Contra Epistulam Parmeniani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

At enim dictum est per prophetam regi Iosaphat: o rex Iosaphat, si peccatorem tu adiuuas aut eum quem dominus odit tu diligis? propterea fuit super te ira domini. quis enim nostrum dicit peccatorem adiuuandum ad hoc utique in quo peccare uult, sicut ipse Achab, quem adiuuit Iosaphat eundo cum illo in proelium, cum ille [*]( 4 cf. Matth. 21, 13 5 Leu. 11, 45 15 cf. Matth. 3, 12. 13, 37-43. 47-50 18 cf. Matth. 15, 14 20 cf. Rom. 3, 17 cf. Eph. 4, 2-3 23 epist. Parm. 24 II Par. 19, 2 27 cf. III Reg. 22 ) [*]( 1 quia hoc] hoc enim Ma 3 euitatum PF deuitandum E illut Dm1 uocatum est ab eo M 6 et om. Pa 7 si] ut v custodiunt F 13 non solum non] solum modo non F 17 littore FHIv 18 tollerent Pml 21 diuidendum ab inuicem Gj 23 iosafat D (passim) iossaphat Pm1 27 adj dum ad DmlP 28 adiuuabat Fv )

92
Michae prophetae ueracia uerba contemneret? et tamen nec sic obfuit innocentiae regis Iosaphat pessimum meritum regis Achab, quia illum dominus ad se exclamantem de periculo bellico liberauit, illum autem sacrilegum contemptorem in manus hostium uenire permisit. et si quid Iosaphat periculi expertus est, quod ei propheta indicat ab ira domini fuisse, non alieno meruerat peccato sed suo, quia sicut ei dictum est peccantem adiuuabat. sed aput deum cetera eius bona facta praeualuerunt. sic enim ei dicitur: si peccatorem illum adiuuisti et eis qui oderunt dominum amicus es? et in hoc super te ira a facie domini. sermones dei boni in uniuersa sunt tecum, quoniam abstulisti lucos de terra et parasti cor tuum ad requirendum deum. qui autem uersatur in ecclesia dei, ubi sunt et illi qui sua quaerunt, non quae Iesu Christi, qui per inuidiam et contentionem Christum annuntiant non caste, et dicit: siue per occasionem siue per ueritatem Christus annuntietur; et in hoc gaudeo, sed et gaudebo, inpollutus inter eos atque integer permanet, quia non eis ad sua quaerenda consentit, cum hoc culpet atque arguat, nec eos ad peccandum, sed ad hoc adiuuat, unde Christus latius praedicetur et ab eis qui audiunt et faciunt per eos qui quod dicunt non faciunt Christo credatur, in Christo speretur, Christus diligatur. talibus enim praecepit idem apostolus dicens: nolite coniungi cum infidelibus. quae enim participatio est iustitiae et iniquitati? quae communicatio est luci ad tenebras? quis autem [*]( 9 II Par. 19, 2-3 14 cf. Phil. 2, 21 15 cf. Phil. 1, 15. 17 16 Phil. 1, 18 24 II Cor. 6, 14-18 ) [*]( 1 michaeae Dm2MPa profetae ex profectae D 2 offuit DMP 3 clamantem M de] a a 4 contemtorem DPm2 6 profecta Dml dei p 7 ei om. M 9 dicitur ei MPa si om. Ma illum om. y 10 eis qui oderunt] ei contra Ma 12 uniuersis FHj 14 qui] quae F 17 adnuntietur E 20 arguat] reprehendat Ma 21 his v 23 praecipit DmJSy 25 est om. MPa et iniquitati] cum iniquitate p 26 quis] quae a autem om. EFI )
93
consensus est Christi ad Beliar? aut quae pars fideli cum infideli? quae autem conuentio templo dei cum simulacris? uos enim templa dei uiui estis. dicit enim: quia inhabitabo in eis et inambulabo et ero illorum deus et ipsi erunt mihi populus. propter quod exite de medio eorum et separamini, dicit dominusetimmundum ne tetigeritis. et ego recipiam uos et ero uobis in patrem et uos eritis mihi in filios et filias, dicit dominus omnipotens. quae uerba isti carnaliter sentientes per tot diuisiones se ipsos minutatim in ipsa una Africa conciderunt. non enim intellegunt neminem coniungi infidelibus nisi qui facit peccata paganorum uel talia facientibus fauet, nec quemquam fieri participem iniquitatis nisi qui iniqua uel agit uel adprobat. quis autem communicat tenebris nisi per tenebras consensionis suae, cum dimisso Christo sequitur Beliar? quis ponit cum infidelibus partem suam nisi qui eius infidelitatis fit particeps? ita enim et templum dei esse desinit nec se aliter simulacris adiungit. qui autem sunt templa dei uiui et in medio nationis tortuosae ac peruersae apparent sicut luminaria in mundo uerbum uitae habentes, nihil eos quod pro unitate tolerant inficit nec angustantur, quia in illis habitat et deambulat deus et exeunt de medio malorum atque separantur interim corde, ne forte, cum id facere per seditionem schismatis uolunt, prius a bonis spiritaliter quam a malis corporaliter separentur.

