Contra Epistulam Parmeniani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Nam illud quod quidam eorum ueritate conuicti dicere coeperunt: baptismum quidem non amittit qui recedit ab ecclesia, sed ius dandi tamen amittit, multis modis apparet frustra et inaniter dici. primo quia nulla ostenditur causa, cur ille, qui ipsum baptismum amittere non potest, ius dandi possit amittere. utrumque enim sacramentum est et quadam consecratione utrumque homini datur, illud cum baptizatur, illud cum ordinatur, ideoque in catholica utrumque non licet iterari. nam si quando ex ipsa parte uenientes etiam praepositi bono pacis correcto schismatis errore suscepti sunt, etiamsi uisum est opus esse ut eadem officia gererent quae gerebant, non sunt rursus ordinati, sed sicut baptismus in eis ita ordinatio mansit integra, quia in praecisione fuerat uitium quod unitatis pace correctum est, non in sacramentis, quae ubicumque sunt ipsa sunt. et cum hoc expedire iudicatur ecclesiae, ut praepositi eorum uenientes in catholicam societatem honores suos ibi non administrent, non eis tamen ipsa ordinationis sacramenta detrahuntur, sed manent super eos. ideoque non eis in populo manus imponitur, ne non homini, sed ipsi sacramento fiat iniuria. et si quando ignoranter fit nec animose defenditur factum, sed pie corrigitur cognitum, uenia facilis\' impetratur. deus enim noster non est dissensionis deus, sed pacis, nec ecclesiae sacramenta eius in eis qui ab ecclesia recesserunt, sed ipsi qui recesserunt inimici sunt. sicut autem habent in baptismo quod per eos dari possit, sic in ordinatione ius dandi; utrumque quidem ad perniciem suam, quamdiu [*]( 4 epist. Parm. 24 I Cor. 14, 33 ) [*]( 3 ceperunt dicere M 5 tamen dandi EmSGHv modis multis M 8 potest β 10 istud FHv 12 pro bono Gr. cf. p. 76, 19 etsi a 14 rursum GHv 15 uitiatum (tum s. I.) P 17 expedire (expedite F) hoc MPa 18 in] ad β 19 amministrent DI aministrent M 21 imponunt M 24 dissensionis est F 25 eius sacramenta MFHy 26 recenserunt D sunt] eius I eius sunt v 28 qaamdiu] a-ld. quidem M )

80
caritatem non habent unitatis. sed tamen aliud est non habere, aliud perniciose habere, aliud salubriter habere. quod non habetur, dandum est cum opus est dari; quod uero perniciose habetur, per correctionem depulsa pernicie agendum est ut salubriter habeatur.

Quamquam etsi laicus aliqua pereuntis necessitate compulsus dederit, quod cum ipse acciperet quomodo dandum esset addidicit, nescio utrum quisquam pie dixerit esse repetendum. nulla enim cogente necessitate si fiat, alieni muneris usurpatio est; si autem necessitas urgeat, aut nullum aut ueniale delictum est. sed et si nulla necessitate usurpetur et. a quolibet cuilibet detur, quod datum fuerit non potest dici non datum, quamuis recte dici possit inlicite datum. inlicitam ergo usurpationem corrigit reminiscentis et paenitentis affectus. quodsi non correxerit, manebit ad poenam usurpatoris quod datum est, uel eius qui inlicite dedit uel eius qui inlicite accepit, non tamen pro non dato habebitur. neque ullo modo per deuotum militem quod a priuatis usurpatum est signum regale uiolabitur. si enim aliqui furtim et extraordinarie non in monetis publicis aurum uel argentum uel aes percutiendo signauerint, cum fuerit deprehensum, nonne illis punitis aut indulgentia liberatis cognitum regale signum thesauris regalibus congeretur? aut si quisque siue desertor siue qui numquam omnino militauit nota militari priuatum aliquem signet, nonne ubi fuerit deprehensus ille signatus pro desertore punitur et eo grauius, quo probare potuerit numquam se omnino militasse, simul secum punito, si eum prodiderit, audacissimo signatore? at si forte illum militiae characterem in corpore suo non militans [*]( 2 quod] quic(quid-Fv)quid Ma 6 aliquis (3 pereunti y dederit necessitate compulsus p 7 quomodo] quod H, om. EGI 8 esset] esse EGI utrum] an Gi, om. H pie quisquam y 10 urgueat F 14 ergo] autem v 16 est om. F pr. inlicite] inlice Pml 19 extraordinarie non] extra ordinem Hv 20 pr. uel om. M argentum uel om. DP 22 cogetur EmlGHI condetur Em2 23 quisque] quisquam Ma 24 alique (sic) D 25 deserto sepunitur D 26 probari MGy se om. MGHv omnino se EFI 27 at] ac EI aut FGv 28 caracterem DPEFGI karact. H )

