Contra Epistulam Parmeniani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Sed dicet aliquis: \'quomodo ergo praecipienti apostolo poterimus oboedire qui ait: cum eiusmodi nec quidem cibum simul sumere? si enim solam cordis separationem ab eis faciendam esse praeciperet, non diceret: scripsi uobis in epistula non commisceri fornicariis, non utique fornicariis huius mundi, id est eis qui christiani non essent, de quibus postea dicit: quo enim mihi de his qui foris sunt iudicare? nonne de his qui intus sunt uos iudicatis? de his autem qui foris sunt deus iudicabit. cum ergo de tali separatione praecipiat, quae non fit ab eis malis qui christiani non sunt, sed ab eis qui christiani sunt, cordis autem separatio ab omnibus malis facienda est ac per hoc et ab eis malis qui non sunt christiani oportet nos corde separari, [*](4 I Cor. 5, 13 17 I Cor. 5, 11 19 I Cor. 5, 9-10 22 I Cor. 5, 12-13 ) [*]( 4 ex] a F 6 disputauimus M 7 illo tempore f) 8 recentissima eres erant Dml (corr. m2) recentissima hae(he-)resis erat MPa, cf. Cresc. III 45, 49 rebus tam recentibus firmiori F 10 connectitur MEFv alios] eos v 12 sanctae ecclesiae 1 13 sequar Dml hoc p 16 dicit EFGHI ergo om. Ma 17 ait] uetat 1 18 simul om. M 20 non utique fornicariis om. M 26 corde F 27 hominibus F ) [*]( LI. August. c. Don. I. ) [*]( 8 )

114
quid restat, nisi ut intellegamus nobis id iuberi per apostolum, ut quibusdam malis christianis quales ipse designat nec tali coniunctione misceamur, quali coniunctione paganis in ipsius uitae humanae societate miscemur? et ideo alio loco si quis uos uocauerit ex infidelibus et uolueritis ire, omnia quae apponuntur uobis manducate nihil interrogantes, hic autem cum eiusmodi, inquit, nec quidem cibum simul sumere. permittit itaque cibum sumere cum infidelibus, id est cum eis qui nondum crediderunt in Christum, aput quos dicit manducandum esse quod apposuerint, de quibus quoniam foris sunt deus iudicabit; cum his autem qui intus sunt, id est si quis frater nominatur aut fornicator aut idolis seruiens aut auarus aut maledicus aut ebriosus aut rapax, uetat etiam cibum sumere. persuadet ergo ante tempus messis a frumentis zizania separari. quod si facere noluerimus, quoniam dominus prohibet, toleraturi ea sumus et in sola cum eis uoluntatis et cordis separatione perseueraturi, ac per hoc etiam cibum sumpturi cum talibus, quod apostolus prohibet\\

In hac uelut angustia quaestionis non aliquid nouum aut insolitum dicam, sed id quod sanitas obseruat ecclesiae, ut, cum quisque fratrum id est christianorum intus in ecclesiae societate constitutorum in aliquo tali peccato fuerit deprehensus, ut anathemate dignus habeatur, fiat hoc ubi periculum schismatis nullum est atque id cum ea dilectione, de qua ipse alibi praecipit dicens: ut non inimicum eum existimetis, [*]( 4 I Cor. 10, 27 7 I Cor. 5, 11 11 cf. I Cor. 5, 13 12 I Cor. 5, 11 25 II Thees. 3, 15 ) [*]( 1 id om. Hv per apostolum iuberi I 2 quibuslibet Gv 4 loco dicit a 5 uos] uero M 7 inquit om. Ma cibum quidem GI simul om. a 8 itaque cibum sumere om. a 9 cum eis om. GHv in (om. I) Christum crediderunt I in om. M aput quos om. Ma 10 quodj quae a 12 nominatur aut] n. et est MEI pr. aut om. p 14 sumere cibum Hf ante tempus] tempore F 15 uoluerimus Em2GHI 18 sumpturi Dm3 sumemus H sumere cet. v quod] quidem Eml, om. I quod quidem Gv prohibet apostolus EmlFIv 20 id om. a obseruet MmlF 24 ipse om. F 25 inimicum non Ma )