Quod ergo scriptum est deum dixisse: eos qui me clarificant clarificabo et qui me spernit spernetur, [*]( 19 cf. Phil. 2, 15 26 epist. Parm. I Reg. 2, 30 ) [*]( 1 consensus est] conuentio a belial Dm2MPa fldelis MF 2 quae] qui EmlFIv quis MEm2GH conuentio] consensus Ma 3 templum Ff 6 et separamini om. a 10 una ipsa M 11 concidunt v enim om. F coniungi cum 0 12 peccatum EGHI 13 uel om. EFGI 14 nisi qui FGj 15 cum om. Gf 16 belial Dm2MPa 17 et om. p desinat M 18 templum y 21 angustiantur EFHI 22 eorum scilicet malorum M )

94
ipsi maxime nolunt intueri. quomodo enim clarificant deum, qui dicunt per orbem terrarum impleri non potuisse eius promissa quae promisit patribus nostris Abrahae, Isaac et Iacob, quae per prophetas tanto ante praenuntians exhibuit per unicum suum, qui factus est ei ex semine Dauid secundum carnem, ut in illo id est in semine Abrahae benedicerentur omnes gentes; qui dicunt ipsum dei filium frustra dixisse: sinite utraque crescere usque ad messem, quasi falsus fuerit aut ipse fefellerit, cum sola zizania per mundum creuerint, frumenta uero praeter Donati partem in toto terrarum orbe defecerint? quomodo ista sentientes clarificant dominum, cum scriptum sit: in latitudine gentis gloria regis, in demi nutione autem populi contritio principis? aut quomodo non spernunt dominum, qui baptismum eius in eis, quorum causam non audierunt et de quibus iudicare nullo modo potuerunt, incredibili temeritate impietatis exsufflant et sibi audent arrogare quod dei est, a se damnatos in honoribus integris pro Donati pace recipiunt et a se inauditos contra pacem domini detestantur, baptisma in illis terrarum partibus per apostolos traditum perisse contendunt et per Felicianum aput Maximianistas traditum non perisse concedunt? iam uero quomodo catholici non clarificant dominum, qui promissa eius nullis hominum sceleribus quominus implerentur impediri potuisse confidunt, qui sacramenta eius tam debita ueneratione prosecuntur, ut ea si etiam ab indignis tractata fuerint, illis sua peruersitate damnatis illa intemerata sanctitate permanere demonstrent?

Iterum, inquiunt, scriptum est: nolite communi- - [*]( 4 cf. Rom. 1, 2-3 7 Matth. 13, 30 12 Prou. 14, 28 28 epist. Parm. Eph. 5, 11-12 ) [*]( 2 posse r 6 habrae M 10 partem donati MPa orbe terrarum M 11 glorificant p deum Fr 12 diminutione a 13 autem om. M 14 deum a 15 nullo modo iudicare MPa 20 apostolus Pml aput] atque EGHI 22 deum r 24 posse Ma tam] ita Hv 25 prosecuntur sic DMPFG 27 demonstrant ex demonstrat P 28 contaminare F )

95
care operibus infructuosis tenebrarum, magis autem et redarguite. quae enim fiunt ab ipsis latenter turpe est et dicere. iam ipsa uerba quemadmodum intellegenda sint diximus, quia non communicare est non consentire; quod propter ecclesiae disciplinam parum est, nisi etiam redarguantur, ut corrigi possint. sed haec salua pace facienda sunt et quantum admittit officium conseruandae unitatis, ne simul eradicetur et triticum.

