Contra Epistulam Parmeniani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Quid uultis, inquit? in uirga ueniam ad uos an in caritate spiritus mansuetudinis? iam hic apparet eum de uindicta loqui, ad cuius significationem uirgam nominauit. numquid tamen et uirga sine caritate est, quia ita contexuit: in uirga ueniam ad uos an in caritate? sed quod sequitur \'spiritus mansuetudinis\' ammonet intellegi, quia et uirga caritatem habet. sed aliud est caritas seueritatis, aliud caritas mansuetudinis. una quidem caritas est, sed diuersa in diuersis operatur. omnino, inquit, auditur in uobis fornicatio, et [*]( 11 cf. Matth. 13, 29 14 cf. Rom. 14, 5 19 I Cor. 4, 21 27 I Cor. 5, 1 ) [*]( 2 contemserit D ecclesiae dei p 4 corrigere p gerit personam a, cf. p. 96, 21 7 ad(am- MH)monet MEFHI 10 athibita Dml 11 praecipit Y 12 et zizania PI 13 a se ipso malum 7 met om. a nec] non a 14 quid FGj 15 est] sit Gy 16 quicquid codd. praeter PI coegerit F 17 apparet F 18 tractemus a 20 spiritus] et spiritu MPa in spiritu Hm2 21 loqui de uindicta a 24 et spiritu M spiritu Hr admonet F 27 in uobis (έν δμίν)] inter uos p )

101
talis fornicatio qualis nec in gentibus, ita ut uxorem patris sui quis habeat. de tam immani facto uideamus quemadmodum eos saeuire praecipiat. et uos, inquit, inflati estis et non potius luctum habuistis, ut tolleretur de medio uestrum qui hoc opus fecit. quare (luctum) potius et non iram, nisi quia si patitur unum membrum compatiuntur omnia membra? et non \'luctum quia tollebatur,\' sed luctum, inquit, ut tolleretur, id est ut lugentium dolor ad deum ascenderet et ipse illum qui hoc opus fecit tolleret de medio eorum, sicut ipse sciret, ne forte illi per humanam imperitiam eradicarent simul et triticum. cum ergo ad talem uindictam necessitas cogit, humilitas lugentium debet impetrare misericordiam, quam repellit superbia saeuientium. nec illius ipsius qui de medio fratrum tollitur debet neglegi salus, sed ita agendum, ut ei talis uindicta sit utilis, et agendum uoto et precibus, si corrigi obiurgationibus non potest. ideoque sequitur et dicit: ego quidem sicut absens corpore, praesens autem spiritu, iam iudicaui quasi praesens eum, qui sic operatus est, in nomine domini nostri Iesu Christi congregatis uobis et meo spiritu, cum uirtute domini nostri Iesu tradere eiusmodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in die domini Iesu. quid ergo agebat apostolus, nisi ut per interitum carnis saluti spiritali consuleret, ut siue aliqua poena uel etiam morte corporali, sicut Annanias et uxor eius ante pedes apostoli

Petri ceciderunt, siue per paenitentiam, quoniam Satanae traditus erat, interimeret in se sceleratam carnis concupiscentiam, quia ipse item dicit: mortificate membra quae sunt super [*]( 3 I Cor. 5, 2 6 I Cor. 12, 26 17 I Cor. 5, 3-5 25 cf. Act. 5, 5. 10 28 Col. 3, 5 ) [*]( 1 inter gentes M 6 si om. P 8 pr. ut] in F 9 illum-tolleret DP hoc opus tolleret M tolleret hoc opus a 11 simul om. FHv 15 ita agendum est Gf uindictta Dml 17 sicut (wç) om. a 21 Iesu Christi Y huiusmodi x 22 Iesu om. Ma 23 aiebat M 24 etiam om. p 25 ananias Dm2MPa 26 quoniam] qua F 28 membra uestra MPa )

