Contra Epistulam Parmeniani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Qui ergo non uult sedere in conuenticulo uanitatis, non euanescat tyfo superbiae quaerens conuenticula iustorum a totius orbis unitate separata, quae non potest inuenire. iusti enim per uniuersam ciuitatem quae abscondi non potest, quia super montem constituta est — montem illum dico Danihelis in quem lapis ille praecisus sine manibus creuit et impleuit uniuersam terram —, per totam ergo istam ciuitatem toto orbe diffusam iusti gemunt et maerent ob iniquitates quae fiunt in medio eorum. non ergo quaerat separatos iustos, sed cum ipsis potius in malorum temporali commixtione concorditer gemat. non enim sedebit in conuenticulo uanitatis, quia ibi sedebit ubi conuersatur, audiet autem dicentem apostolum: conuersatio nostra in caelis est. ibi cum facinerosis non erit, ibi curiam nequissimorum non patietur, ibi cum impiis non sedebit. in tali spe habitet, ut ad rem cuius nunc habet spem peruenire aliquando mereatur. non enim iam resurreximus sicut Christus [*]( 2 cf. Ps. 140, 5 6 Esai. 3. 12 9. 18 cf. Ps. 25, 4 12 cf. Matth. 5. 14 13 cf. Dan. 2, 34-35 16 cf. Ezech. 9, 4 20 Phil. 3, 20 21 cf. Ps. 25, 4-5 ) [*]( 1 paleam commixtam] commixturam p 3 inpingant M capita nolunt esse G nolunt capita esse H capita esse uolunt v 4 nolunt MEFI 5 est om. M 9 concilio y 10 tyfo Dml typho v typo (tipo G) cet. a om. MPEGHI 12 enim] autem fi per] sunt per Ma 13 supra GHv danielis MFGHIv 14 quem] quo Ma, cf. Petil. II 38, 91 praecisus om. EGHI implebit Dml 15 ergo] igitur y 16 sunt F sunt uel fiunt H 17 quaerat] quis EGHI quaerat quis Fv 19 conuersalntur P 20 nostra conuersatio F nostra autem (enim H) conuersatio p 21 facinorosis MPa exit F 23 habitabit EI nunc om. a speciem P )

135
aut iam cum illo sedemus in caelestibus, et tamen quia talem spem nobis dedit et per ipsam spem iam quodammodo ibi conuersamur, dicit apostolus: si autem resurrexistis cum Christo quae sursum sunt quaerite, ubi Christus estin dextera dei sedens. quae sursum sunt sapite, non quae super terram. mortui enim estis et uita uestra abscondita est cum Christo in deo. in illa uita nostra, quae abscondita est cum Christo in deo, non sedemus in conuenticulo uanitatis, quia, sicut idem apostolus dicit, simul nos excitauit et simul sedere fecit in caelestibus, sed in spe, nondum in re. spes autem quae uidetur non est spes. quod enim uidet quis, quid sperat? si autem quod non uidemus speramus, per patientiam expectamus. quam patientiam isti miseri perdiderunt et festinantes se ante tempus uelut a palea separare se ipsos esse leuissimam paleam uento ablatam de area demonstrarunt. quod ergo ait Sapientia teneamus: qui autem me audit, habitabit in spe et silebit sine timore ab omni malignitate. dum ergo habitamus in spe cogitantes non quod sumus sed quod erimus, quia filii dei quidem sumus, sed nondum apparuit quod erimus, quia cum apparuerit similes ei erimus, quoniam uidebimus eum sicuti est, in tali spe habitantes, quia haec habitatio cogitationis non habet malos, nec conuenticula uanitatis nec facinerosos nec iniquos nec impios patimur; et eos tamen non in spe, sed in re quae uidetur patimur, in [*]( 3 Col. 3, 1-3 10 Eph. 2, 6 11 Rom. 8, 24-25 17 Prou. 1, 33 20 I Ioh. 3, 2 ) [*]( 4 