115
sed corripite ut fratrem. non enim ad eradicandum fit, sed ad corrigendum. quodsi se non agnouerit neque paenitendo correxerit, ipse foras exiet et per propriam uoluntatem ab ecclesiae communione dirimetur. nam et ipse dominus, cum seruis uolentibus zizania colligere dixit: sinite utraque crescere usque ad messem, praemisit causam dicens: ne forte, cum uultis colligere zizania, eradicetis simul et triticum. ubi satis ostendit, (ut), cum metus iste non subest, sed omnino de frumentorum stabilitate certa securitas manet. id est quando ita cuiusquam crimen notum est et omnibus execrabile apparet, ut uel nullos prorsus uel non tales habeat defensores, per quos possit schisma contingere, non dormiat seueritas disciplinae, in qua tanto est efficacior emendatio prauitatis, quanto diligentior conseruatio caritatis. tunc autem hoc sine labe pacis et unitatis et sine laesione frumentorum fieri potest, cum congregationis ecclesiae multitudo ab eo crimine quod anathematur aliena est. tunc enim adiuuat praepositum potius corripientem quam criminosum resistentem; tunc se ab eius coniunctione salubriter continet, ut nec cibum cum eo quisquam sumat non rabie inimica, sed cohercitione fraterna; tunc etiam ille et timore percutitur et pudore sanatur, cum ab uniuersa ecclesia se anathematum uidens sociam turbam, cum qua in delicto suo gaudeat et bonis insultet, non potest inuenire.

Ad hoc enim et ipse apostolus ait: si quis frater nominatur. in eo quippe quod ait \'si quis\' nihil aliud uidetur significare uoluisse, nisi eum posse tali modo salubriter corrigi qui inter dissimiles peccat, id est inter eos quos peccatorum similium pestilentia non corrumpit. in eo uero quod ait [*]( 5 Mattb. 13, 30 6 Matth. 13, 29 25 I Cor. 5, 11 ) [*]( 1 enim estis EGI fit om. j3 5 zizaniam M, item Im. 7 6 fortis Dml 8 ut addidi 9 omni modo M certa stabilitate certa p 10 cuiuscunque F cuiusque p 14 confirma.tio EI 15 frumentorum laesione F 17 anathematizatur codd. praeter D(v) 19 quisquam cum eo v 20 coercitione Dm2Iv coerti(-ci- GH)one EFGH 22 anathematizatum codd. praeter D(v). ) [*]( 8* )

