Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Sic ergo de caelo dictum est super aqua Iordanis: hic est filius meus dilectus, in quo mihi conplacui, quemadmodum dictum est et in monte. neque enim quia et ibi de caelo uox ipsa sonuit, filius dei ante non fuit, quandoquidem ex utero uirginis ille accepit formam serui. qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo. denique ipse apostolus Paulus alio loco apertissime dicit: cum autem uenit plenitudo temporis, misit deus filium suum, factum ex muliere, factum sub lege. mulierem scilicet more locutionis hebraicae feminam appellans. ipse est ergo filius dei, qui et dominus Dauid secundum diuinitatem, et idem ipse filius Dauid ex semine Dauid secundum carnem. quod si nobis credere non prodesset. non hoc tam adtente idem apostolus Timotheo commendaret dicens: memor esto Christum Iesum resurrexisse a mortuis ex semine Dauid secundum euangelium meum. [*]( 2 cf. Gen. 26, 7; 24 12 cf. Matth. 17, 5 16 Phil. 2, 6 sq. 19 Gal. 6, 4 26 n Tim. 2, 8 ) [*](1 ip.se L rebeccham L dixerat C 2 est C cottidie LS 4 prior (ex proor m. 1) L illuc b 6 scriptores (corr. ex scriptorsese) S 7 euangelico CM 8 matheum CSG nominis. (s er.) L culminis 01 9 mathei CSG matthei L 12 aquam Cb 13 quemammodum L 17 rapina L 18 idem ipse Cl, 21 hebneicae L )

713
contra quod euangelium quisquis aliud adnuntiauerit, ut anathema sit, magna cura fideles admonuit.

Quid ergo iam moueat sancti euangelii sectatorem, quod sine concubitu Ioseph Christus natus ex uirgine filius tamen Dauid appellatur, cum generationum seriem non usque ad Mariam. sed usque ad Ioseph Matthaeus euangelista perducat? primo quia mariti eius fuerat propter uirilem sexum potius honoranda persona; neque enim quia concubitu non permixtus ideo non maritus, cum ipse Matthaeus narret ab angelo Mariam coniugem ipsius appellatam, qui narrat, quod non ipsius concubitu, sed de spiritu sancto conceperat. quodsi non Matthaeus apostolus ista uera, sed aliquis alius sub eius nomine, sicut Manichaei putant. ea falsa conscriberet, itane sibi etiam ipse in rebus apertissimis et tam de proximo contextis contraria loqueretur, ut quem diceret Dauid filium de Maria uirgine sine cuiusquam uiri concubitu natum, eiusdem parentes gradatim enumerans usque ad eum sine aliqua ratione perduceret, quem non commixtum Mariae ipse dixisset? si enim alius enumeraret progeneratores Christi a Dauid usque ad Ioseph dicens eum filium Dauid, et alius eum sine ullius uiri concubitu ex uirgine Maria natum diceret nec eum filium Dauid appellaret, nec sic continuo putare deberemus eos sibi haec contraria locutos fuisse, ut uel ambo uel unus eorum falsitatis conuinceretur. cogitare enim deberemus fieri potuisse, ut ambo uera dicerent, ut et Ioseph maritus Mariae diceretur habens eam coniugem continenter non concubitu, sed adfectu. non commixtione corporum, sed copulatione, quod est carius, animorum, et ideo non debuisse uirum uirginis matris Christi [*]( 2 cf. Gal. 1, 8 sq.»-) [*]( 2 ammonuit LSMG 3 iam om. SG sectatores SO 6 (et 9) matheus C mattheus L 7 qui amariti C maritus b 11 mattheus LC matheus SG 12 aliquid L 13 Manichaei] matthei L manichci C itane 8. I. m. 1 C 17 ration L 20 ullius (i a. l. a m. 1) L 21 maria uirgine b 22 sibi] qui sibi b 23 loquutos C 26 concubitum L affectum L )

714
separari a serie parentum Christi, et ipsam Mariam aliquam de stirpe Dauid uenam sanguinis ducere, ut caro Christi etiam ex uirgine procreata sine Dauid semine esse non posset. cum uero unus idemque narrator utrumque dicat, utrumque commendet, et uirum Mariae Ioseph et Christi uirginem matrem et Christum ex semine Dauid et Ioseph in serie progeneratorum Christi ex Dauid: quid restat, ut credat, qui mauult diuino euangelio quam haereticorum fabulis credere, nisi et Mariam non fuisse extraneam a cognatione Dauid et eam Ioseph coniugem non frustra appellatam propter ordinem sexus et animorum confoederationem, quamuis ei non fuerit carne. commixtus, et Ioseph potius propter dignitatem uirilem ab ordine generationum illarum non fuisse separandum. ne hoc ipso uideretur ab illa femina separatus, cui eum coniungebat mentis adfectus, et ne homines fideles Christi id, quod sibi coniuges carne miscentur, tam magnum in coniugio deputarent, ut sine hoc coniuges esse non crederent, sed potius dicerent fidelia coniugia multo familiarius se adhaerere membris Christi, quanto potuissent 'imitari parentes Christi?