81
pauidus exhorruerit et ad clementiam imperatoris confugerit ac prece fusa et impetrata uenia militare iam coeperit, numquid homine liberato atque correcto character ille repetitur ac non potius agnitus adprobatur? an forte minus haerent sacramenta christiana quam corporalis haec nota, cum uideamus nec apostatas carere baptismate, quibus utique per paenitentiam redeuntibus non restituitur et ideo amitti non potuisse iudicatur? an ducenda de militia similitudo non fuit, cum apostolus et de agonisticis certaminibus ducat et aperte clamet: nemo militans deo implicat se negotiis saecularibus, ut placeat cui se probauit?

Et haec quidem alia quaestio est, utrum et ab his, qui numquam fuerunt christiani, possit baptismus dari, nec aliquid hinc temere adfirmandum est sine auctoritate tanti concilii, quantum tantae rei sufficit. de his uero, qui ab ecclesiae catholicae unitate separati sunt, nulla iam quaestio est, quod et habeant et dare possint et perniciose habeant pernicioseque tradant extra uinculum pacis. hoc enim iam in ipsa totius orbis unitate discussum consideratum perspectum atque firmatum est. sed si nos male facimus, ipsi explicent, quomodo sacramentum baptizati non possit amitti et sacramentum ordinati possit amitti, quoniam dicunt: recedens ab ecclesia baptismum quidem non amittit, ius dandi tamen amittit. si enim utrumque sacramentum est, quod nemo dubitat, cur illud non amittitur et illud amittitur? neutri sacramento iniuria facienda est. si sancta malos fugiunt, utrumque fugiat; si sancta in malis [*]( 9 cf. II Tim. 2, 5 II Tim. 2, 4 22 epist. Parm. ) [*]( 1 elementiam D 2 iam uenia a iam om. EI 3 caracter PEFGI karact. H 7 posse p 8 et apostolus MPFr et om. GH 9 ducat] dicat MPFGH clamet et aperte dicat 7 10 implicet M 11 placeat ei FH ei placeat v 12 iis v 13 fuerint F 14 hinc temere] temere inde 7 15 iis v catholicae om. p 16 quod] quoniam M quin Em2FGHv quando Emll 17 et quin (quando Emll, del. Em2) perniciose FGj et perniciose habeant om. M 18 iam enim M 19 perfectum Ma, cf. p. 19, 15 23 alt. amittit] relinquit F 26 pr. sancta] secunda M malis] maculis M ) [*]( LI. August. c. Don. I. ) [*]( 6 )