Iterum ad Timotheum idem apostolus: ne, inquit, communicaueris peccatis alienis. te ipsum castum serua. docuit ex consequenti, quemadmodum quod prius dixit intellegendum sit. qui enim se ipsum castum seruat, non communicat peccatis alienis. si enim communicat consentit, si consentit corrumpitur, si corrumpitur castum se ipsum non seruat. sed sane tandem aliquando euigilauit Parmenianus et attendit quid diceret Tychonius, sed frustra; statim quippe amore sententiae suae contra ueritatem oculos clausit. ait enim: an numquid, frater carissime, non polluunt alios aliena peccata? et hoc est facinerosis non communicare, licet cum ipsis conuenias, eorum facta non facere. et tamen non totum dixit. parum est enim eorum facta non facere, nisi displiceant; parum est ut displiceant, nisi redarguantur. aliud est enim non facere, aliud non communicare id est consentire facientibus, aliud etiam redarguere. cur ergo ubi uidere coeperat statim se auertit et usque in finem noluit peruenire et uix trientem de toto posuit? an, sicut de populo fecerunt, etiam ueritatis sententiam praecidendam putauit? nos dicimus, quod, qui non facit malum nec facienti consentit et facientem arguit, firmus atque integer inter iniquos tamquam frumentum inter paleam [*]( 9 epist. Parm. I Tim. 5, 22 18 epist. Parm. ) [*]( 2 et (xat) om, a 3 et] etiam M 7 ammittit D amittit Pml 11 serua] custodi a 14 ipsum om. a 15 conseruat F 16 tichonius MPa 18 an om. a annon quid P 19 facinoroais Ma 22 enim est Fv 23 id est non β 24 etiam om. F 26 etiam] et FHtJ ita et G sententiam ueritatis p 27 quod] quia F 29 paleas Fv )

96
conuersatur; ille autem tantummodo ait: (eorum facta non facere.\' et tamen hanc tertiam de tota sententia particulam quemadmodum refellat uideamus.

Quod contra legem esse diuinam, inquit, nullus qui legem ueneratur ignorat. adhuc ista uerba communiter dici possunt. potest enim et alius dicere: (quod secundum legem esse diuinam nullus qui legem ueneratur ignorat.\' sed opus est probare, non dicere. attendamus ergo quemadmodum probet quid enim prodest, inquit, innocentiam custodisse, si cum reis mixtus es et obnoxius? sane, si ita est, non innocentiam custodisse non prodest, sed innocentia custodita non est. mixtus enim reis et obnoxius nisi per conscientiae maculatam consensionem nullus recte dici potest. qui uero implet quod scriptum est: iusto nihil placet iniquum, ubilibet eum uersari quaelibet necessitas cogat, misceri iniquitatibus non potest. uel quomodo, inquit, incorruptus poteris permanere qui corruptis sociaris? ita plane, si sociatur, id est si mali aliquid cum eis committit aut committentibus fauet; si autem neutrum facit, nullo modo sociatur. porro si addat tertium, ut non sit in uindicando piger, sed uel corripiat iustus in misericordia et arguat uel etiam, si eam personam gerit et ratio conseruandae pacis admittit, et coram omnibus peccantes arguat, ut ceteri timeant, remoueat etiam uel ab aliquo gradu honoris uel ab ipsa communione sacramentorum, et haec omnia cum dilectione corrigendi, non cum odio persequendi faciat, plenissimum officium non solum castissimae innocentiae, sed etiam diligentissimae seueritatis impleuit. ubi autem cetera impediuntur, illa [*]( 4 epist. Parm. 9 epist. Parm. 14 Prou. 12, 21 16 epist. Parm. 20 cf. Ps. 140, 5 ) [*]( 2 hanc om. a tertiam tamen EGv 5 ignorat ante qui tr. M 7 esse om. MF 10 ea scripsi est DMPa obnoxiis PmlFHf non post est om. Ma 12 obnoxiis MPmla concupiscentiae M 16 qui] si p 21 gerat M 22 ammittit DP et om. a 24 omnia] communia D 25 persequenti P faciat om. Hi 26 etiam om. EFGHI )

97
duo semper retenta incorruptum castumque custodiunt, ut nec faciat malum nec approbet factum.