102
terram, inter quae etiam fornicationem commemorat, et iterum: si enim secundum carnem uixeritis, moriemini, si autem spiritu facta carnis mortificaueritis, uiuetis? non tamen ab eo fraternam separat caritatem, quem de fraterna congregatione praecepit separari. hoc enim apertius ad Thessalonicenses dicit: si quis autem non obaudit uerbo nostro per epistulam, hunc notate, ut non commisceamini cum illo, ut erubescat. et non ut inimicum eum existimetis, sed corripite ut fratrem., audiant isti aliquando et intellegant, quemadmodum satagat caritas apostolica, ut sufferentes inuicem studeamus conseruare unitatem spiritus in uinculo pacis. nam et hic cum dixisset: et non ut inimicum eum existimetis, sed corripite ut fratrem, tamquam ostendens cur hoc dixerit continuo subiunxit: ipse autem deus pacis det uobis pacem semper in omni modo. ita etiam de isto, qui uxorem patris sui habuit, luctum potius indicit et pacificam caritatem ubique commendat, sicut et de se ipso ait: ne iterum cum uenero humilet me deus ad uos et lugeam multos ex his, qui ante peccauerunt et non egerunt paenitentiam super immunditia et luxuria et fornicatione quam gesserunt. et paulo post ait: praedixi et praedico, sicut praesens secundo et nunc absens, his qui ante peccauerunt et ceteris omnibus, quia si uenero iterum non parcam. ideo lugendo iudicabat, ut misericordia dei sine corruptione uinculi pacis, ubi salus tota consistit, contereret peccantes atque corrigeret, sicut de isto [*]( 2 Rom. 8, 13 6 II Thess. 3, 14-15 10 cf. Eph. 4, 2-3 12 II Thess. 3, 15 14 II Theas. 3, 16 16 cf. I Cor. 5, 1 18 II Cor. 12, 21 21 II Cor. 13, 2 ) [*]( 1 etiam] et a 4 fraternam] supernam EmlGHI separaret F de] a F fraterna DMPEm2v superna cet. 5 praecipit a the- (te-JF)salonicenses DMPEFG 7 hinc Dml (recte? xooto ?) ut] et Ev 8 ut post non om. EGHI aestimetis jffy obsistetis (sic) ex obsistemus P 13 aestimetis Gv 15 nobis F modo] bono Ma etiam] et Ma 17 sicut om. P se om. EFGH 18 humiliet P ad uos liuiniliet me deus Ma 24 lugendum F 25 dei misericordia MPa )
103
ipso qui cum patris uxore fuerat fornicatus fecisse intellegitur. nam non inuenitur de quo alio significet in secunda epistula ad eosdem Corinthios, cum ait: nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi uobis per multas lacrimas, non ut contristemini, sed ut sciatis dilectionem quam habeo abundantius in uos. si quis autem contristauit, non me contristauit sed ex parte, ut non onerem, omnes uos. sufficit ei correptio haec quae a multis fit, ita ut e contrario magis uos donetis et consolemini, ne quo modo maiore tristitia absorbeatur qui eiusmodi est. propter quod obsecro uos, confirmetis in eum caritatem. ad hoc enim et scripsi, ut cognoscam probationem uestram, si in omnibus obaudientes estis. si cui autem aliquid donaueritis, et ego. nam et ego si quid donaui alicui, propter uos in persona Christi, ut non possideamur a Satana. non enim ignoramus mentes eius. quid moderatius, quid diligentius, quid sollicitudine pia et paterna ac materna caritate plenius fieri aut dici potest? < sicut peccanti adhibet emendationem, sic correcto et conterenti atque humilanti in paenitentia cor auum uult reddi consolationem, ne maiore, inquit, tristitia absorbeatur. sed quid ad illud quo conclusit istam sententiam? ut non possideamur, inquit, a Satana. non enim ignoramus mentes eius. ipse est enim qui per imaginem quasi iustae seueritatis crudelem saeuitiam persuadet, nihil aliud appetens uenenosissima uersutia sua, nisi ut corrumpat atque dirrumpat uinculum pacis et caritatis, quo conseruato inter christianos uires eius omnes [*]( 3 II Cor. 2, 4-11 21 II Cor. 2, 7 22 II Cor. 2, 11 ) [*]( 1 uxori Pml 5 ut non FH 7 onerem ex honorem Pm2 8 haec (hoc Hml) correctio EGHI fit a multis a 9 e] et F magis om. a 10 quomodo (1tWç) Dm2M quom Dml q.na P quando FRi, om. G absorbatur P 11 uos (om. EmlI) ut Dm3a 13 obedientes MEFI estis] sitis F 14 si cui donaui y 15 quid om. Ma 16 ignorauimus M 17 solicitudine P 19 dampnationem EGHI 20 humilianti Dm2Ma 21 maiori p ad om. a 22 inquit post non enim positum in a 26 dirumpat Dm2PEI disrumpat MFGHv )
104
inualidae fiunt ad nocendum et muscipulae insidiarum comminuuntur et consilia euersionis euanescunt.