82
inuiolabiliter manent, utrumque maneat. si dixerint: \'baptismus in sola uera ecclesia recte datur\', respondetur eis: \'baptismus in sola uera ecclesia recte habetur\'. cur non potest dari ubi non recte datur, cum possit haberi ubi non recte habetur? an quia non habere aliud est, aliud non recte habere? sic et non dare aliud est, aliud non recte dare. sicut non recte habet qui ab unitate discedit, sed tamen habet et ideo redeunti non redditur, sic etiam non recte dat qui ab unitate discedit, sed tamen dat, et ideo quod ab eo accepit uenienti ad unitatem non iteratur. illi autem quod non recte datur datum non esse contendunt. quid si alius quod non recte habetur haberi non posse contendat, nonne utrique reclamamus et dicimus habere quidem, sed non recte habere eum qui ab unitate discesserit? si uolunt ergo, ut ille audiat quod pariter reclamamus, ipsi nos audiant reclamantes dare quidem sed non recte dare eum, qui ab unitate discedit. quapropter sicut redeunti non redditur quod et foris habebat, sic uenienti non repetendum est quod et foris acceperat. unde consequenter intellegitur peruersitatem hominum esse corrigendam, sanctitatem autem sacramentorum in nullo peruerso esse uiolandam; constat enim eam in peruersis et sceleratis hominibus, siue in eis qui intus sunt siue in eis qui foris sunt, inpollutam atque inuiolabilem permanere. et quod dicuntur ea mali polluere, quantum in ipsis est dicuntur, cum illa inpolluta permaneant. sed in bonis permanent ad praemium, in malis permanent ad iudicium. nam et de spiritu qui nullo modo extingui potest dictum est tamen: spiritum nolite extinguere, id est: quantum in uobis est nolite sic agere, [*]( 26 I Thess. 5, 19 ) [*]( 1 dixerit D 4 non pr. om. EGI cum] cur EGI habere P ubi om. M 6 habent EGmlHI 7 discedunt EHI habent EGHI 9 ab eo] habeo D 10 quodsi a 11 habetur recte M 13 discedit F ergo uolunt Gf 14 audiat ille MPa 15 discessit Gv 16 et om. Ma 17 est non repetendum M et] etiam v, om. MEI 18 corrigenda, sanctitate Dm2 22 quod] quia 7 24 in bonis permaneant M 25 permaneant M spiritu sancto F 26 potest extingui 7 nolite] non add. F )
83
tamquam conemini extinguere spiritum aut tamquam extinctum spiritum deputetis\\ et nomen dei pollui nullo modo potest et tamen dictum est: filius et pater intrabant ad unam puellam, ut polluerent nomen domini dei sui.

Nec ullo modo isti expedire se possunt, cum eis proponitur, cur sanctitas sacramenti et haberi et dari possit ab eo, quem intus sceleratum iam deus damnauit, et tunc ab eo incipiat dari non posse, cum ab hominibus damnatus fuerit, cum tamen nec tunc eam possit amittere. postremo cur Felicianus, quem cum Maximiano trecenti decem damnauerunt et diu foris in sacrilego, sicut ipsi concilio suo pronuntiauerunt, schismate fuit, non solum ipsum baptismum, sed etiam ius dandi non amisit? in honore quippe suo, sicut exierat, ita receptus est cum his omnibus quos foris positus baptizauit, nullo eorum rebaptizato, quia si aliquem eorum quos foris baptizauerat rebaptizandum esse censerent, iudicarent eum amisisse ius dandi cum foris esset; et propterea consequens erat, ut ipsum quoque iterum ordinarent, si illos iterum baptizarent. sed cum ad pacem Christi reuocantur calumniatores sunt, cum paci Donati consulunt dissimulatores sunt. quid est aliud quam quod eorum Tychonius de illis ait: quod uolumus sanctum est?

Ut quid ergo Parmenianus inani iactantia exultat et dicit: numquam diuinae legis censura patietur, id uiuificare quemquam mortuus possit, curare uulneratus, inluminare caecus, uestire nudus, emundare pollutus? dominus enim suscitat mortuos, dominus curat uulneratos, dominus illuminat [*]( 3 Am. 2, 7 11 cf. De bapt. I 5, 7 21 cf. Cresc. IIII 37, 44 24 epist. Parm. ) [*]( 1 spiritum extinguere Gf exstinctum D spiritum eistinctum v 2 nullo modo pollui Fv 4 domini om. β 7 intus sceleratum iam om. M incipiat ab eo Mf 9 ea GI, om. E 11 sacrilego Pm2 sacrilegio cet. v in concilio Or 12 sc(h)ismatis MFGHv scismaticus EI 14 quos ipse Gf 17 amissise P 21 est] est hoc EGv hoc est FH hoc (om. est) I eorum magister EGI tichonius a 26 et mundare Gy mundare Hml ) [*]( 6* )

