Contra Fortunatum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
AUG. dixit: Rationibus ut discuteremus duarum naturarum fidem, interpositum est ab his, qui nos audiunt. sed quoniam ad scripturas iterum confugisti, ad eas ego descendo ac nihil praetermittendum esse postulo, ne quibusdam capitibus utentes nebulas adferamus eis, quibus notae scripturae non sunt. a capite igitur quod habet apostolus Paulus in epistula sua ad Romanos consideremus. in prima enim pagina est, quod uehementer contra uos est. dicit enim: Paulus seruus Iesu Christi, uocatus apostolus, praedestinatus in euangelium dei. quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis sanctis, de filio, qui factus est ei ex semine Dauid secundum carnem, qui praedestinatus est filius dei in uirtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi domini nostri. uidemus apostolum de domino nostro\' nos docere, ut et uirtute dei ante carnem praedestinatus fuerit et secundum carnem factus sit ei de semine Dauid. hoc uos cum semper negaueritis et negetis, quomodo scripturas flagitatis, ut secundum eas potius disseramus? [*](15 Rom. 1, 1 sqq. ) [*]( 2 esse a deo A esse om. s 4 aberi A ut-diximus om. A 5 eam] b eam quam b 6 odieque B bodięque A hodie et S hodie quoque b xpm esse saluatorem A ■ 7 ante om. A apostolus idem AS 8 traditionibuB BPb 9 impositum S 10 iterum om. A eas] ea A 11 ac] hac A intermittendum S 12 nebulos AP nebulas (0 corr. in a) B 13 a capite] accipite B 14 sua om. PS 16 xpi iesu b apostolus (in marg. m. 2 add.) B 18 filio suo PSb qui-camem om. S 23 et] ex S uirtutS A 24 de] ex ASb 25 quomod B )
FORT. dixit: Secundum carnem adseritis ex semine Dauid, cum praedicetur ex uirgine esse natus, et filius dei magnificetur. fieri enim non potest, nisi ut quod de spiritu est, spiritus habeatur, et quod de carne est, caro intellegatur. contra quod est ipsa auctoritas euangelii, qua dicitur, quod caro et sanguis regnum dei possidere non possunt, nec corruptio incorruptelam possidebit.
Hic strepitus factus est a consedentibus, qui rationibus potius agi uolebant, quia uidebant eum non omnia, quae in apostoli codice scripta sunt, uelle accipere. deinde passim sermocinatio ab omnibus haberi coepit, quousque diceret sermonem dei ligatum esse in gente tenebrarum. quod cum exhorruissent qui aderant, discessum est.
Postera die adhibito iterum notario res acta sic est.
FORT. dixit: Dico, quod nihil mali ex se proferat omnipotens deus et quod quae sua sunt incorrupta maneant uno ex fonte inuiolabili orta et genita; cetera uero, quae in hoc mundo uersantur contraria, non ex deo manare nec principe deo paruisse in hoc saeculo, id est quod non ex ipso originem trahant. haec ergo in fide suscepimus, quod aliena sint mala a deo.
AuG. dixit: Et nostra fides haec est, quod malorum genitor non sit deus neque ullam naturam fecerit malam. sed cum uterque nostrum consentiat incorruptibilem deum et incoinquinabilem, prudentium est aestimare et fidelium, quae sit fides purior et maiestate dei dignior: illa. ubi adseritur uel [*]( 2 cf. Is. 7, 14 3 cf. lob. 3, 6 6 I Cor. 15, 50 ) [*]( 2natnmB3tspiritn]spiritnsanctoB4abesturA 2 natum B 8 potes B spiritu] spiritu sancto B 4 abeatur A abeatur B 6 non possidebunt APSb 7 neque b 8 considentibus b 9 eum] dfh ABX 10 erant S 11 cfpit A cepit S 12 legatum APS ligatum (e corr. in i) Bt gentS S 18 arerant S 14 adibito ABl notorio S 15 dixit om. b dico om lib. b deus ojnnipotens b v* 16 quae] om. A incorrypta B 18 man$re B manere P manasse S principi Sb 28 genitorum A 24 coinquinabilem B incoinquinabilem (in pr. in ras.) P 25 astamare AS 26 maiestati S ) [*]( XXV. Ang. sflC\'t. 6. ) [*]( 7 )
