Contra Epistulam Parmeniani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

In quibusdam libris contra epistulam Parmeniani, Donatistarum Carthaginiensis episcopi successorisque Donati, quaestio noua uersatur et soluitur, utrum in unitate eorundem communione sacramentorum mali contaminent bonos et quemadmodum non contaminent disputatur propter ecclesiam toto orbe diffusam, cui calumniando scisma fecerunt.

In quorum libro tertio, cum dissereretur, quomodo sit accipiendum, quod ait apostolus: auferte malum ex uobis ipsis, illud, quod dixi: ut ex se ipso quisque auferat malum, non sic esse intellegendum, sed sic potius, ut homo malus auferatur ex hominibus bonis, quod fit per ecclesiasticam disciplinam, sicut graeca lingua indicat, ubi sine ambiguitate scriptum est, ut intellegatur: \'hominem malum), non: \'hoc malum\', quamuis et secundum istum intellectum responderim Parmeniano.

Hoc opus sic incipit: Multa quidem alias aduersus Donatistas. [*](Lectiones codicum DEHI (p. 18):) [*]( 4 quibusdam] tribus DEHI Donatistarum] add. et EI 5 cartaginiensis DI chartaginensis E carthaginensis H 6 noua] magna DEHI in om. D unitate] add. et DEHI 12 ut-malum] cf. p. 99, 8. 27. 100, 7 14 fieri H pro ecclesiastica disciplina EHI 15 sicut] satis DEHI 16 hominem malum] hunc malum D hic malus EHI non] in D 19 Hoc—Donatistas om. EI Multa-Donatistas om. H alias] et alia D )

143