116
\'nominatur\' hoc nimirum intellegi uoluit, parum esse ut sit quisque talis, nisi etiam nominetur id est famosus appareat, ut possit omnibus dignissima uideri quae in eum fuerit anathematis prolata sententia. ita enim et salua pace corrigitur et non interfectorie percutitur, sed medicinaliter uritur. propterea et de illo dixit quem tali medicina sanari uoluerat: satis est huic correptio haec quae (a) multis. neque enim potest esse salubris a multis correptio, nisi cum ille corripitur qui non habet sociam multitudinem. cum uero idem morbus plurimos occupauerit, nihil aliud bonis restat quam dolor et gemitus, ut per illud signum, quod Ezechieli sancto reuelatur, inlaesi euadere ab illorum uastatione mereantur — ad eum enim qui errare non potest clamant: ne comperdas cum impiis animam meam et cum uiris sanguinum uitam meam —, ne, cum uoluerint colligere zizania, eradicent simul et triticum nec per diligentiam segetem dominicam purgent, sed per temeritatem ipsi potius inter purgamenta numerentur. ideoque idem apostolus, cum iam multos comperisset immunda luxuria et fornicationibus inquinatos, ad eosdem Corinthios in secunda epistula scribens non identidem praecipit, ut cum talibus cibum non sumerent; multi enim erant nec dici de his poterat: \'si quis frater nominatur fornicarius aut auarus aut aliquid tale, cum eiusmodi nec quidem cibum simul sumere>, sed ait: ne iterum cum uenero humilet me deus ad uos et lugeam multos ex his, qui ante peccauerunt et non [*]( 6 II Cor. 2, 6 11 cf. Ezech. 9, 4 13 Pa. 25, 9 22 cf. I Cor. 5, 11 24 II Cor. 12, 21 ) [*]( 6 huic est (esse I) f 7 haec correctio huic M haec om. p quae a multis scripsi ( αδτη orco -rūw nXstovtov) quae fit a multis Dm3Ma quae fit ei a (fit ei a s. l. m2) multis Pm2 11 iezechieli DMP 12 euadere om. M 13 perdas Ma impiis, deus, animam a 15 zizaniam M 20 idemtidem Dm2 itidem Ma praecepit G 21 nec (non H) cibum a 22 fornicator a post fornicator FHi\' post auarus G add. aut idolis seruiens 23 quidem om. Hml cibum quidem FGHm2Iv cibum sumere simul quidem E simul cibum M 24 humilet DM humiliet cet. v ad uos post uenero tr. Ma 25 iis v )
117
egerunt paenitentiam super immunditia et luxuria et fornicatione quam gesserunt. per luctum suum potius eos diuino flagello cohercendos minatur quam per illam correptionem, ut ceteri se ab eorum coniunctione contineant. consequenter enim dicit: ecce tertio hoc ueniam ad uos. in ore duum uel trium testium stabit omne uerbum. praedixi et praedico, sicut praesens secundo et nunc absens, his qui ante peccauerunt et ceteris omnibus, quia si uenero iterum non parcam, quia probationem quaeritis eius qui in me loquitur Christi. quid aliud hic dixit: non parcam nisi quod superius ait: et lugeam, ut luctus eius impetraret flagellum a domino, quo illi corriperentur, qui iam propter multitudinem non poterant ita corripi, ut ab eorum coniunctione se ceteri continerent et eos erubescere facerent, sicut faciendum est, si quis frater in aliquo ceteris dissimili crimine nominatur? et reuera, cum contagio peccandi multitudinem inuaserit, diuinae disciplinae seuera misericordia necessaria est. nam consilia separationis et inania sunt et perniciosa atque sacrilega, quia et impia superbia fiunt et plus perturbant infirmos bonos quam corrigunt animosos malos. sicut ille fidelissimus testis auaritiae collegarum, cum ea mala tribulationum, quae patiebatur illo tempore ecclesia, censurae diuinae disciplinaeque tribueret, commemoratis quos nouerat episcoporum pessimis moribus, qui esurientibus fratribus habere argentum largiter uellent, fundos insidiosis fraudibus raperent, usuris multiplicantibus faenus augerent, quid non, inquit, perpeti tales pro peccatis huiusmodi mereremur? et deinde adhibet testimonium de psalmis dicens: cum iam [*]( 5 II Cor. 18, 1-3 24 cf. Cypr. de lapsis c. 6 26 ibid. 28 ibid. ) [*]( 1 immunditiam (inmundic. M) et luxuriam MPml 2 fornicationem MP 3 minans f 4 se om. EGHI, ante contineant habent Fv 6 duum MP duu Dml duorum Dm2a 8 iis v 10 chvistus a 11 dixit hic MPa lugeam multos β 12 imperaret Dml 16 dissimilis nominatur crimine M nominetur v cum] si Ma 19 superbiaj et superba Ma 20 corrigant M 23 et disciplinae f 26 faenus sic DEI inquid D 27 eiusm di Cypr., cf. p. 109, 13 28 psalmo F )
118
pridem praemonuerit et dixerit censura diuina: \'si dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulauerintsiiustificationes measprofanauerint et praecepta mea non obseruauerint, uisitabo in uirga facinora eorum et in flagellis delicta eorum. misericordiam autem meam non dispergam ab eis\\

