Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

AUGUSTINUS respondit: Fides catholica eademque apostolica est dominum nostrum et saluatorem Iesum Christum et filium dei esse secundum diuinitatem et filium Dauid secundum carnem : quod ita probamus ex euangelicis et apostolicis litteris, ut nemo possit contradicere probationibus nostris, nisi qui ipsis litteris contradicit, non sicut sibi Faustus iste proposuit nescio quem pauca uerba dixisse et contra eiusdem Fausti uersipelles astutias nulla postea testimonia protulisse. quod ego cam fecero, nihil ei quod respondeat remanebit nisi illud, quo uim manifestissimae ueritatis in scripturis sanctis expresse inludere atque euitare conatur, ut falsa illa et diuinis codicibus inmissa respondeat. quam dementiam furiosamque praesumptionem et audaciam iam superius in hoc opere, quantum sufficere uisum est, refutaui; nec eadem repetere oportet, ut modum sermonis etiam cogitemus. quid igitur opus est dispersa per scripturas omnes quaerere atque colligere testimonia, quibus contra istum probemus in libris maximae diuinaeque auctoritatis eundem dici filium dei unigenitum semper deum apud deum, qui dicitur etiam filius Dauid propter acceptam formam serui ex uirgine Maria coniuge Ioseph ? [*](1 iudei SG iuda*i L 3 iohachim L 4 nollam L 5 prosapiem M* 8 genitricem CSGMb ammoueas LS'M'G 9 coniunx C 10 Cap. XLV LPSMG AguBtinus L eademquae SMG eademquae (a tn. 3 exp.) P 11 est] conStetur b 17 uersipellas C uersipellis b 18 eis SlGLPMb ei* (s er.) C respondeant b 19 manifestissime SGM 20 expressę C 21 respondeaijt C respondeant b 22 audatiam C 23 uitBam (s er.) C 26 maxime LS 27 diuineque L )

711
nunc interim, quia de Matthaeo uoluit disputare nec a me . totus Matthaei liber huic sermoni inseri potest, legat qui uoluerit et uideat, quemadmodum Matthaeus eum, quem parentes eius enumeraturus dicit filium Dauid, narrando usque ad passionem resurrectionemque perducat nec alium quam ipsum dicat a uirgine Maria de spiritu sancto conceptum et natum. cui rei adhibet et testimonium de propheta: ecce uirgo accipiet in utero et pariet filium et uocabunt nomen eius Emmanuhel, quod est interpretatum "nobiscum deus.". eundemque baptizatum a Iohanne audisse de caelo: hic est filius meus dilectus, in quo mihi conplacui, de quo dictum erat iam ex partu uirginis "nobiscum deus." nisi forte uisum sit Fausto minus esse, quod dictus est deus quam quod dictus est filius dei. ex hoc enim conicere conatus est Matthaeo non esse uisum, quod filius dei factus sit nisi ex baptismo, quia ibi facta est uox de caelo: hic est filius meus, cum idem euangelista etiam superius adhibuerit diuinum ex propheta testimonium, ubi ipse partus uirginis appellatus est "nobis cum deus."

Hunc sane miserum delire garrulum debemus intueri atque obseruare non praetermittentem, ubi potuerit, lectori uaniloquiorum suorum etiam de scripturarum testimoniis nebulas offundere falsitatis . sicut de Abraham dixit, quod deo non crediderat de Sara sibi filium promittenti, quando cum ancilla concubuit, cum scriptura testetur nondum illi partum Sarae fuisse promissum; uel quod uxorem suam sororem , mentitus sit, cum genus Sarae nusquam in illis litteris legerit, quibus de hac re fides habenda est; et de filio eius Isaac, [*]( 7 Es. 7,14; Matth. 1,23 11 Matth. 3,17 26 cf. Gen. 16, 4; 17,17 28 cf. Gen. 12, 13; 20, 2 . 12 ) [*]( 1 mattheo L matheo CSG 2 matthei L mathei CSG 8 uocabitur b 11 dilectus om. SG 12 ex] ea L 14 dictft C est (alt.) om. C lo mattheo L matheo C 19 ipse om. SG 20 delirogarralum S delero Gl delere LPb dolere (o in ras.) M 22 nebulam C 23 offendere C effundere LPSGMb 24 sarra 8 sarra LGM 26 (et 27) sanae S sarrae LG )

712
quod etiam ipse Rebeccam falso dixerit sororem suam, cum genus eius ibi aperte scriptum sit; et de Iacob, quod cotidie certamen esset inter quattuor eius uxores, quaenam illum de agro uenientem prior ad concubitum raperet: quod illic omnino nusquam legisse conuincitur. ecce qualis homo mendaces diuinorum librorum scriptores se odisse gloriatur, qui etiam de euangelio tantae auctoritatis culmine omnibus noto mentiri sic audet. ut non Matthaeum. ne apostolici nominis pondere conprimatur, sed nescio quem alium sub Matthaei nomine uelit putari scripsisse de Christo, quod non uult credere et quod calumniosa uersutia refutare conatur.