Sed etsi de aliquo alio in secunda ad Corinthios epistula locutus est apostolus, et ibi tamen significauit, quanta caritate in quemquam debeat ecclesiastica uindicta procedere. hoc est illud, quod isti non intellegentes inter calumnias suas solent habere praecipuum: emendabit me iustus in misericordia et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguabit caput meum. quia uero isti non in misericordia emendare nouerunt, et Caeciliani innocentiam saeuis suspicionibus insectati sunt et Optati Gildoniani potentiam oleo fallacis adulationis unxerunt. nam si propter uinculum pacis iniquitatem Optati gementes lugentesque tolerarent, non utique pacem ueram atque catholicam in orbis terrarum sancta unitate dirrumperent aut certe a maioribus suis nefaria caecitate dirruptam ita dolerent, ut saltem aput se experti, quam multos malos pro pace Donati ferre cogantur, impacatas illorum calumnias pace suae correctionis extinguerent.

Sed ad illius primae ad Corinthios epistulae consequentia redeamus. cum dixisset apostolus: tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in die domini Iesu, etiam atque etiam commendans humilitate lugentium hoc debere fieri, non superbia saeuientium, continuo subicit: non bona gloriatio uestra uel per exprobrationem pronuntiationis: bona gloriatio uestra. sic enim nonnulli et maxime Latini codices habent, cum eadem in utroque sententia teneatur. non enim metuendum est, ne quis intellegat [*]( 7 epist. Parm. Ps. 140, 5 20 I Cor. 5, 5 24. 25 I Cor. 5, 6 ) [*]( 3 de om. Dml alio aliquo MEFI 5 quemquem G quemque v 8 impinguet p 9 quia] supra hanc uocem script. At Dm3 10 uoluerunt F suspectionibus Fml 11 fallacis oleo Ma 14 ueram] christianam Ma orbis MPF orbe (-em HI) Dji sanctamque unitatem (3 15 dirumperent Dm2PEFI disrumperent MGHv moioribus D . 16 diruptam PEFI dirutam G disruptam Hv saltim F 18 pacem Dml 19 Sed et ad v consequentiam MF sequentia EGI 24 subiecit Ma )