84
caecos, dominus uestit nudos, dominus emundat pollutos. quid sibi arrogat quae hominis non sunt? itane uiui sunt aput eos qui non peccant, ut etiam uiuificare posse dicantur, cum incrementum dare non possint? ego, inquit, plantaui, Apollo rigauit, sed deus incrementum dedit. neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus. quomodo dat uitam mortuo, qui incrementum dare non potest uiuo? sicut enim pater excitat mortuos et uiuificat, sic et filius quos uult uiuificat. itane aput illos sani sunt, ut possint etiam curare non sanos? quid aliud isti quam se benedicendos pro domino opponunt? sed ab eis nullo modo seducuntur qui non in homine, sed in deo sperantes cantant: benedic anima mea dominum et noli obliuisci omnes retributiones eius, qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes languores tuos. si omnes languores ipse sanat, nullum relinquit quem Parmenianus sanare se dicat. tantane aput illos sunt lumina, ut inluminare etiam possint? quod nec illi, quo in natis mulierum maior nemo surrexit, Iohanni Baptistae Iohannes euangelista concedit, de quo ait: non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine. erat lumen uerum quod illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. si omnem hominem illud lumen illuminat, nullum relinquit quem Parmenianus illuminare se dicat, quia, etsi sancti homines secundum quendam modum dicuntur lumina, aliud tamen sunt lumina illuminata, aliud tamen lumen illuminans, quod solum [*]( 4 I Cor. 3, 6-7 8 Ioh. 5, 21 13 Ps. 102, 2-3 18 cf. Matth. 11, 11 20 Ioh. 1, 8-9 ) [*]( 1 mandat y 4 possunt MEGRI inquit] quidem M inquit paulus E inquit apostolus GIv 7 quomodo] quando Ma 8 suscitat Ma 10 ita sani M 13 domino MEGI, cf. Roensch, It.2 p. 440 14 propitius fit] propitiatur (3 fit] sit M 15 langores P 16 langoles P 17 lumina sunt Ev 19 surrexit nemo p 21 uerum om. fi 25 lumiuaria MPa alia Gv 26 tamen om. a solum om. a )
85
illud est de quo idem Iohannes Baptista dicit: nos omnes de plenitudine eius accepimus. nudos autem quis uestit nisi qui dicit: proferte illi stolam primam et qui corruptibile hoc induet incorruptionem et mortale hoc induet immortalitatem? et homo quisquam diuino indumento aliquem uestire dicitur, cui magnum est si uestiri ipse mereatur? iam porro emundare pollutum audeat se dicere, si prius audet se dicere non esse pollutum. mundati enim sumus equidem per gratiam dei. sed ne tunc quidem mundabimus aliquem, cum fuerit perfecta nostra mundatio; quanto minus modo, cum corpus quod corrumpitur aggrauat animam! quis enim glorietur castum se habere cor aut glorietur mundum se esse a peccato? mundare quippe atque sanare in spiritalibus rebus tantundem ualet. sicut autem spe salui facti sumus, ita spe mundati sumus in perfecta salute et in perfecta munditia. quomodo ergo sanare et mundare iam possumus, qui nec tunc poterimus, cum omni modo mundi saluique fuerimus? sed deus, inquit, haec per hominem facit. facit sane, sed fecit et per Iudam, quem ad euangelium praedicandum cum ceteris misit, fecit et per Pharisaeos in eis, qui bona quae per eos audiebant ipsi faciebant, cum illi non facerent quae dicebant. postremo cur iniqui et scelerati eorum, siue cum latent siue cum pro Donati parte tolerantur, uiuificant curant illuminant mundant? an ipsi non sunt mortui uulnerati caeci polluti? an ideo non aput eos caeci caecos ducentes simul in foueam cadunt, quia non ipsos, sed deum quem praedicant illi, audiendo et [*]( 1 Ioh. 1, 16 3 Luc. 15, 22 cf. I Cor. 15, 53 10 Sap. 9, 15 11 Pron. 20, 9 . 14 cf. Rom. 8, 24 17 epist Parm. 19 cf. Matth. 10, 1-8 20 cf. Matth. 23, 3 25 cf. Matth. 15, 14 ) [*]( 5 homo] hoc homo EGI hoc Hv 7 se audeat y 8 equidem om. r 9 ne] nec a 11 castum glorietur Gy, cf. Cresc. III 80, 92 12 aut] aut quie Or - 13 tantundet M 15 imperfecta E utroque, G post. loco, et idem uoluit Morelius; sed in perfecta salute et in perfecta munditia intellege in deo siue in Christo 17 salui et mundi p 18 hoc β 23 pro parte (pace v) donati Or 25 caecos] caecum ex caeco P )
86
obtemperando sectantur? ita sane. sed tunc praedicant deum, si cum Christo colligunt; cum uero quae cum illo non colligunt spargunt, Donatum praedicando, non deum, caeci caecos sequendo simul in foueam cadunt. sed de quaestione baptismi latius aliquid domino adiuuante tractabimus, cum de omnibus testimoniis sanctarum scripturarum quae nobis obicienda credidit Parmeniano responderimus, qui uere ipse adaquat proximos sibi euersione iniquitatis, qui eis tam malum propinauit errorem, ut non pro pace, sed pro diuisione et discissione non solum loquatur ipse, sed etiam diuinos libros loqui persuadeat.

