Contra Fortunatum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
AUG. dixit: Contraria ista, quae te mouent, ut aduersa sentiamus, propter peccatum nostrum, id est propter peccatum hominis contigerunt. nam omnia deus et bona fecit, et bene ordinauit; peccatum autem non fecit et hoc est solum, quod dicitur malum, uoluntarium nostrum peccatum. est et aliud genus mali, quod est poena peccati. cum ergo duo sint genera malorum, peccatum et poena peccati, peccatum ad deum non [*](1 Ps. 148, 5 12 Matth. 15, 13; 8, 10 ) [*]( .2 constituta] creata Ab (sed in marg. constitota) 3 constant omnia - - con uninereaque facta sunt. fort. diz (del. uid.) S 5 sonant APS sonant B 6 haec] hac ÅP ac b ergo om. S 8 paret] parent AB patet b quia] quod S 11 istis] his Ab 12 arborfi AB quem P 14 quia b e nd affert b aft\'etret BP If. et om. S radicanda Sb radicata B hic S uere b ex ratione PSb 17 constant BAPb una est A c ref una B 18 quam esse] quam dei esse A 21 hominum Sb Firiiut contingit A eonti//git B contigit P 22 hoc est] hoc b 23 est om. ASb 24 cum—peccati] om. S 25 poena om. A )
FORT. dixit : Non patitur, sed malum praeuenit deus.