105
laudando eum dixisse: bona gloriatio uestra, cum et superisu dixerit: inflati estis et non potius luctum habuistis et hic continuo subiungat: nescitis quia modicum fermenti totam massam corrumpit, quod ad ipsam inanis gloriationis corruptionem congruentius referri potest. superbia quippe uelut ex uetustate primi hominis, qui superbia lapsus est, quasi fermentata et corrupta mente facit elatos in unam consparasionem, qui sibimet in eam simili iactantiae uanitate consentiunt. et gloriari quidem non de peccatis suis, sed super alterius peccata tamquam ex comparatione innocentiae suae, modicum uidetur fermentum, quia etiam de suis iniquitatibus gloriari multum fermentum est; sed et illud modicum totam massam corrumpit. cadit enim superbus merito superbiae et incipit etiam peccata sua defendendo uelle gloriari. quod praeuidens idem apostolus dicit: quapropter qui se putat stare caueat ne cadat, etiterum:sipraeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, uos qui spiritales estis instruite huiusmodi in spiritu mansuetudinis, intendens te ipsum, ne et tu tempteris. alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. quid est lex Christi nisi: mandatum nouum do uobis, ut uos inuicem diligatis? quid est lex Christi nisi: pacem meam do uobis, pacem meam relinquo uobis? quod ergo hic dixit: inuicem onera uestra portate, et sic adimplebitis legem Christi, hoc alio loco ait: sufferentes inuicem in dilectione, studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis. nam et in illo Pharisaeo modicum fermenti esse uidebatur, quia peccatorem non solum [*]( 2 I Cor. 5, 2 3 I Cor. 5, 6 15 I Cor. 10, 12 16 Gal. 6, 1-2 20 Ioh. 13, 34 22 Ioh. 14, 27 24 Epb. 4, 2-3 ) [*]( 1 eos Fv 3 fermentum Ma 5 uelut om. v 6 labsus D 7 conspersionem MPm2Hr 8 ea G 9 sed et F 11 de suis etiam (om. G) Mo. 13 superbiae suae (3 defendendo peccata sua M 15 ait y putat] existimat Fm1 caneat] uideat p 21 uos om. FGH/v inuicem diligatis DMPE et F, qui uerba quid est-diligatis in mg. exhibet diligatis inuicem cet. v, cf. De bapt. III 19, 26 22 alt. meam om. a 27 fermentum a )
106
non dolebat, sed super eius peccata de suis se meritis extollebat. sed descendit ille confitens peccata sua iustificatus magis quam ille Pharisaeus iactans merita sua, quoniam qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur. sequitur ergo apostolus et dicit: expurgate uetus fermentum, ut sitis noua consparsio sicut estis azymi. quid est (ut sitis* et quid est \'sicut estis\', nisi quia erant ibi tales, erant ibi non tales, quos ut tales essent exemplo talium commonebat? tamen omnes in uno tamquam eosdem ammonet, ne illi qui tales erant desperarent de his qui nondum tales erant et eos ad compagem corporis sui non pertinere arbitrarentur; tamquam enim eosdem ammonet, cum dicit: (ut sitis sicut estis.\' nouerant enim et illi qui iam sic erant et ammonente apostolo magis magisque nosse debebant sufferre illos qui nondum sic erant, ut sufferendo inuicem in dilectione seruarent unitatem spiritus in uinculo pacis et inuicem onera sua portantes implerent utique legem Christi. et quoniam dominus noster Iesus Christus ad docendam humilitatis uiam usque ad mortem crucis humiliari dignatus est et tamquam medicus aegrotantes ita cum dilectione pertulit peccantes de quibus dixerat: non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus, statim principale proposuit exemplum dicens: etenim pascha nostrum immolatus est Christus, ut tantae humilitatis exemplo discerent expurgare uetus fermentum, id est quidquid in eis superbiae de uetere homine remansisset. itaque, inquit, diem festum celebremus, non utique unum diem sed totam uitam, non in fermento ueteri neque in fermento malitiae [*]( 3 Luc. 18, 14 5 I Cor. 5, 7 15 cf. Eph. 4, 2-3 16 cf. Gal. 6, 2 18 cf. Phil. 2, 8 20 Matth. 9, 12 22 I Cor. 5, 7 25 I Cor. 5, 8 ) [*]( 5 et apostolus M 6 conspersio MPm2a. azimi codd. 8 commonebatur M 9 admonet Fr, item lin. 12 11 sui corporis a 12 enim om. a 13 admonente Fv 14 nosce M sufferte Pm1 15 dilectionem Pm1 17 et om. Ma quoniam DP quam M quia H qua cet. v 21 statimque y 22 pasca FG 24 quicquid codd. praeter PF 25 ueteri a 26 unam v 27 nequitiae (s. scr. uel malignitatis) M )
107
et malignitatis, sed in azymis sinceritatis et ueritatis. malitia quippe est et malignitas uelut de alieno peccato gloriari, quasi tunc debeat de iustitia sua quisque gaudere, cam alium iustum non esse conspexerit. sinceritas autem est et ueritas, etiam si proficit aliquis, meminisse quid fuerit et multo magis misereri lapsorum, quandoquidem ipse erectus est a lapsu suo per Christi misericordiam, qui sine ullo suo peccato se pro peccatoribus humilauit.