Sed tamen uideamus unde iste doceat quod affirmat. cum scriptum sit, inquit: modicum fermenti totam massam corrumpit. dixit hoc Parmenianus atque abiit nec ei nunc ostendi potest in parte Donati non solum modicum fermenti, sed multum ueneni ex illis ouis aspidum ruptis et praeualidis iam serpentibus pro Primiano damnatis et ad Primianum iterum reuocatis. sed correcti sunt, inquit. deo gratias. si uerum est, non inuideo. atque utinam perfecte id fiat. si enim a Maximianistis redire ad partem Donati nonnullus correctionis est gradus, quanto uerior perfectiorque correctio est ab ipsa parte Donati ad unitatem catholicam remeare! et Tychonius quidem multa dixit, (per) quae illis temporibus et, sicut interior nouerat, quam non modico sed multo fermento suo totam suam massam nollent fateri corruptam, qui totum orbem terrarum peccatis Afrorum fermentatum esse criminarentur. sed ego istos miror, si adhuc eis placet haec apostolica uerba sic intellegere, ita eos Optatum Gildonianum uelle defendere, ut nec modicum fermenti eum fuisse concedant. quodsi uel hoc concedunt, quam magnam putant esse massam suam, ut non potuerit tota corrumpi? aut si in eis solis eorrupta est quibus placebat Optatus, experti discant intellegere quod legunt, quia in his est massa tota, ad quos pertinet quod dicitur totum siue bonum siue malum. ad eos autem pertinet qui consentiunt; ad eos autem qui non consentiunt omnino non pertinet, et ideo disciplina ecclesiastica corrigendum est, ne ad multos persuadendo perueniat. quod ubi fieri permittit ratio pacis et non fit, ipsa neglegentia culpam trahit et in periculo consentiendi est per desidiam corrigendi. [*]( 4 epist. Parm. I Cor. 5, 6 7 cf. Esai. 59, 5 et supra II 3, 7 9 epist. Parm. 25 cf. II Cor. 5, 10 ) [*]( 4 fermentum Ma 8 parmiano Pml 10 id perfecte y 12 quando F 14 tichonius a per addidi 16 suo om. Ma 18 apostoJica DMPv epistolae cet. 20 ut om. P 22 solisJ add. tota j3 23 placet p 24 in his est] inest FGf, om. H tota massa a 25 autem om. M$30 corrigenda F ) [*]( LI. August. c. Don. I. ) [*]( 7 )

98

Ex qua regula et illud intellegendum quod consequenter opponit dicens esse scriptum: sit uobis legitimum aeternum in progenies uestras diuidere in medio sanctorum et inreligiosorum et in medio mundorum et immundorum. tanto enim quisque melius hoc facit, quanto magis in ecclesia proficit. cum enim creuisset herba et fructum fecisset, tunc apparuerunt zizania. et quamuis inter utrumque iam serui patris familias cognitione diuiderent atque distinguerent, iubentur ea tamen sinere crescere et hoc usque ad messem. sed haec hactenus. ea enim quae restant aliquanto diligentius ab alio exordio consideranda atque tractanda sunt.

LIBER TERTIUS.

Cum omnis pia ratio et modus ecclesiasticae disciplinae unitatem spiritus in uinculo pacis maxime debeat intueri, quod apostolus sufferendo inuicem praecepit custodiri et quo non custodito medicina uindictae non tantum superflua, sed etiam perniciosa et propterea iam nec medicina esse conuincitur, illi filii mali, qui non odio iniquitatum alienarum, sed studio contentionum suarum infirmas plebes iactantia sui nominis inretitas uel totas trahere uel certe diuidere affectant, superbia tumidi, peruicacia uaesani, calumniis insidiosi, seditionibus turbulenti, ne luce ueritatis carere ostendantur, umbram rigidae seueritatis obtendunt et, quae scripturis sanctis salua dilectionis sinceritate et custodita pacis unitate ad corrigenda fraterna uitia mordaciore curatione fieri praecepta sunt, ad [*]( 2 epist. Parm. Leu. 10, 9-10 6 Matth. 13, 26 9 cf. Matth. 13, 30 15 cf. Eph. 4, 3 16 cf. Eph. 4, 2 ) [*]( 1 est quod DmSMPa, cf. p. 101, 15 sequenter EFGHl 7 et zizania EG 9 tamen ea Hr et hoc om. M 11 aliquando F 12 sunt] add. Explicit liber secundus (.II\' DMP \'II\' contra parmenianum H) DMPFHI, om. EG, deinde add. Incipit (liber add. DMG) tertius (.III\' DMPG) DMPFGHI, om. E, denique deo gratias add. D 16 praecipit Dm2Ma custodire Ev 21 tratrahere Dml 22 uaesani sic DP 24 in scripturis a 25 unita M 26 mordaciori MEFGHv )