Misericorditer igitur corripiat homo quod potest, quod autem non potest patienter ferat et cum dilectione gemat aut lugeat, donec aut ille desuper emendet et corrigat aut usque ad messem differat eradicare zizania et paleam uentilare. ut tamen securi de salute sua bonae spei christiani inter desperatos, quos corripere non ualent, in unitate uersentur, auferant malum a se ipsis, id est ut in ipsis non inueniatur quod eis in moribus displicet aliorum. cum enim dixisset apostolus: quid enim mihi de his qui foris sunt iudicare? nonne de his qui intus sunt uos iudicatis? de his autem qui foris sunt deus iudicabit, tamquam illi responderent: \'quid agimus, cum ita improborum multitudine premimur, ut iudicium nostrum in aliquam cohercitionem non possimus exerere?\', auferte, inquit, malum ex uobis ipsis, id est: \'si non potestis auferre malos ex medio uestrum, ipsum malum auferte ex uobis ipsis.\' quodsi quisquam uelit sic intellegere quod dictum est: auferte malum ex uobis ipsis, ut per correptionem separationis de congregatione fratrum malus quisque auferendus sit, studio tamen sanandi, non odio perimendi esse faciendum nemo dubitauerit. et quis adhibendus sit modus temporaque seruanda, ne pax ecclesiae uioletur, in qua maxime tritico parcendum est, ne simul cum zizaniis eradicetur, quod in praesentia uisum [*]( 1 Pe. 88, 31-34 14 I Cor. 5, 12-13 19. 22 I Cor. 5, 13 ) [*]( 1 monuerit p et] ac Cypr. 2 derelinquerint P filii eius om. Cypr. 3 iustitias a prophanauerint MFGH 5 facinora] iniquitates a misericordiam-eis om. Cypr. 8 cum om. v aut] atque a 10 zizaniani M 12 ualeant Pml 13 a] ex G in moribus aliorum eis displicet y 14 quid] quo Fv 15 iis utroque loco v 19 aliqua co(coh-)ercitione a cohertionem MP possumus F exercere a 20 inquid Dml 25 pereundi F 28 quod] om. Dml qua P in praesenti Dm2 )

119
est necessarium disseruimus. haec qui diligenter et pacifice cogitat, nec in conseruatione unitatis neglegit disciplinae seueritatem nec immoderatione cohercitionis dirrumpit uinculum societatis.

Nam hoc ipsum quod ait apostolus: cum eiusmodi nec quidem cibum simul sumere quam multi boni christiani faciunt de his quorum familiarius curam gerunt, ut, a quorum consortio potuerint separare quos tali correptione posse corrigi sentiunt uel quos omnino corrigi posse desperant, ne alios conloquiorum malorum contagione corrumpant, non dubitent facere. facit autem hoc bene, id est humili caritate ac benigna seueritate, qui sic praeest fratribus suis, ut eorum seruum se esse meminerit, sicut sese habet ipsius domini et praeceptum et exemplum. tunc enim fit et sine tyfo elationis in hominem et cum luctu deprecationis ad deum. sed non, quam facile de gradu clericorum quisque ab episcopo uel de numero pauperum quos pascit ecclesia uel de ipsa congregatione laicorum siue ab episcopo siue a clerico uel quocumque praeposito cui est potestas eximitur, ita ut cum eiusmodi a ceteris, quibus hoc praecipi potest, nec cibus sumatur, tam facile malorum multitudo in quolibet ordine ecclesiae potest a bonorum commixtione secludi et expelli. nam et in domibus suis quique boni fideles ita disciplinam suorum moderantur et regunt, ut ibi quoque obtemperent apostolo praecipienti cum eiusmodi nec quidem cibum simul sumere, cum et de filiis suis et de domesticis hoc faciunt uel fieri iubent., cum eos [*]( 5 I Cor. 5, 11 10 cf. I Cor. 15, 33 13 cf. Matth. 20, 26-28 24 I Cor. 5, 11, ) [*]( 1 et pacifice om. a 3 dirumpit (-pat I) PEFGI disrumpit Hv 6 quidem om. a cibum quidem MP sumere cibum simul F 7 faciunt om. Hv iis v quorum] de (in ras. E, del. F, om. I) quibus a ut] et G, om. H 8 consortio se Ma separari Dm2 10 dubitant GHv 11 ac Dv et cet. 12 suis om. R 13 habent a 14 fit et] fiet F fit (3 tipo MFH typo EGI 16 non] num P, OtM. Ma 18 clero Ma 19 potestas est F 21 non potest Ma 24 optemperent M 25 quidem om. a simul om. EFGH 26 domesticis Dm2Pm2 dome facis Dml domo pacis MPmla )