Sed ne perniciose relinquantur et quasi dissimulanter neglegantur aliena peccata, quod est non minoris crudelitatis quam illud superbiae, sequitur et dicit: scripsi uobis in epistula non commisceri fornicariis, non utique fornicariis huius mundi aut auaris aut raptoribus aut idolis seruientibus. alioquin debueratis de hoc mundo exire; id est si a peccatoribus huius mundi qui praeter ecclesiam sunt uos cohibetis, debueratis de hoc mundo exire. opus enim uestrum in hoc mundo illud est, ut peccatores Christo ad salutem lucremini; quod fieri non poterit, si eorum conloquia conuictumque fugiatis. nunc autem, inquit, scripsi uobis non commisceri. si quis frater nominetur aut fornicator aut idolis seruiens aut auarus aut maledicus aut ebriosus aut rapax, cum eiusmodi ne quidem cibum simul sumere. quo enim mihi de his qui foris sunt iudicare? nonne de his qui intus sunt uos iudicatis? de his autem qui foris sunt deus iudicabit. auferte malum ex uobis ipsis. [*]( 11 I Cor. 5, 9-10 19 I Cor. 5, 11-13 ) [*]( 1 azimis codd. 3 gaudere quisque M 4 esse non MPmlEFGv non conspexerit esse HI et ueritas est MPa 5 quod P 6 labsorum Dml labsu Dml 7 peccato suo M pro] a H, om. DMPmlF 8 humilianit Dm2MPa 10 non est GT 11 et sequitur et F 12 utique (jiavttDi;) om. FHf 14 exisse My 15 id est—mundo exire om. Ma ecclesia D 19 inquid D 20 nominatur M nominatur inter (et est inter EI) uos a 22 hebriosus F nec Mm2a. cibum quidem j 23 simul om. M )

108

Ecce quemadmodum ad hanc sententiam uenit apostolus, cuius ultimam particulam ponendam credidit Parmenianus dicens esse scriptum: auferte malum ex uobis ipsis. quod utique, inquit, si bonis et integris non noceret, non iuberetur auferri. quae autem superius dicta sunt unde ad hoc uentum est praetermisit, quibus utique ad id quod persuadere cupiebat, separationem a malis fieri corporaliter oportere, poterat adiuuari dicente apostolo: cum eiusmodi ne quidem cibum simul sumere. cur ergo non commemorauit quod eius intentionem maxime adiuuare posse uidebatur? cum enim uehementer instet, ut a male uiuentibus corporalem separationem faciendam esse persuadeat, cur non adhibeat apostoli testimonium dicentis: si quis frater nominatur aut fornicator aut idolis seruiens aut auarus aut maledicus (aut ebriosus) aut rapax, cum eiusmodi ne quidem cibum simul sumere, nisi quia uidit, si hoc diceret, posse sibi responderi: \'itane uos, etiamsi fornicatores et idolis seruientes aut non habetis aut eos ignoratis, nullum auarum aut maledicum aut ebriosum aut rapacem inter uos uidetis et nostis? cur ergo cum talibus contra praeceptum apostoli non solum cibum mensae uestrae sumitis, sed etiam cenam mensae dominicae communicatis?\' hoc ergo Parmenianus, quantum arbitror, euitare conatus est ne sibi responderetur, ut id non poneret quod pro eius causa ualidissime sonare uideretur. nam hoc epistulae apostolicae capitulum si eum fugisset et ei non occurrisset, non ex eius ultima parte poneret: auferte malum ex uobis ipsis.