ibi P 7 est] sunt M in illa-in deo om. EGI 9 idem om. 1 dicit apostolus 1 10 alt. simul] simul nos p 12 quis uidet EmlFv 13 uidetur F 15 dederunt M 17 quid M 18 habitat F 19 cogitemus EGI 20 quid-quid v simus M dei om. H, post sumus habet I quidem dei EFv 21 quia] quoniam F 23 tali] add. ergo F 24 cogitationis om. f 25 facineros Dml facinorosos MPa 26 non om. P sed in re Em2, om. cet. v uidentur D non uidetur P Hv (res quae uidetur est congregatio catholica; cf. p. 50, 25 et De bapt. 115, 24 ecclesia ... antiqua res est) )
136
congregatione catholica toto orbe diffusa, donec transeat iniquitas, donec tempore messis zizania colligantur, donec ultimo uentilabro a frumento palea separetur, donec pisces boni a piscibus malis, cum quibus intra eadem retia congregati sunt, in litore seligantur, donec haedi ab ouibus, cum quibus sub uno pastore in eisdem pascuis tamdiu pauerunt, ad sinistram in ultimo segregentur.

Nulla est igitur securitas unitatis nisi ex promissis dei ecclesia declarata, quae super montem ut dictum est constituta abscondi non potest et ideo necesse est omnium terrarum partibus nota sit. inconcussum firmumque teneamus nullos bonos ab ea se posse diuidere, id est nullos bonos, etiamsi cognitos sibi malos patiantur, ubicumque uersantur, propter eos se a longe positis et incognitis bonis temerario schismatis sacrilegio separare, ut, in quacumque parte terrarum uel facta sunt ista uel fiunt uel futura sunt, ceteris terrarum partibus longe positis et utrum facta sint uel cur facta sint ignorantibus et tamen cum orbe terrarum in unitatis uinculo permanentibus ea ipsa sit firma securitas, non hoc potuisse facere nisi aut superbiae tumore furiosos aut inuidentiae liuore uaesanos aut saeculari commoditate corruptos aut carnali timore peruersos. quibus omnibus causis efficitur, ut uel boni falsis criminibus infamentur uel temere de bonis falsa credantur uel etiam mali, qui pro unitatis uinculo tolerati nihil obsunt bonis, disrupta bonorum pace peruersissime fugiantur, cum uexationi frumentorum non parcitur, usurpantibus sibi hominibus ante messem quod angeli in messe facturi sunt.

Quae cum ita sint, audent etiam sacrilega schismata [*](2 cf. Matth. 13, 30. 3, 12 3 cf. Matth. 13, 48 5 cf. Matth. 25, 33 ) [*]( 2 colligangantur P 4 littore GHIv 5 eligantur Ma 6 in ultimo ad sinistram Gy 8 ergo M 9 ecclesie G 10 omnium] ut omnibus a 11 inconcussum] add. igitur f 12 etsi M 13 uersentur Fv 15 uel facta-terrarum om. EGHI 16 ceteris] cunctis F 20 inuidiae P libore Dml uesanos MPa 24 nil EI dirupta Dm2MPEFGI 25 fugiant DmlPEI )

137
uel haereses impiae, si quo in flagello ut se corrigant ammonentur, poenas furoris sui etiam inter martyria deputare. quod existimans etiam Parmenianus in fine epistulae suae exhortatur Tychonium, ut in parte Donati permaneat et persecutiones perferat, dicens non se debere uoluntate coniungi eis quibus persecutione cogente non iuncti sunt, adhibens etiam testimonium scripturae dicentis: uae his qui perdiderunt sustinentiam et deuerterunt in uias prauas! et quid facient, cum inspicere coeperit dominus? more suo cuncta de diuinis libris aduersus se ipsos proponens. qui enim sustinentiam perdiderunt, nisi qui eos, quos de criminibus quae obiciebant conuincere nequiuerunt, pro pace Christi