120
uident ita uiuere, ut hoc eis esse faciendum ipsa quae in eos habetur caritas suggerat. turba autem iniquorum, cum facultas est in populis promendi sermonem, generali obiurgatione ferienda est et maxime si occasionem atque opportunitatem praebuerit aliquod flagellum desuper domini, quo eos appareat pro suis meritis uapulare. tunc enim aures humiles praebet emendatori sermoni calamitas auditorum faciliusque in gemitum confitendi quam, in murmura resistendi afflicta corda compellit, sicut tunc beatus Cyprianus de collegis suis fortasse illa non diceret, nisi eum diuina desuper seueritas adiuuaret. eo quippe tempore illa dicebat tam molesto, tam calamitoso atque luctuoso, ut illi non solum suscensere non auderent, sed etiam uix a suscensentibus ueniam se posse impetrare sentirent quamquam etsi nulla calamitas tribulationis premat, cum facultas datur, utiliter corripitur in multitudine multitudo; nam sicut separata saeuire, sic in ipsa congregatione obiurgata gemere consueuit. quamobrem et illud praeceptum apostoli nullo modo neglegendum est, cum sine periculo uiolandae pacis fieri potest, quia nec ipse aliter fieri uoluit, ut a congregatione bonorum separaretur malus, et eiusdem illud praecipue tenendum est, ut sufferentes inuicem studeamus seruare unitatem spiritus in uinculo pacis. item domino in euangelio dicenti et in illo obtemperare debemus, ubi ait: si neque ecclesiam audierit, sit tibi tamquam ethnicus et publicanus, et in illo, ubi prohibuit colligi zizania, ne simul eradicetur et triticum. potest enim utrumque custodiri ab eis de quibus dictum est: beati pacifici, quoniam ipsi filii dei uocabuntur. [*]( 17 cf. I Cor. 5, 11. 13 21 cf. Eph. 4, 2-3 23 Matth. 18, 17 25 cf. Matth. 13, 29 26 Matth. 5, 9 ) [*]( 1 ut] et Pml quam habent in eos EGI habetur in eos MPFHv 4 oportunitatem Dm2MPFGHI 5 domini flagellum desuper FHI domini desuper flagellum G 6 emendatorio MHv emendariEmlGI accomodari Em2 7 sermonibus G, om. Emll 8 aflicta P 10 desuper diuina MPa 12 succensere Dm2a 13 succensentibus Dm2Ma 17 apostolicum M 20 separetur MEGHv tenendum] at (ad- JB)tendendum Ma 22 et om. Ma 24 et nicus Dml 26 de om. a 27 ipsi om. MPa )
121

Sed iam cetera quae Parmenianus posuit testimonia uideamus. inter omnia, quibus eorum sacrilegus tumor apparet, . nullo se loco magis aperuit quam in eo, quod ausus est etiam illud ex Hieremia propheta ponere, unde persuaderet hominibus caecis communionem Donatistarum non solum ecclesiam ueram esse, sed etiam talem iam hoc tempore, qualis post ultimam uentilationem ecclesia sancta futura est. cui sacrilegae praesumptioni et nefandae elationi quid addi possit ignoro. et multis quidem locis sermonum suorum nihil aliud praesumere intelleguntur, sed aliquando uerecundantur, cum eos urgere ueritas coeperit, quando interrogantur uel utrum non habeant uel utrum non sint ipsi peccatores. uerumtamen in hoc prophetico testimonio inpiam uanitatem suam et nimiam peruersitatem apertissime prodiderunt. cum enim Hieremias sanctus uellet ostendere bonis et malis, etiamsi ad tempus sit congregationis una societas, longe tamen esse disparia momenta morum finemque meritorum, quid paleis, inquit, ad triticum? Parmenianus autem cum uellet Tychonium refellere dicentem malos a bonis in unitate interim pro pace tolerandos et in fine ultimi diuini iudicii separandos, posuit hoc Hieremiae testimonium, quo peruersus atque errans peruersos et errantes ad turbulentissimas et sceleratissimas seditiones inflammet, ut, quisquis inflata mente carnis suae uidetur sibi aliquid esse cum nihil sit, se ac sui similes tamquam grana purgatissima existimans ad ecclesiae congregationem, in qua necesse est ut hi qui ad uitam aeternam pertinent eos qui ad ignem aeternum [*](3 cf. epist. Parm. 17 Hier. 23, 28 23 cf. Gal. 6, 3 ) [*]( 4 ex Hieremia propheta] hieremiae (Ieremiae v) prophetae MPa, cf. p. 49, 4. 73, 23 5 caecis] ceteris FGH, (ante hominibus tr.) y 6 hoc iam F tempore hoc M 7 praesumtioni DG 9 aliud quam Fv 10 sed om. EGI aliquando tamen EmlGIv aliquando uero Em2 ueritas (uita EGI) urgere (urguere F) MPa 11 uel om. f 13 et suam GHv 15 etsi F 16 disparia esse Gj 17 inquid D 18 tichonium FG. thiconium H 19 et-separandos om. M 20 finem P diuini om. a ieremiae D iheremiae EH 21 peruersus adque (sic) errans add. Dm2, om. Dml et] atque M 24 similes sui Fy 26 hii MH ii v )

