Contra Fortunatum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
AUG. dixit: A quo enim passurus erat ?
FORT. dixit: Hoc meum est, quia praeuenire uoluit, non temere, sed uirtute et praescientia. ceterum nega malum praeter deum esse, cum per praecepta ostendit, quia sunt alia, quae praeter uoluntatem ipsius fiunt. praeceptum non intercedit, nisi ubi est et contrarietas; libera facultas uiuendi non datur, nisi ubi est lapsus secundum apostoli rationem, qui dicit: et uos cum essetis mortui delictis et peccatis uestris. in quibus aliquando ambulastis secundum magisterium huius mundi, secundum principem potestatis aeris huius. spiritus, qui nunc operatur in filiis [*]( 23 Ephes. 2, 1 sqq. ) [*]( 1 peccati pena A 2 quia] qui Sb 4 contingit ABX contiget S homini lapso S 6 possit A 8 necessitate bonum esse sed uol. A 12 noluisset S uoluisset S ut B om. b ei S 18 recta P 1 • recta B lo sed deus maltl pręuenit b 16 enim] nichil ASb passus S 17 noluit om. 8 non] et non b 18 temere] timere A maltl] J.sr cuh A 19 per praecepta] pcepta R praecepta A praeceptum PS qng sunt b 20 ipaius om. S 21 uiuendi om. A 22 dixit A 26 aeris om. A spiritus I et spiritus Sb )