tolerare noluerunt, ut sero postea cogitantes ipsam partem suam non esse per multas particulas diuidendam, etiam sibi manifestissimos sacrilegos quos ipsi damnarunt rursus receptos pro falsa Donati pace tolerarent? et nunc iam tandem aliquando cognoscant et corrigant, quod se impie fecisse ex eo saltem quod a Maximiano passi sunt didicerunt. sed scilicet erubescant manifestissimis rationibus corrigi, quia imperatorum iussionibus restiterunt, ne illa quae se conqueruntur fuisse perpessos correcti perdidisse uideantur. quasi non melius perdunt illa quam pereunt. si enim habet aliquam umbram et quamuis falsam atque fallacem, tamen nonnullam imaginem fortitudinis iubenti non cedere imperatori, cuius uel humanae laudis inlecebra est apertissimae contradicere ueritati? cur clausis oculis tam multa de scripturis testimonia proferunt, quae intellecta et contra se prolata [*]( 3 cf. epist. Parm. 7 epist. Parm. Eccli. 2, 16—17 ) [*]( 1 quo Dm2 quod DmIP quando Ma, cf. aliquod flagellum p. 120, 5 admonentur Pf 4 tichonium a 6 athibens Dml etiam om. M 8 diuerterunt FGm2Hr 9 eos dominus Ma 10 proponentes EFHI 11 quos post nequiuerunt positum in EmlFGHIv 13 ut] et Em2FGv 14 et iam Dm2 etiam si sibi F 15 rusus P donati parte EGHI parte donati F 16 tolerarunt Ma iam nunc v 18 erubescunt v 20 correpti PF 22 habent FGr et om. Ma 23 nullam MEFGI 26 et] atque Fr )
138
repudiant, quae si secundum illorum intellectum accipiantur nihilominus eos de sua peruersitate conuincunt? nonne scriptum est: non contradicas ueritati ullo modo? cui autem nisi ueritati contradicitur, cum etiam regi ex ueritate aliquid iubenti resistitur? sed rex homo quod minatur uel quod uindicat ad tempus molestum est; non sic ille rex qui etiam ueritas dicitur, qui nunc quoque illis per prophetam clamat: sine causa percuaai filios uestros, disciplinam non receperunt, qui propterea per humanas potestates nunc misericorditer ammonet, ne in fine sic uindicet, ut non se possint superbi de sua damnatione iactare. sub uindicta enim regum potest hominum pertinacia falso nomine uirtutis uelle laudari; aeternis autem ignibus concremari nec erit nec uocabitur fortitudo. non enim erunt in illa die, qui caput ungant oleo adulationis aut uana decepti fallacia coronas somnient damnatorum, dicentes \'euge euge\' et iurantes per canos eorum, qui caput sanum non habuerunt, et per campagos eorum, qui uiam pacis non agnouerunt. quales turbas isti auertentes a Christi unitate et ad suum nomen conuertere cupientes interim temporalia supplicia schismatis sui conferre audent passionibus martyrum, ut eis poenarum suarum natalicia celebrentur magno conuentu hominum furiosorum, quorum e numero illi sunt, qui etiam nullo persequente se ipsos ultro per montium abrupta praecipitant, ut malam uitam peiore morte consumant. non erunt in illa die stultae plebes quibus dicatur: nos sumus iusti qui patimur persecutionem\' et caecis uendatur reprobus lapis pro gemma [*]( 3 Eccli. 4, 30 7 Hier. 2, 30 17 Esai. 59, 8 ) [*]( 1 eorum v recipiantur EGHI recipiuntur v 3 contradices F ullo modo ueritati a 5 pr. quod] qui FGi quid H alt. quod] qui FGi uindicat (di s. 1. ml) D 6 molestus FGi 7 prophetas P 10 admonet PFf se non M 13 autem om. P cocremari P 14 die illa EFv unguant Em2GIv unguat F odulationis P 15 uaria p coronatos a damnatos Ma 17 compagos Dm2 compages Ma 23 abrubta P 24 consument MFGml consumment EHm2v consummant Hmll die illa Gi 25 dicant p 26 et] add. quibus Gv )