FORT. dixit: De substantiis proposui, quod bonorum tantummodo deus creator, ultor uero malorum habeatur, eo quod mala ex ipso non sint. merito ergo hoc sentio et ulcisci deum mala, quia ex ipso non sunt. ceterum si ex ipso essent aut daret [*]( 1 nlrtuiU cui 1 uirtus CTUS in ras.) P 5 qu9<J B2 quod P quo A arbitrium om. A 7 posset esse A 10 peccat b non peccat om. S 11 nos non PS 12 debet APSb fecit deus S 13 ille om. A 15 uoluntas libera A 16 ligaretur (e corr. in i) B 17 menbris A sine] sine S 1 II 18 possit B posset AS 21 anima S 22 aliud quodlibet Sb 23 ut ueniam] aut ueniam APSb 25 substantia b deus tantummodo b 26 creator] auctor Sb (in marg. al. auctor) 28 sunt om. S )
AUG. dixit: Ego dico peccatum non esse, si non propria uoluntate peccatur; hinc esse et praemium. quia propria uoluntate recta facimus. aut si poenam meretur, qui peccat inuitus. debet et praemium mereri, qui bene facit inuitus. quis autem. qui dubitet non deferri praemium nisi ei. qui aliquid bona uoluntate fecerit ? ex quo intellegimus et poenam inferri ei. qui uoluntate mala aliquid fecerit. sed quoniam me ad priores naturas et substantias reuocas. fides mea est omnipotentem deum, quod maxime animaduertendum est et animo figendum, omnipotentem deum iustum et bonum fecisse bona. sed ea. quae ab illo facta sunt, non possunt esse talia, qualis est ipse. qui fecit. iniustum est enim et stultum credere. ut opera paria sint artifici et condita conditori. quapropter si pia fides est, ut omnia bona deus fecerit, quibus tamen ipse est multo excellentior longeque praestantior, origo et caput mali est in. peccato, sicut apostolus dixit: radix omnium malorum [*]( 24 I Tim. 6. 10 ) [*]( 2 sibi collocare A deo] om. APSb 4 aliqua] ab aliqua ASPb etb»trat« t> aliqua B 5 obnoxium se AS 6 nulla contr. B7 nulla existente b cum causa nulla contraria S uersaretur S 8 se om. S ob- A noxigm B 10 peccetur b pec/tur S 11 recte A 12 quis est autem qui A quis autem dubitet b 13 aliqua b boni A boni B 15 mali APb mali B prioras A 17 et b 18 omnipotentfl A dHi bontl iusttl AS 20 et] te ÅP tę B credere] oredero exidere A excedere PS excedere B ut] quod b 22 bona omnia A 23 exellentior A mali] istius mali A es tu peccato AP estnam peccatp B est peccatum b 24 dicit A radix est S omnium otn. S )
FOBT. dixit: Haec nos dicimus, quod a contraria natura anima cogatur delinquere: cui non uis esse radicem nisi hoc tantum, quod in nobis malum uersatur, cum constet exceptis nostris corporibus mala in omni mundo uersari. non ista, quae in corporibus solum habemus sed quae in toto mundo uersantur et nominibus ualent bona, mala radix habet. nam dixit dignatio tua, quod haec sit radix malorum, cupiditas. quae in nostris corporibus uersatur, cum quando non est cupiditas mali ex nostris corporibus, ex principali illa contraria natura uersatur in toto mundo. apostolus etenim id nominauit radicem esse malorum cupiditatem, non unum malum, quam dixisti radicem omnium malorum. cupiditas uero non uno modo intellegitur, quam dixisti radicem omnium malorum, quasi quae in cordibus nostris solum uersetur, cum constet hoc quod in nobis uersatur malum, ex auctore malo descendere et portiunculam esse mali hanc radicem, quam tu esse dicis, ut non sit ipsa radix, sed sit portiuncula mali, eius mali. quod ubique uersatur. quam radicem et arborem malam dominus noster appellauit numquam fructus bonos adferentem, quam non plantauit pater suus, ac merito eradicari et in ignem mitti. nam quod dicis contrariae naturae peccatum debere inputari, illa natura mali est; et id esse peccatum animae, si post: commonitionem saluatoris nostri et sanam doctrinam eius a [*]( 21 cf. Matth. 15, 18; 8, 10 ) [*]( 2 respondi S si-respondi om. S ego tibi P ego (in marg. non fn OBoibqa m. 2 add.) B 4 hoc Sb 8 sed quae om. BPSb 9 ei nominibus B radii om. APS 10 dignatio tua om. S quod] quia S 12 natura om. S 13 etenim] enim ASP id om. S nominauit id rad. b 14 non— malorum om. b uno malo AB 15 malorum] malorum cupiditatem S cupiditas-malorum om. A intellegetur B 16 radicem esse Sb 17 cordibus] corporibus S 19 mali esse A 21 mali A mali B 22 appellauerit AP appellauerit B 23 ac] hac B hanc A et S 25 id esse] ofi (?) 26 conmotionem S commonitionem (mo ex mu) B a one.b )