Sed nunc, quia hoc diximus, fortasse isti audebunt negare habere inter se auaros aut maledicos aut ebriosos aut rapaces, [*](3 epist. Parm. cf. p. 99, 2 8. 13 I Cor. 5, 11 26 I Cor. 5, 13 ) [*]( 3 ex] a F 4 inquit utique v inquid D, om. EI 8 huiusmodi β ne quidem] nec Ma sumere simul M 9 non commemorauit ergo P 12 adhibet a testimonium apostoli MPa, cf. p. 24, 29 13 nominatur et est EI pr. aut om. a 14 aut ebriosus v, om. codd. 15 ne quidemj nec a ciuum D 17 etialtlsi] etiam MFGHv et Em2I, om. Em1 habentes Pm1 18 nullumne EGI 20 ciuum D 21 cenam om. F 23 pro om. M 26 ex] a F 27 audebant Pml 28 haberi y )

109
et ipsum Optatum, qui uniuersae Africae notissimus fuit, quem tamdiu pertulerunt, fortasse defendere conabuntur. dicant ergo, si possunt, meliorem se atque purgatiorem habere nunc ecclesiam quam erat ipsa unitas beatissimi Cypriani temporibus, qui collegas suos, a quibus tamen nulla corporali disiunctione separatus est, nullum eorum nominatim appellans, sed prudenter ac sobrie saluberrimae mordacitatis inferens medicinam, his uerbis grauiter arguit, quod esurientibus in ecclesia fratribus habere argentum largiter uellent, fundos insidiosis fraudibus raperent, usuris multiplicantibus faenus augerent. et ut apertissime ostenderet de his se dicere, cum quibus in unius ecclesiae communione uiuebat, consequenter adnexuit: quid non perpeti tales pro peccatis huiusmodi mereremur? non enim ait \'mererentur sed \'mereremur\', quod nullo modo dixisset, cum talis utique ipse non esset, nisi manifestare uellet eorum facta se gemere, qui ei non solum ecclesiae unitate sed etiam collegii consortio iungerentur, quamuis ab eis uita moribus corde proposito discreparet. dicant ergo isti meliorem nunc esse ecclesiam suam et non se habere tales collegas, quales habuit in ipsa unitate Cyprianus. credant eis qui uolunt et aduersus ea mala, quae de moribus eorum faciem dissimulantium feriunt, oculos claudant; ego eos ad illa ipsa priora unitatis tempora reuocabo et ab eis quaeram, utrum, quando ille uir tantus episcopus Carthaginiensis ecclesiae Cyprianus de tam malo collegio testimonio liberae uocis usque ad ea scripta quae posteris etiam proderentur ingemuit, erat ecclesia Christi an non erat. si erat, quaero quemadmodum Cyprianus [*](8 cf. Cypr. de lapsis c. 6 12 ibid. ) [*](2 conabantur MPm1 8 quod] quia Fy 9 fondos Pm1 10 fenus FGHIv 12 quid non] Quod nos P 13 eiusmodi Cypr. (huiusmodi cod. R) 15 ipse om. P 19 collegas om. MPa 21 faciem dissimulantium DMPF in facie simulantium EI insimulata v 22 feriunt DM fuerint Pmlf ferunt Pm2 fugerint F ferunt in faciem simulantium G, corruptius H, cf. Ep. c. Don. 6, 10 extr. propriora Dml 24 uir om. y cartaginiensis M kartaginiensis I carth(cart- P2 £ H)aginensis cet. v 26 ad (s. I.) posteros P ecclesia om. F )
110
et ceteri similes eius implebant quod praecepit apostolus: si quis frater nominatur aut fornicator aut idolis seruiens aut auarus aut maledicus aut ebriosus aut rapax, cum eiusmodi ne quidem cibum simul sumere, quando cum his auaris et rapacibus, qui esurientibus in ecclesia fratribus habere argentum largiter uellent, fundos insidiosis fraudibus raperent, usuris multiplicantibus faenus augerent, panem domini manducabant et calicem domini bibebant.