Sed inter multa miror hominem, cum ageret non posse haberi baptismum nisi acceptum nec posse accipi sine dante, interposuisse ex euangelio testimonium: non potest homo accipere quicquam, nisi fuerit illi datum de caelo. posset enim aliquis horum uerborum inscius, cum coepisset iste dicere: non potest homo accipere quicquam, nisi datum illi fuerit de caelo, antequam dixisset \'de caelo* putare illum dicturum fuisse \'a Donato\' aut (a Parmeniano\' aut \'ab aliquo de parte Donati\' aut omnino \'ab ipsa parte Donati\'. agnosco euangelium et illic scriptum esse recenseo: non potest homo accipere quicquam, nisi datum illi fuerit de caelo. sed numquid Donatus est caelum? numquid Parmenianus est caelum? numquid pars ipsa Donati? illa uero non esset caelum, nec si esset in caelo. qui enim ait: non potest homo accipere quicquam, nisi datum ei fuerit de caelo, numquam diceret: \'nisi datum fuerit ei de sole aut [*]( 2 cf. Matth. 12, 30 4 cf. De bapt. I 1, 1 11 epist. Parni. 13 Ioh. 3, 27 ) [*]( 2 cum uero quae] quicumque uero Ma. 7 qui] quem F adae(-e-)quat MPa proxima F 8 propinnauit M 12 habere DmlPml 13 potest inquit Gr 14 accipere homo MPEFGHv 15 eorum p 16 ista F 17 fuerit illi Ma pr. de caelo om. a 18 a donato fuisse 7 20 esse om. M 21 faerit illi a 22 numquid Parmenianus est caelum om. F 24 non esset] non est a nec si esset] nec est MF non est (J 25 datum fuerit ei (eis Pml) MPFH fuerit illi datum EGv 26 ei] illi f, om. FG )

87
de luna aut de stellis\', quae tamen in caelo sunt; quanto minus diceret: nisi datum fuerit ei de parte Donati\', quae non solum non est caelum nec in caelo, sed nec in regno uult esse caelorum! nec illud procul dubio diceret: \'non potest homo accipere quicquam, nisi datum fuerit ei de ecclesia\'; et ipsa enim ecclesia de caelo accipit. si autem diceret: \'non potest homo accipere quicquam, nisi datum fuerit ei ab homine . iusto\', inruerent quidem isti frontosi et se iustos esse proclamarent, ut ab eis acciperet qui uellet accipere, nec nos quaestionem faceremus, utrum iusti essent an non essent, sed inter eos esse uel latentes iniustos facile ostenderemus ex quibusdam proditis et exclusis, et tamen eos non improbare nec dicere non datum uel non acceptum, quod datum et acceptum esset a talibus. sed et hoc falso diceretur, si diceretur: non potest homo accipere quicquam, nisi datum ei fuerit ab homine iusto\'. ipse enim iustus, a quo alter accipit, quaero a quo acceperit. si et ipse ab homine iusto, et de illo ita quaero, donec ab ipso capite ordinis humani ad aliquem perueniam qui non ab homine accepit, atque ita falsum esse doceam quod non potest homo accipere quicquam, nisi datum fuerit ei ab homine.

Quid autem agunt isti nescientes per euangelicum testimonium, nisi ut homines ammoneantur, ut aliquando euigilent atque aduertant uere non homines esse attendendos, cum sanctum aliquid accipere homo desiderat, sed illum solum qui hoc de caelo dat homini, quia non potest homo accipere quic quam, nisi datum fuerit ei de caelo? quodsi dixerint: (de caelo quidem accipit non de homine, sed tamen per hominem\', quaero per qualem. si per iustum tantum, non habent illi qui aput eos [*]( 26 Ioh. 3, 27 ) [*]( 2 illi a 3 nec est in caelo β 5 illi a et om. Ma 7 illi GI 10 alt. essent om. p 12 improbaremus nec diceremus Ma 14 si diceretur om. MPmla 15 ei om. H fuerit ei PF\'( 17 a iusto homine a ita] itaque M 19 acceperit β docent DP 20 fuerit ei ab homine datum Hr 22 per om. EGI 25 homo accipere a hoc em. a 27 quid si M )