139
pretiosa, id est carnalis duritia pro spiritali patientia. non erunt qui nomina principum furoris sui recitent ad altaria, uel quae ab unitate Christi diuiserunt uel quae sub nomine Christi contra ecclesiam Christi erexerunt haec sunt enim pretia, quae isti ut accipiant, dum uolunt habere quod uendant, excitant aduersum se potestatum seueritatem per animosam peruersitatem, nec illi qui ab eis seducuntur et eos propterea iustos putant, quia poenas iniquitatis exsoluunt, redeunt ad cor et considerant, quare patiantur quae se pati gloriantur. quantum enim erat, ut paululum aduerterent talia dicere Parmenianum Tychonio de perferendis persecutionibus et gloria tolerantiae, qualia dicunt omnes haeretici, de quibus cohercendis uel puniendis similia regum iussa proferuntur, qualia certe iam Membressitanis suis dicit etiam Saluius, cui tantas Abitinenses plagas et contumelias intulerunt, per quos isti meruerant ut de ecclesia pelleretur, ut eius ceruici etiam mortuorum canum cadauera colligarent, ut postremo cum illo ad turpes uoces cantionesque saltarent. quem sermonem, posteaquam tanta perpessus est, eum putamus habuisse cum suis quos miseros decepit, ut alteram sibi basilicam fabricarent? quanta dixit de iustitia sua pro qua talia perpeti meruit, ideo se sanctum persuadens quia passus est, ideo illos iniquissimos quia fecerunt? Tuscorum tyrannorum commemoratur antiqua crudelitas, quod mortua uiuis sed humana humanis corpora coniungebant; canina uero humanis et hoc episcopalibus membris nescio utrum quisquam se uel audisse umquam uel legisse commemoret. notum est omnibus nugaces et turpes saltationes ab episcopis solere compesci; quis umquam meminit ab hominibus, [*]( 10 cf. epist. Parm. 14 cf. Cresc. IIII 49, 59 23 cf. Uerg. Aen. VIII 483 sqq. ) [*]( 2 ad om. M 4 ecclesiam om. Iv Christi om. a enim sunt y 7 nec] ne Ma 8 redeant Ma 9 considerent Ma 11 tichonio FGIv thiconio H 13 iam om. Ma membrissitanis M membresitanis a 14 etiam] et M 16 pellerentur EFGHI 18 cantationesque a 21 sua om. Ma 23 Thuscorum Ev quod] qui Ma 25 haec Ma 26 commemorat (3 )
140
quos in auxilium episcopi petiuerunt, cum episcopis esse saltatum? an forte Saluius tunc non erat episcopus, quia damnatio eius in Bagaiensis concilii sententia recitatur? quid? si et ipse postea reconciliaretur Primiano, sicut ei reconciliatus est Felicianus eiusdem plenarii concilii ueridico ore damnatus, sicut ibi eorum uerba recitantur, tunc esset episcopus, an forte non admitteretur, quia sacrilegium schismatis quem coinquinauerit potest mundari, sicut potuit Felicianus, quem uero canes mortui collo suspensi immundum fecerint non potest expiari? uellem scire quid ad haec dicunt tam manifesta tam publica tam recentia, qui nobis antiquas calumnias suas quasi nostra crimina obiciunt. quisquis eorum arbitratur me falsa iactare, quid magnum est, quid difficile, ut animae suae curam gerens pergat Membressam, quaerat an facta sint ista et defendat, si potest? si enim dicit recte ista schismaticis fieri quos trecenti et decem Donatistae episcopi damnauerunt, non murmurent quando aliqua