An forte parua sunt ista crimina et parui aestimanda ? solent enim isti etiam hoc dicere, pensantes ea non in statera aequa diuinarum scripturarum, sed in statera dolosa consuetudinum suarum. quidquid enim sceleris et iniquitatis inebriat multitudinem, amittit examinis ueritatem. sed ideo sunt tamquam sincerissimum speculum proposita hominibus oracula caelestium paginarum, ut ibi quisque uideat quodlibet peccatum quantum sit, quod forte magnum est et ex male uiuentium caeco more contemnitur. potuitne grauius diuinis eloquiis accusari auaritia, quam ut idolatriae demonstraretur aequalis et eius nomine appellaretur dicente apostolo: et auaritia quae est idolorum seruitus? potuitne maiore poena digna iudicari, quam ut inter illa crimina poneretur. quibus obsessi regnum dei non possidebunt? aperiant oculos cordis, ne frustra pateant. oculi corporis, et legant praedicatorem liberum ueritatis in eadem ipsa ad Corinthios prima epistula scribentem: nolite errare. neque fornicatores neque idolis seruientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque auari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum dei possidebunt. [*](1 I Coi. 5, 11 19 Col. 3, 5 24 I Cor. 6, 9-10 ) [*]( 2 nominatur et est EI aut auarus aut idolis seruiens j 4 nec cibum quidem F nec cibum p simul cibum M 7 fenus a 8 domini om. p, cf. p. 111, 5 9 existimanda PFGH 12 quicquid codd. praeter PF 13 admittit F 16 et om. GH ex om. Fr 20 maiori p 21 intra M 22 aperiantur oculi a 24 prima ad corinthios EHv prima epistola ad corinthios GI 25 fornicator F fornicarii Hy, cf. De bapt. IIII19, 26 )

111
quomodo ergo Cyprianus et alia similia frumenta dominica in illa tunc unitatis ecclesia cum auaris et rapacibus, cum his qui regnum dei non possidebunt, non laicis uel quibuscumque clericis, sed ipsis episcopis panem domini manducabant et calicem domini bibebant, cum idem apostolus praecipiat non eis commisceri et clamet cum eiusmodi nec quidem cibum sumere? an quia non poterant ab eis corporaliter separari, ne simul eradicarent et triticum, sufficiebat eis a talibus corde seiungi, uita moribusque distingui, propter compensationem custodiendae pacis et unitatis, propter salutem infirmorum et tamquam lactentium frumentorum, ne membra corporis Christi per sacrilega schismata laniarent?

Sed ecce non ego urgeo quemquam eorum sic intellegere; ipsi explicent, quemadmodum esse potuerit illa tunc ecclesia gloriosa sine macula et ruga, ubi esurientibus in ecclesia fratribus habere largiter argentum uolebant, ubi fundos insidiosis fraudibus rapiebant, ubi usuris multiplicantibus faenus augebant, ubi tantis erant iniquitatibus inuoluti, ut per illas regnum dei non possiderent. quodsi gloriosa ecclesia sine macula et ruga in eis solis computabatur, qui maerebant et gemebant illas iniquitates quae fiebant in medio eorum, unde etiam secundum sancti Ezechielis prophetiam tales proprio signo. signari meruerunt, ut a uastatione et perditione iniquorum tutissimi euaderent, desinant calumniari bonis non operantibus mala per morbidam cupiditatem, sed tolerantibus propter pacificam caritatem, quibus dictum est: beati pacifici, quoniam ipsi filii dei uocabuntur. nam propterea spiritus sanctus per memoratum Ezechielem prophetam tali uerbo designauit [*](5 cf. I Cor. 5, 11 14 cf. Eph. 5, 27 15 cf. Cypr. de lapsis c. 6 22 cf. Ezecb. 9, 4 sqq. 26 Matth. 5, 9 ) [*]( 4 sed et Hv 5 domini om. H 6 quidem om. p cibum quidem F\' ciuum Drtil 9 moribusque] et moribus M 11 latentium M 13 ego non f illorum EGHv, om. I 17 foenus D fenus FGHv 18 inuoluti iniquitatibus y 19 non om. M 20 et pr.) aut FIv 22 iezechielis DPG ihezechielis H 27 ipsi om. a proptera D 28 iezechielem DMPH ezechiel EI )

