Contra Fortunatum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
AUG. dixit: Tantum memento me respondere ad ea, quae interrogas, te autem ad ea, quae interrogo, non respondere. animam dico factam a deo, ut cetera omnia, quae a deo facta sunt, et inter illa, quae deus omnipotens fecit, principalem locum datum esse animae. si autem quaeris, unde deus. fecit animam, memento confiteri me tecum esse deum omnipotentem. omnipotens autem non est, qui quaerit adiuuari aliqua materia, unde faciat quod uelit. ex quo est consequens, ut secundum fidem nostram omnia, quae deus fecit per uerbum [*]( • br 1 est om. S nobis S 4 animis Bfy ct—dicitur om. S 5 liar ei m c beret A liberet B 7 speres A speres B sit om. S negne B ei et] il B om. PSb substantia AS 8 dei ut negem illam esse deum sed tamen ex deo ex qua S negas b 12 a] ex BAPSb alius 6 S 13 omnino esse S 14 omnimodo] omnino b equalem S esse om. S 16 facturam b (in marg. al. facticia) 17 unde . nam AS 19 non] om. S 20 factam esse S esse factam b 28 animam fecit b te ts confiteri mecum AS confiteri me cum B confiteri mecum P me confiteri tecum b 24 autem om. A )
FORT. dixit: Ex iussione constant uniuersa?
AUG. dixit: Ita credo, sed uniuersa, quae facta sunt. FORT.. dixit: Facta consonant, sed quia inconuenientia sibi sunt haec, per hoc ergo constat non esse unam substantiam, licet ex unius iussione eadem ad compositionem mundi huius et faciem uenerint. ceterum rebus ipsis paret, quia nihil simile tenebrae et lux. nihil simile ueritas et mendacium, nihil simile mors et uita, nihil simile anima et corpus et cetera istis similia, quae et nominibus et speciebus distant ab inuicem, et merito dixisse dominum nostrum: arbor. quam non plantauit pater meus caelestis, eradicabitur et in ignem mittetur, quae non adferet fructus bonos, et esse arborem radicatam. hinc uero constat et ratione rerum, quod duae sunt substantiae in hoc mundo, quae speciebus et nominibus distant: quarum est una corporis. alia uero aeterna, patris omnipotentis quam esse credimus.
AUG. dixit: Contraria ista, quae te mouent, ut aduersa sentiamus, propter peccatum nostrum, id est propter peccatum hominis contigerunt. nam omnia deus et bona fecit, et bene ordinauit; peccatum autem non fecit et hoc est solum, quod dicitur malum, uoluntarium nostrum peccatum. est et aliud genus mali, quod est poena peccati. cum ergo duo sint genera malorum, peccatum et poena peccati, peccatum ad deum non [*](1 Ps. 148, 5 12 Matth. 15, 13; 8, 10 ) [*]( .2 constituta] creata Ab (sed in marg. constitota) 3 constant omnia - - con uninereaque facta sunt. fort. diz (del. uid.) S 5 sonant APS sonant B 6 haec] hac ÅP ac b ergo om. S 8 paret] parent AB patet b quia] quod S 11 istis] his Ab 12 arborfi AB quem P 14 quia b e nd affert b aft\'etret BP If. et om. S radicanda Sb radicata B hic S uere b ex ratione PSb 17 constant BAPb una est A c ref una B 18 quam esse] quam dei esse A 21 hominum Sb Firiiut contingit A eonti//git B contigit P 22 hoc est] hoc b 23 est om. ASb 24 cum—peccati] om. S 25 poena om. A )
FORT. dixit : Non patitur, sed malum praeuenit deus.