patiuntur, quamuis numquam talia passi sint, quos ab unitate Christi schisma fecisse non trecentorum et decem, sed totius orbis auctoritate conuincimus. si autem dicit leuia esse quae passus est Saluius, quaero utrum, si aliquem Donatistarum episcoporum saltare cogeret imperator et nolenti facere bestias ignesque minaretur, non mallet illa perpeti quam illud admittere, et cum passus esset, utrum non eum isti inter sanctos martyres recitarent. grauiora ergo passus est Saluius, cum quo saltatum est, quam si uiuus arsisset. nam si cuiquam eorum haec duo proponerentur, utrum mallet non ipse saltare sed saltari secum quam uiuus incendi, non dubitatur quid eum [*]( 5 Sententia concilii Bagaiensis; cf. p. 51, 14 ) [*]( 1 patiuerunt M petierunt Ff 3 recitata est EGI quod EGHI 4 ei om. Hv 6 episcopus esset M non] iam non FIv, om. E 7 ammitteretur Dml 8 potuit om. Ma carnes DM 10 manifesta tam] manifestata Dm2 11 crimina nostra I 14 membresam a 15 recte dicit E ista recte GHIv 16 episcopi om. P 17 quamuis] quaeuis F talia numquam M, om. a 23 illut ammittere D ad illud admitteretur F \' 25 uius Dml 26 haec duo om. F proponeretur F 27 non dubitatur om. Ma quod P )
141
electurum esse respondeant. si autem dicit nihil aliud impetrasse a proconsule Primianistas. nisi ut per Abitinenses Saluius de basilica pelleretur, illos autem sua sponte fecisse quidquid ei postea crudeliter turpiterque fecerunt, cur non sibi dicit sic etiam posse catholicos nihil aliud ab imperatoribus petere, nisi ut isti de basilicis quas nomine sacrilego retinent excludantur, illos autem sua sponte regia potestate et honestate seruata in sacrilegos uindicare multo mitius, quam Abitinenses nulla imperiali lege, nulla iudiciaria iussione in Membressitanum Saluium uindicarunt? quibus rebus consideratis prius quid faciant et postea quid patiantur aduertant, ne, cum aduersus facta sua oculos claudunt et ad poenas suas oculos aperiunt, et hic frustra temporalia patiantur et in ultimo iudicio dei etiam pro hoc ipso, quod frustra eos talibus molestiis ut emendaret ammonuit, aeterno supplicio puniantur. non uetera replico, ubi fallunt quos possunt; breuiter dico, praesentia ingero, digito ostendo: damnati Maximianistae recipiuntur, ignotae gentes arguuntur; Maximianistarum baptismus acceptatur, orbis terrarum baptismus exufflatur. ecce Assuritani, ecce Mustitani, ecce non longe mortuus Praetextatus, ecce adhuc uiuus Felicianus, ecce nomina eorum inter damnatos Bagaiensi concilio gestis proconsularibus allegata; talibus recentibus et praesentibus factis quales ab initio fuerint satis indicant. si quid pro huiusmodi peruersitatibus et iniquitatibus patiuntur, si nolunt corrigi, saltem non audeant gloriari. [*]( 2 auitinenses D abitienses (item lin. 8) M 3 quicquid codd. praeter PF 4 dici-possit F 8 uindicare om. Ma 9 membrissitanum M membreaitanumo 10 uindicarunt] uendicasseFuindicasseEm2Hv 15 admonnit PFf 19 exuflatur D 21 uagaiensi D 24 aduersitatibus EI 25 gloriari] add. Explicit liber III. DP Explicit MGI Explicit liber tertius sci augustini epi. contra parmeniani epistolam E Explicit liber utilimus beati augustini episcopi contra omnes hereses scismaticorum F Explicit decentissimus et utilissimus liber sci augustini contra epistolam parmeniani donatiste H )