peccatis manentes, subiciatur nobis in resurrectione et nulla aduersitate nos quatiat, quominus legem et diuina praecepta seruemus. unde quoniam ego respondi tuis, dignare tu respondere illud, quod desidero, quemadmodum fieri possit, ut. si est deo natura contraria, nobis inputetur peccatum. qui in illam naturam non uoluntate, sed ab ipso deo, cui noceri nihil poterat, missi sumus.

FORT. dixit: Hoc genere, quemadmodum et dominus dixit discipulis suis: ecce mitto uos sicut oues in medio luporum. hinc sciendum est, quod non inimica mente saluator noster agnos suos, id est discipulos suos in medio luporum [*]( 2 cf. I Cor. 15, 49 7 Gal. 5, 13 8 Rom. 8. 2 11 Gen. 3, 19 v 24 Matth. 10. 16 ) [*]( 6 diuinam B uoluntatis A 8 et-lege om. S 9 peccauerit b 10 liheramus B liberabimur PS ceperimus B 11 quia B 12 omnes] homines b om. A 13 meritum et primi om. A 14 gratiam autem A ea -16 poenis] in penis Sb torsis B mantes B1 17 legem] legem dl b 18 unde] ut S quia SP 19 tu quoque A tu qup B quod] tteat lllc . quod scire A 20 si B contraria B 22 nocere ASb 28 dàs] ihs S 24 mitto] ego mitto Sb 25 est om. A )

107
dirigere uoluit. nisi esset aliqua contrarietas, quae in similitudine luporum eam deponeret, ubi et discipulos suos miserat, ut quae forte in medio luporum animae possent decipi, ad propriam substantiam reuocarentur. hinc ergo paret antiquitas temporum nostrorum, quam repetimus, et annorum nostrorum ante mundi constitutionem hoc more missas esse animas contra contrariam naturam. ut eandem sua passione subicientes uictoria deo redderetur. nam dixit idem apostolus, quod non solum esset luctatio contra carnem et sanguinem, sed et contra principes et potestates et spiritalia nequitiae et dominationem tenebrarum. si ergo utrobique mala conuersantur et nequitiae habentur. iam non solum est malum in nostris corporibus. sed in toto mundo, ubi uidentur uersari animae. quae sub caelo isto uersantur et inplicatae sunt.

AUG. dixit: Agnos suos dominus noster in medium luporum misit, id est homines iustos in medium hominum peccatorum ad praedicationem euangelii tempore hominis suscepti ab inaestimabili diuina sapientia, ut a peccato ad iustitiam nos uocaret. quod autem ait apostolus nobis colluctationem non esse aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principes et potestates et cetera, quae sunt commemorata. hoc significat: diabolum et angelos eius sicut etiam nos peccato cecidisse et lapsos esse dicimus et obtinuisse terrena, id est homines peccatores, qui quamdiu peccatores sumus, sub iugo eorum sumus; quemadmodum, cum iusti erimus, erimus sub [*]( 8 cf. Ephes. 6, 12 ) [*]( nolnit 1 nelit A nelit B similitudinem S 2 luporum * ut animas que forte sqq. A eagdeponeret B eandemponeret SP 3 in om. b r ap possint SP possint B 4 reuocarent BA uocarentur S paret T$l apparet SPb antiquitatem A iniquitas S 5 annorum] animord ASb a 7 subicientibus S 8 rederetur A 9 luctatio om. A sed et] sed S 12 est solum S 13 uidentur om. S 15 noster om. AS medio (et 16) ASb 17 suscepti hominis A 19 autem colluctationem aitS23dirimusom.bnB24hominesom.squi] qn$c B om. S alt. erimus om. S )

108
iugo iustitiae; et contra illos luctam habemus, ut migrantes ad iustitiam ab eorum dominatione liberemur. ergo et tu dignare mihi breuiter ad unum, quod interrogo, respondere. noceri deo non poterat, an poterat? sed quaeso mihi ut "non poterat" respondeas.

FORT. dixit: Non poterat noceri.

AUG. dixit: Quare ergo huc nos misit secundum uestram fidem ?

FORT. dixit: Professio mea haec est, quia noceri non poterat deo et quod deus huc nos direxit. sed quia id tibi contrarium est, tu dic, qua ratione hic adparuit anima, quam nunc cupit deus noster et mandatis et proprio filio directo liberare?