122
pertinent usque ad certum finem tamquam frumenta paleam suam tolerent, iam sibi accedendum esse non putent. nullus alius flatus de area Christi leuissimam paleam ante tempus uentilationis excussit, nulla alia praesumptio sacrilega schismata quaecumque ubicumque sunt fecit.

Ammonet, inquit, Hieremias sanctissimus et infructuosas et steriles peccantium turbo ab honorata fruge iustorum discernit dicens: quid paleis ad triticum? o tubam furoris, o uocem execrabilis pestilentiae! numquid forte sic errat genus humanum, ut non agnoscat uentilatorem Parmenianum? an et ipse dat locum Donato et ad purgatam per eum massam se uenisse gloriatur? nam ille ante se Maiorinum nescio utrum dignetur agnoscere. an isti tres tamquam tria cornua cuiusdam uentilabri in manu domini fuerunt, per quos messis orbis totius mundaretur, et Africa electa est ubi purgata massa consisteret, cetera autem omnem terram palea separata uestiret? unde ergo tanti greges circumcellionum? unde tantae turbae conuiuiorum ebriosorum et innuptarum sed non incorruptarum innumerabilia stupra feminarum? unde tanta turba raptorum auarorum faeneratorum? unde tam multi per suas quique regiones notissimi tantundem uolentes sed non tantum ualentes Optati? quid ad haec respondetur? non sunt ista? an et hoc triticum est? uae impudentissimae negationi, si aput se ista non esse, uae sceleratissimae peruersitati, si frumenta esse responderint. postremo cur massam purgati tritici post tantae auctoritatis tridentem, id est Maiorinum [*](6 epist. Parm. 8 Hier. 23, 28 ) [*]( 2 iam] etiam F putet Fv 6 admonet Fi inquid ieremias D iheremias EH et om. Ma 7 ab] ad Pm1 honerata F 8 discerni Ma tuba-uox (3 9 exsecrabilis FGv 10 non om. M 15 totius orbis a 16 messis massa M ceteram Ma 18 unde ergo GHv conuiuarum a, at cf. uinulenta conuiuia Petil. IIS8, 195 innubtarum D 20 feneratorum codd. multa D 21 quique] quoque G, om. EI tantumdem FGHIv 22 tantumdem FGv respondent MFGH respondebunt y 25 cur om. a 26 trientem Ma, cf. lin. 13-14 tria cornua uentilabri )

123
Donatum Parmenianum, etiam Primianus iterum ausus est uentilare, ut Maximianistas de sua communione separaret? an forte frumenta proiecit? quid est ergo ipse cum suis qui talia proiecerunt? an ita ista frumenta purgata sunt, ut se inuicem non agnoscant et se inuicem damnando uentilare conentur? potuitne palea baptizare frumenta? si potuit, cur ergo dicunt: quid paleis ad triticum? si autem non potuit, cur Felicianus cum inter paleam Maximianistarum foras uolasset, quotquot illi baptizauit cum eo rursus ad massam illam purgatissimam redierunt et eos omnes intus nunc habent et sibi non dicunt: quid paleis ad triticum?