99
sacrilegium schismatis et ad occasionem praecisionis usurpant dicentes: ecce ait apostolus: auferte malum a uobis ipsis. quod malum utique si integris, inquiunt, non obesset, nec iuberetur auferri.

Interim uideamus, ne forte non frustra non dixerit apostolus: \'auferte malos a congregatione uestra\', sed: auferte malum a uobis ipsis, quia et, cum quisque impeditur ab ecclesiae congregatione malos homines separare, si a se ipso auferat malum, non eis corde miscetur atque ita spiritaliter non solum coniungitur bonis, sed etiam separatur a malis. sicut enim in illo loco ad Timotheum cum dixisset: neque communicaueris peccatis alienis, tamquam ille diceret fieri posse, ut aliquos malos ab ecclesiae congregatione separare non posset et ideo tolerare cogeretur, tamquam consilium dans, quemadmodum peccatis eorum non communicaret, te ipsum, inquit, castum custodi - non enim malis nisi malus misceri potest, bonus autem nullo modo, quamuis in una cum eis congregatione uersetur —, ita et hic ad Corinthios cum dixisset: quo enim mihi de his qui foris sunt iudicare? nonne de his qui intus sunt uos iudicatis?, ne forte turbarentur aliqua malorum numerositate sic permixta frumentis, ut sine illorum uexatione colligi separarique non posset, auferte, inquit, malum ex uobis ipsis, ut, si forte non possent auferre malos a congregatione sua, auferendo malum ex se ipsis, id est non cum eis peccando nec eis ad peccandum consentiendo aut fauendo, integerrimi inter eos et incorruptissimi uersarentur, quia per malum suum malis quisque consentit, si autem [*]( 2 epist. Parm. I Cor. 5, 13 11. 15 1 Tim. 5, 22 19 I Cor. 5, 12, ) [*]( 2 a] ex (H) Hmly 5 iteram F dixit M 6 contagione F 7 a] ex y et om. a 8 a} ex v 11 sieut] sic a loco om. F tymotheum D 13 separari M 14 posait DMFGS 16 inquit om. P non enim] nam x nisi om. f 17 bonis P cum eis in una 3 21 permixtin FGf 22 possint M poasent a 23 uobis om. I ipsis om. EFGH ) [*]( V )

100
a se ipso auferat malum, alieno malo non est unde consentiat. quapropter quisquis etiam contempserit ecclesiae disciplinam, ut malos cum quibus non peccat et quibus non fauet desistat monere corripere arguere, etsi talem personam gerit et pax ecclesiae patitur etiam a sacramentorum participatione separare, non alieno malo peccat sed suo. ipsa quippe in tanta re neglegentia graue malum est. et ideo, sicut apostolus monet, si auferat malum a se ipso, non solum auferet audaciam committendi aut pestilentiam consentiendi, sed etiam pigritiam corrigendi et neglegentiam uindicandi adhibita prudentia et oboedientia in eo quod praecepit dominus, ne frumenta laedantur. ea quippe intentione quisquis inter triticum zizania tolerauerit auferendo malum a semet ipso, nec eis communicat et ea distinguit ac iudicat interim ad diem. non enim nouit quod cras futurum est. et ideo dilectione seruata non sine spe correctionis uindicandum est quidquid etiam cogit necessaria seueritas uindicari. quod ut satis appareat, totum ipsum epistulae apostolicae locum diligentius retractemus.