Contra Fortunatum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

AUG. dixit: Quoniam uideo te interrogatis meis respondere non potuisse et me aliquid interrogare uoluisse, ecce satisfacio tibi, dummodo memineris te ad id. quod interrogaui. non respondisse. anima quare hic sit in mundo inuoluta miseriis, non modo, sed paulo ante nescio quotiens a me dictum est. peccauit anima et ideo misera est. liberum arbitrium accepit, usa est libero arbitrio, quemadmodum uoluit: lapsa est. eiecta de beatitudine, inplicata miseriis. ad hoc tibi testimonium recitaui apostoli dicentis: sicut per unum hominem mors, sic et per unum resurrectio mortuorum. quid quaeris amplius? unde tu responde: cui noceri non poterat, quare huc nos misit?

FORT. dixit: Causa haec quaerenda est, cur huc uenerit [*]( 1 iustitiae sub iugo erimus A 2 et om. A 4 non om. A ut] ut aut A aut ut P,b (in mg.) aut (er.) B ut michi S 6 poterat non noceri S 10 huc] hoc B direxit] misit V 11 paruit A pP paruit B nunc] non AS 13 quia S interrogas S 14 posse Sb aliud A interrogari A 16 non resp.] non potuisse respondere A V inuolgta B 17 ante mę B nescio (0 corr. ex ens) A 18 misera est. legem accepit non eam seruauit et ideo misera est sqq. A 20 implicata est AS recitaui test. b 22 sic et] sicut S unmn] i v unum hominem Sb quod B 24 hQc B miserit A 25 haec om. A huc] hQc B )

109
anima aut quare eandem deus hinc cupit liberare, quae in medio malorum uiuit.

AUG. dixit: Hanc causam abs te quaero. id est: si deo noceri non poterat, quare huc nos misit? FORT. dixit: Quaeritur a nobis, si deo malum nocere non possit, cur huc anima missa fuerit, aut qua ratione mundo permixta sit. quod in eo manifestum est, quod ait apostolus: numquid dicit figmentum ei. qui se finxit: cur me ita formaueris? si ergo causanda est haec res, interrogandus est, qui animam direxit nulla cogente se necessitate; si autem necessitas fuerat mittendi animam, merito est et uoluntas liberandi eam.

AUG. dixit: Premitur ergo deus necessitate V

FORT. dixit: Iam hoc est: noli ad inuidiam excitare id, quod dictum est, quod non necessitati facimus subditum esse deum, sed uoluntarie misisse animam.