Contra Fortunatum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
AUG. dixit: Ista apostoli lectio, quam recitare uoluisti. si non fallor, pro mea plurimum et contra tuam fidem facit. primo quia ipsum liberum arbitrium, quo ego dixi fieri, ut anima peccet, satis hic expressum est. cum peccata nominauit et cum reconciliationem nostram dixit fieri cum deo per Iesum Christum. peccando enim auersi eramus a deo, tenendo autem praecepta Christi reconciliamur deo, ut qui in peccatis mortui eramus, seruantes praecepta eius uiuificemur et pacem habeamus cum illo in uno spiritu, a quo alienati eramus non seruantes mandata eius, sicuti de homine, qui primus est conditus, in fide nostra praedicatur. ergo nunc quaero abs te, secundum eam lectionem, quae lecta est, quomodo habeamus peccata, si natura contraria nos cogit facere, quod facimus. qui enim cogitur necessitate aliquid facere, non peccat; qui autem peccat, libero arbitrio peccat. quare sit nobis paenitentia imperata, si [*]( cum-. 5 miseritus A 7 salui facti] saluati J\'S simul et b 8 in xpo A 9 pro et cetera usque ad textum plenum exh. b 10 inimicitas b inimicitiam—ueniens om. S 12 pacemj et pacem Sb his BAPb hiis S 13 utrique Ab utrumque S patrem] pacem S 14 lectio post fallor add. S 19 aduersi S 20 reconciliatfi (ib in ras.) A in om. Ab mortui om. S 21 uiuicemur A uiuificemus S 22 illo] eo S 23 conditns] constitutus APSbB (in textu condo in marg. constit.) 26 faciamus 27 peccat] 999 peccat A )
FORT. dixit: Si secundum animam dixisset apostolus, quod simus naturaliter filii irae, alienata esset anima ore apostoli a deo. et hac modo tu ratione ostendis, quod anima non sit dei, quia naturaliter, inquit apostolus. sumus irae filii. si uero secundum quod lege tenebatur idem apostolus ex semine Abraham, ut ipse contestatur, descendens, constat eum corporaliter dixisse nos fuisse filios irae. sicut et cetera. animae uero substantiam ostendit, quod sit ex deo, et animam aliter non posse reconciliari deo nisi per magistrum, qui est Christus Iesus. interfecta tamen inimicitia uidebatur anima indigna extitisse deo; sed quia missa est, hoc confitemur, a deo tamen omnipotente et originem trahens et missa ad ipsius uoluntatem consignandam, quemadmodum et saluatorem Christum credimus de caelo uenisse uoluntatem patris complere. quae uoluntas patris haec erat animas nostras de eadem inimicitia liberare interfecta eadem inimicitia. quae si aduersa deo non fuisset, nec inimicitia uocaretur. ubi erat unitas, nec interfectio diceretur aut fieret, ubi erat uita. [*]( 14 cf. Rom. 11, 1 ) [*]( 1 possit ABP 2 aut (ante pars) om. A 3 noceri nihil 4 5 dignare mihi b est (s. I.) B sit A 6 irae ęr.ų.ţ quomodo dicis sqq. B quos-erant om. BSPb 8 naturaliter animam filiam esse dei PSb i < 10 simus B om. S 11 hac (corr. ex hoc) A hoc b ostendens S 13 lege 1 4.. om. PS 15 nos] non BP sicuti A ceteros Sb cetera B2 1 enim 18 tamen] enim PSb tamen B1 non indigna S 19 huc S a] cum a 5 to 20 tamen om. S 21 salua rem B 25 non s. I. B 26 aut (in marg.) A uita erat b )