112
malos, quos in unitate tolerant boni, ut eos in medio bonorum diceret constitutos, quia si bonos diceret in medio malorum, illi quasi extrinsecus et forinsecus esse uiderentur. gemunt, inquit, et maerent iniquitates populi mei quae fiunt in medio eorum, ut illos iniquos non solum non exclusos, sed etiam inclusos cogitaremus.

Si uero iam tunc non erat ecclesia, quia Cyprianus et quicumque cum eo auaros illos rapacesque nouerant quales ipsi non erant, quamuis eos grauissimis gemitibus et praeclarissimis uocibus accusarent, unam tamen cum eis Ñltrantes ecclesiam et in una congregatione paria sacramenta tractantes per huiusmodi communicationem paris sortis effecti sunt, quia non obtemperauerunt apostolo iubenti cum huiusmodi nec cibum quidem simul sumere et: auferte malum ex uobis ipsis, quid adhuc laboramus? quid se ipsi iactant quod habeant aliquam ecclesiam, si iam illis temporibus esse destitit? dicant unde natus est Maiorinus aut Donatus, ut per eos nasceretur Parmenianus atque Primianus. quid enim eis prodest, quod auaros et rapaces, cum quibus cibum sumi uetat apostolus, modo se uel non habere in congregatione sua uel incognitos sibi esse mentiuntur, quandoquidem fuerunt tales in illa unitatis ecclesia, unde se isti exortos esse sic iactant, ut eam in sua sola societate id est in communione Donati remansisse persuadere conentur? si enim dicunt per talium communionem perire ecclesiam, cur eam non dicunt iam Cypriani perisse temporibus? ac sic et se ipsos unde extiterint non inuenientes desinant dicere aput se ecclesiam remansisse, quam totam [*]( 3 Ezech. 9, 4 13 cf. I Cor. 5, 11 14 I Cor. 5, 13 21 cf. epist. Parm. ) [*]( 1 boni] mali M 3 gement MPmlF 4 inquid D 5 in illos Dml 8 cum om. F 11 tractantes om. F 12 communionem FGf paaris Drnl habentes paris F 13 optemp. M iubenti ut-Bumerent f 15 se ipsi] sibi M 17 nascerentur M 18 enim om. GHv 19 sumit Dml 22 isti exortos se v esse om. a sic] tunc sic EGHI 26 se] per se Ma extiterunt Pml 27 desinunt D dicere desinant f )

113
prioribus perisse temporibus dicunt. si autem in bonis quibus talia displicent semper mansit et manet et manebit ecclesia, discant isti aliquando non sic intellegere quod ait apostolus: auferte malum ex uobis ipsis, ut per schismata conantes colligere zizania eradicent simul et triticum. quae omnia ita disputamus, ut meminerint qui haec legunt uel audiunt, non eos potuisse umquam demonstrare siue illis temporibus, cum recentissimae res erant, siue nunc, cum multo firmiore innocentiae conscientia sibi totus orbis in catholica ecclesia christiana pace conectitur, Caecilianum uel alios qui ei concorditer inhaerebant fuisse zizania. sed ut securus unusquisque in ecclesiae sanctae unitate permaneat et eiusdem unitatis desertores, ne cum eis pereat, non sequatur, haec dicimus, quia, si fuissent illi zizania, tolerari potius usque ad messem quam pernicie schismatis eradicatis frumentis separari debuerunt.