Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Nos ergo credimus etiam Mariam fuisse in cognatione Dauid, quia scripturis eis credimus, quae utrumque dicunt, et Christum ex semine Dauid secundum carnem et eius matrem Mariam non cum uiro concumbendo, sed uirginem. quisquis itaque dicit Mariam ad consanguinitatem Dauid non pertinuisse, manifestum est, quod istarum scripturarum tam excellenti auctoritati obluctetur . ipse ergo conuincat non eam pertinuisse ad semen Dauid et hoc ostendat non ex quibuscumque litteris, sed ecclesiasticis, canonicis, catholicis. aliae [*]( 22 cf. Rom. 1, 8 n Tim. 2, 8 23 cf. M*tth. 1, 18 Luc. 1, 27 ) [*]( 6 seriffi S progeneratorem LSMG 7 quam uuIt P quemnam uult C qui uult b 8 hereticorum LCSG 11 confederationem LSMG quamuis] quando S quamdo (do s. I.) G quamuis (s ex i m. 1) L 12 comirtus SG 14 hoc (8. l. a m. 2 ut md.) C ipso (0 corr. ex e m. 2 ut uid.) L coniungebat (n 8. I.) S 18 adherere LSG menbris C )

715
quippe apud nos non habent ad has res ullum pondus auctoritatis; ipsae sunt enim, quas recipit et tenet ecclesia toto orbe diffusa, quae per illas est etiam prophetata et quemadmodum promissa, sic reddita. ac per hoc illud, quod de generatione Mariae Faustus posuit, quod patrem habuerit ex tribu Leui sacerdotem quendam nomine Ioachim, canonicum non est, non me constringit. sed etiamsi hoc crederem, ipsum potius Ioachim dicerem aliquo modo ad Dauid sanguinem pertinuisse et aliquo modo ex tribu Iuda in tribu Leui fuisse adoptatum, uel ipsum uel eius aliquem progeneratorem, uel certe in tribu Leui ita natum, ut de stirpe Dauid consanguinitatem aliquam duceret: sicut fieri potuisse idem Faustus fatetur, ut Maria de tribu Leui esset, quam tamen constat traditam uiro, qui fuerit de stirpe Dauid, id est de tribu Iuda, et dicit ita potuisse accipi Christum filium Dauid, si Maria filia Ioseph fuisset. proinde si filia Ioseph nupsisset in tribu Leui, non absurde diceretur etiam filius Dauid, quisquis de illa et in tribu Leui natus fuisset. ita si mater illius Ioachim, quem patrem Mariae Faustus commemorat, de tribu Iuda et genere Dauid nupsit in tribu Leui, non inmerito et Ioachim et Maria et filius Mariae etiam sic ex Dauid semine ueraciter perhibentur. hoc ergo potius uel tale aliquid crederem, si illius apocryphae scripturae, ubi Ioachim pater Mariae legitur, auctoritate detinerer, quam mentiri euangelium, in quo scriptum est et legum Christum filium dei saluatorem nostrum ex semine Dauid secundum carnem et per uirginem Mariam procreatum. sufficit ergo nobis, quod scripturae, quae hoc dicunt et quibus credimus, ab inimicis suis de nulla possunt falsitate conuinci. [*](2 ipse L 3 post diffusa n er. L illaC propheta C 4 generatione (pr ne m. rec. superscr.) G 8 sanguine L 10 prim. uel 8. l. 01 progeneratorem (em in ras. ex um) C 12 fieri om. SG 15 accipe PM accipere b post Dauid leg. fuisse in LPSMGb si-fuisset om. LPSMGb 16 iosephi PO nupsisset] ««nupsiaset (in er.) M innupsisset SG 22 perhiberentur (re 8. l.) M 23 apocriphae LSMG apochryph C 25 et om. Cb )
716

Non mihi ergo uicissim dicat: etsi ego non ostendo Mariam non fuisse de cognatione Dauid, tu quod inde fuerit ostende. hoc enim ostendo clarissimo plane atque fortissimo documento, quod scriptura confirmatissimae auctoritatis et Christum dicit ex semine Dauid et eius matrem sine ullius concubitu uirginem Mariam. quam uero sibi Faustus cuiusdam quasi turpitudinis uisus est uerecundissimus detestator, cum diceret: frustra uos calumniam ingeritis scriptori, tamquam dei ille filium in utero mulieris incluserit! non plane catholica fides, quae Christum dei filium natum secundum carnem credit ex uirgine, ullo modo eundem dei filium sic in utero mulieris includit, quasi extra non sit, quasi caeli et terrae administrationem deseruerit, quasi a patre recesserit. sed uos, Manichaei, corde illo, quo nihil potestis nisi corporalia phantasmata cogitare, ista omnino non capitis, quomodo dei uerbum, dei uirtus atque sapientia et in se manens et apud patrem et uniuersam creaturam regens pertendat a fine usque ad finem fortiter et disponat omnia suauiter. in cuius dispositionis admirabili et ineffabili facilitate sibi etiam matrem in terra disposuit et propter seruos suos de corruptionis seruitute liberandos in ea formam serui, hoc est mortale corpus accepit, acceptum monstrauit monstratumque et morte prostratum resurrectione sursum erexit et tamquam templum solutum iterum aedificauit. uos tamen, qui haec credere quasi sacrilega formidatis, non membra dei uestri in utero uirginis. sed in uteris omnium feminarum carnalium ab elephantis usque ad muscas includitis. an ideo uobis uidetur uilior uerus [*]( 18 cf. Sap. 8, 1 ) [*]( 4 confirmatissirae L 13 amministrationem LSMG 14 manichei LCS quod G quod L quo (d er.) M 16 fantasmata SG 16 pr. et om. Cb 19 dispensationis b ammirabili SGML 20 terram G terra (m er.) M, (~ supra a er.) S corrupcionis SG coruptionis 3f1 seruitutis P 21 ea] eam LPMGs eandem SGl post corpus lit. quattuor uocab. C 22 acceptnmq: C 23 tamquam (t s. l. 8. er. i) M 26 in ante uteris om. L elefantis SG )

717
Christus, quia sic uerbum dicimus carnem factum in utero uirginali, ut nulla sui commutatione in natura propria inuiolabiliter permanens templum sibi hominem coaptarit, et ideo uobis carus est deus uester, quia tot uinculis carnium conligatus et inquinatus in illa parte, qua etiam in globo figendus est, sine causa subpetias deprecatur aut etiam penitus obpressus deprecari non sinitur?