Iam ergo euigilent aliquando et intellegant quemadmodum propheta dixerit: quid paleis ad triticum? ubi enim dicatur prius considerent, si eis inest qualiscumque sensus humanus. numquid in agro dici potest: quid paleis ad triticum, quando eadem radice portantur? numquid in area, ubi pariter triturantur? sed utique in horreo: quid paleis ad triticum? ueniet enim ille pater familias ferens uentilabrum in manu sua, mundabit aream suam, frumenta recondet in horreum, paleam uero comburet igni inextinguibili. nam per aliam similitudinem omne triticum ouium nomine et omnis palea haedorum nomine significantur, quae duo pecorum genera interim permixta sub uno pastore pascuntur. sed ueniet, inquit, filius hominis cum angelis suis, et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab inuicem, sicut pastor separat oues ab haedis. et oues quidem ponet ad dextram, haedos autem ad sinistram. et dicet eis qui ad dextram sunt: [*]( 7. 11. 13. 15. 17 Hier. 23, 28 18 cf. Matth. 3, 12 23 Matth. 25, 31-34. 41 ) [*]( 4 frumenta ista M 8 paleas Gv 9 illi (i. e. illic) DPml illic (corr. ml) P ille Ma, cf. p. 125, 15 10 omnes eos EFGHI omnes intus eos v 14 prius om. a 19 et mundabit p 20 comburet om. M igne Hv 22 edorum F significatur Ma duorum EGH 24 inquid D 26 segregat FGI edis FGm1 27 a dextris et a sinistris M dexteram a edos M 28 eis-sunt] his (iis v) qui a dextris eius erunt y dexteram M )

124
uenite benedicti patris mei, percipite regnum quod uobis paratum est ab initio mundi. illis autem qui ad sinistram sunt dicet: ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. tunc ergo implebitur prophetia: quid paleis ad triticum, quando haedis et ouibus non poterit pascua esse communis. si possunt pisces boni piscibus malis intra illam sagenam cui dixit dominus simile esse regnum caelorum dicere: \'recedite a nobis aut recedamus a uobis, donec omnes educantur ad litus et per angelos boni mittantur in uasa, mali autem proiciantur\', potest hoc tempore impleri quod dictum est: quid paleis ad triticum? sed qui congregationem suam iam frumentum purgatum putant, a commixtione frumenti et paleae tamquam pura palea uolauerunt, et qui se sub uno pastore non adhuc cum haedis pascere sentiunt, luporum insidiis de grege domini separati sunt, et qui cum malis piscibus se congregatos esse non putant, non solum mali pisces sunt, sed etiam unitatis retia dirruperunt. quodsi iam hoc tempore intellegamus fieri quod Hieremias ait: quid paleis ad triticum, nihil aliud recte intellegere possumus nisi quia in una quidem congregatione sunt, donec in fine uentilationis etiam corporaliter separentur, sed tamen tritico sursum cor est, paleae uero deorsum. palea quippe sua quaerit, non quae Iesu Christi, triticum autem thesaurizat thesaurum in caelo, et ubi est thesaurus eius, ibi et cor eius.

Sicut etiam beati Esaiae uerba intellegenda sunt, quae ille similiter non intellegens ad eandem sui erroris [*]( 5. 11. 19 Hier. 23, 28 7 cf. Matth. 13, 47 23 cf, Phil. 2, 21 24 cf. Matth. 6, 20-21 ) [*]( 3 sunt] erunt G, om. v ite maledicti Pi 5 impletur DPHv 6 edis F potest p 8 esse P est cet. v caelorum sagenae missae in mare (m. i. m. om. H) j3 9 recedemus v littus FIv 10 proiciantur foras 7 12 iam post qui tr. M 14 auolauerunt? 15 edis F 18 diruperunt MPEFHI disrumpant (s. a script. v) G disruperunt v 19 ieremias D iheremias EH 20 quia] quod Gi 22 tritici EGI 26 sic a beati om. y esayae DG ysaiae P uerba y(I- v)saiae Fy )

125
sententiam detorquere conatus est. quid enim ait Esaias? recedite recedite, exite inde et immundum nolite tangere. exite de medio eius et separamini, qui fertis uasa domini. numquid eadem totiens repetenda sunt, quomodo fiat separatio cordis a malis? immundum enim non tangit qui ad peccatum nulli consentit. exit autem inde, ut salua eius causa sit aput deum, si etiam disciplinam corripiendi et arguendi salua pace non neglegat. nam qui uult corporaliter quasi manifestos malos deserere, spiritaliter deserit latentes bonos, quos inexpertos et incognitos cogitur accusare, dum separationem suam conatur defendere.