88
ipsos per latentes iniquissimos acceperunt; si et per iniustum, quae causa ergo est ut aliquem rebaptizent? si per iniustum non nisi latentem, non habent quos baptizauit manifestus satelles Gildonis Optatus; si et per iniustum etiam manifestum, qui tamen nondum damnatus et ab ecclesiae communione proiectus sit, non habent illi quos Felicianus Mustitanus, cum ab eorum communione foris esset, in Maximiani schismate baptizauit, quos tamen nunc cum illo regressos nemo rebaptizat. postremo si homo, quamuis de caelo, non tamen nisi per hominem potest accipere quicquam, quaero ipse Iohannes Baptista, qui haec dicebat, per quem hominem acceperat quod de caelo utique acceperat, et non inuenitur. atque ita testimoniis a se prolatis mala causa conuincitur, quia, etsi dicit filius accepisse se a patre et spiritum sanctum de suo accipere, non quasi gradatim, sed sicut ipse exposuit dicens: quia omnia quae habet pater mea sunt, ideo dixi: de meo accipiet, posse tamen hominem non interposito homine diuinitus aliquid accipere exemplo suo Iohannes ipse testatur et tot sancti, antequam dei filius homo fieret, et posteaquam resurrexit et ascendit in caelum centum uiginti homines qui simul congregati erant, quos nullo homine in terra manum imponente de caelo ueniens spiritus sanctus impleuit, et constituto iam ordine ecclesiae Cornelium centurionem ante ipsum baptismum, ante impositionem manus cum eis qui secum erant eodem sancto spiritu repletum Petrus ipse miratus est. nemo ergo accipit sine dante; sed quod pertinet ad baptismi sanctitatem, adest deus qui det et homo qui accipiat, siue per se ipsum deo [*]( 15 lob. 16, 15 20 cf. Act. 1, 15. 2, 1-4 23 cf: Act. 10, 45 ) [*]( 1 acceperint F 11 haec dicebat] hoc ait GHv homine Dm1 12 utique de caelo MPa post inuenitur in EGHI sequuntur uerba lin. 17 posse tamen-accipere, quae suo loco omissa sunt a se testimoniis MPEFGHv 13 dicat Ma 14 se om. M 20 qui om. β 23 centurionem cornelium y 24 spiritu sancto PEGv 27 qui det] quidem DMEGI donante deo y )
89
dante siue per angelum, siue per hominem sanctum [siue per Petrum] siue per hominem iniquum, sicut per tam multos uel latentes uel manifestos, quos ante tempus de messe colligere serui patris familias prohibentur et quos uelut paleam frumenta dominica usque ad tempus uentilationis corde interim separata non temeritate corporaliter deserunt, sed pietate spiritaliter ferunt.

Qui male, inquit, credidit, consequi non potest baptismi sacramentum, quia scriptum est: peruersum non potest adornari. quid? si ergo aput eos quispiam baptizatus, qui uerbi gratia putauerat Christum ex eo esse coepisse, ex quo secundum carnem de uirgine Maria natus est, postea ueritatis sermone commotus, cum comperisset ipsum esse de quo Iohannes ait: in principio erat uerbum et uerbum erat aput deum et deus erat uerbum, de quo consequenter ait: uerbum caro factum est et habitauit in nobis, fateretur eis errorem suum pristinum atque in eo se fuisse cum baptizaretur sollicitus indicaret, iuberent eum denuo baptizari? numquam utique facerent, sed hominis imperitam simplicitatem, carnali opinione prius prauam, postea ueritatis ratione correctam gratularentur, aut si etiam talis peruersitas pertinaciter ei defendenda uideretur et diu reluctatus neque correctus etiam de ecclesia pelleretur et postea cognita ueritate remearet, paenitentia utique curandum esse censerent, non iteratione baptismatis uulnerandum, quamuis hoc in corde se habuisse fateretur etiam illo tempore, quo aput ipsos fuerat baptizatus. peruersum ergo non potest adornari, quia non ei [*]( 8 epist. Parm. 9 Eccle. 1, 15 14 Ioh. 1, 1 16 Ioh. 1, 14 27 Eccle. 1, 15 ) [*]( 1 donante FG H sine (sicut Dm2v) per Petrum dcleui post Petrum add. siue (sicut v) per iohannem FGr 3 latenter Dml 5 separati Ma 8 inquit male a inquid Dml credit H 10 potes FGIv adornare MEm2FGHIv 11 qui] fuerit qui Gr putauerat uerbi gratia v 18 commonitus Ma 17 suum pristinum errorem y 20 oppinione P deprauatam Gr postea om. Y 26 etiam] et GH, om. EI 27 potes Mm2FGIv adornare Ma )

90
ad ornamentum -ualeret sacramentum quod acceperat, si in fide peruersa persisteret, sed potius ad supplicium, cum tamen ipsum per se sacramentum etiam in peruerso, quem non ornabat sed iudicabat, integrum permaneret et ideo nullo modo esset illius sacramenti uiolanda sanctitas, etiam cum esset illius hominis corrigenda peruersitas.

Audet etiam Parmenianus exempla nobis diuina proponere, quibus se arbitratur ostendere quaerendum esse hominem sanctum, a quo debeat accipi sacramentum. ipse, inquit, dei filius, ipse dominus Iesus Christus, a quo principium spiritalis baptismi exortum est, cum secundum uoluntatem patris baptizandus esset, utrumne ad Pharisaeos perfidos atque profanos an ad sanctissimum Iohannem uenisse monstratur ? at si hoc exemplo inuitamur ad accipiendum baptismum, inferiorem nobis a quo baptizemur debemus inquirere, quandoquidem dominus ab eo baptizatus est, qui se ab ipso domino baptizari debere praedixerat et qui se indignum corrigiam calciamenti eius soluere testabatur. quin immo, ut intermittam quaerere diligentius, cur ipse saluator noster baptizari uoluerit, iam quia certa aliqua causa uoluit, propterea fortasse, cum se ipse posset tinguere qui etiam suum baptizatorem poterat baptizare, uoluit dominus a seruo et ille per quem facta sunt omnia ab illo qui factus est inter omnia baptizari, ut et doceret humilitatem et ostenderet non interesse quis a quo baptizetur, dum eo baptismo quo baptizandus est baptizetur. nec a Pharisaeis dedignaretur ille baptizari, si haberent huiusmodi baptismum Pharisaei, quo ille certi sacramenti gratia uoluit baptizari. nam cum etiam circumcidendus esset, [*]( 9 epist. Parm. 16 cf. Mattb. 3, 14. 11 22 cf. Ioh. 1, 3 ) [*]( 3 sacramentum per se r 4 permanere Mm2 7 nobis exempla 7 9 accipi debeat Hi 13 atque] et PF 15 quoniam quidem MFH 16 baptizandus est F 18 ut non M 19 inquirere Gy 20 iam om. a quia] quidem quia M certe a 21 ipse om. EGHI tingere Hv 27 Pharisaei om. v a quo DmlPEGHI 28 cum etiam] et cum G, cum H )

91
numquid Iohannes quaesitus est, quia hoc a Iudaeis fieri iam solebat, et cum pro illo esset offerendum legale sacrificium, numquid deuitatum est illud templum quod ab eo uocatur spelunca latronum? quo certe et boni intrabant et mali nec bonis oberant mali, quoniam dominus, qui ait: sancti estote, quia et ego sanctus sum, ita inuiolabiliter facit sanctos suos uersari inter malos, si custodiant eam quam accipiunt sanctitatem, quemadmodum ipse dominus Iesus nulla contagione malignitatis in Iudaeorum gente pollutus est, neque cum illa prima sacramenta secundum perfectam humilitatis uiam factus sub lege suscepit neque cum postea discipulis electis cum suo traditore usque ad extremum osculum uixit. eius enim exemplo non solum non facientis mala, sed etiam non consentientis ulli malitiae, inter paleam frumenta secura sunt, quia neque talia faciunt neque consentiunt facientibus, etiamsi in eadem segete usque ad messem, in eadem area usque ad uentilationem, intra eadem retia usque ad separationem quae in litore futura est boni tolerent malos. sed isti sunt uere caeci duces caecorum, qui et in numero suorum tam multos malos uident et uiam pacis non uident et ut se non ad sustinendum inuicem propter unitatis uinculum, sed ad diuidendum inuicem propter schismatis sacrilegium sequantur homines persuadent.