Nam quod addidit dicens: prouidentia dei patris, quid aliud ambiuit Iesu Christo nominato. cuius se dicit apostolum, et deo patre, cuius prouidentia missum se dicit a filio, nisi ut spiritum sanctum ipsum esse tertium crederemus? sic enim scribit: Manichaeus apostolus Iesu Christi prouidentia dei patris. spiritus sanctus nominatus non est, qui maxime debuit ab eo nominari, qui nobis apostolatum suum paracleti promissione commendat, ut euangelica auctoritate inperitos premat. quod cum a uobis quaeritur, respondetis utique Manichaeo apostolo nominato sanctum spiritum paracletum nominari, quia in ipso uenire dignatus est. quaero ergo, sicut superius dicebam, quare exhorreatis, cum dicit [*]( 1 spiritum sanctum H T C SVLb 3 post utero 3 litt. eras. T 4 a STCSVb 5 procreatum V quum P 6 post timeatis add. T dicere I l 9 quur P 10 gentilia (corr. m. 1) P genetalia V post genitalia add. ita T, (8. I.) R 12 immaculatam P sincerissimamque T 14 affirmet P nichil V optinere P 17 ambibit P quuins P 18 apostolum in ras.) H quuius P 19 tertium esse b 21 prouidentia (ui 8. I.) H 22 debuit] destitit HT ę.ąęQ ab eo V 23 commendant V 24 imperitos P premat imperitos V pmat T quum P responditis P 25 nominato (to 8. I.) T spiritum sanctum SCVTb 26 K H 27 exhorreatis (h 8. I.) H )
202
catholica eum, in quo uenit diuina sapientia, natum esse de uirgine, cum uos eum, in quo spiritum sanctum uenisse praedicatis, natum de femina uiro mixta nihil horreatis. quid ergo aliud suspicer nescio, nisi quia iste Manichaeus, qui per Christi nomen ad inperitorum animos aditum quaerit, pro ipso Christo se coli uoluit. hoc unde coniciam, breuiter dicam. cum saepe. a uobis quaererem illo tempore. quo uos audiebam, quae causa. esset, quod pascha domini plerumque nulla, interdum a paucis tepidissima celebritate frequentaretis nullis uigiliis, nullo prolixiore ieiunio indicto auditoribus, nullo denique festiuiore adparatu, cum bema uestrum. id est diem, quo Manichaeus occisus est, quinque gradibus instructo tribunali et pretiosis linteis adornato atque in promptu posito et obiecto adorantibus magnis honoribus prosequamini: hoc ergo cum quaererem, respondebatur eius diem passionis celebrandum esse, qui uere passus esset; Christum autem, qui natus non esset, neque ueram, sed simulatam carnem humanis oculis ostendisset, non pertulisse, sed finxisse passionem. quis non gemescat homines. qui se christianos dici uolunt, timere, ne polluatur ueritas de uirginis utero, et de mendacio non timere ? sed ut ad rem redeam, quis non suspicetur, cum diligenter adtenderit, ideo negari a Manichaeo Christum natum esse de femina et humanum corpus habuisse, ne passio eius, quod totius iam orbis festissimum tempus est. ab eis, qui sibi credidissent, celebraretur et non tanta deuotione diem mortis
[*]( 1 catholica] catholica ecclesia TSCRb esse om. b 2 quum P 5 imperitorum P animum P additum V xpo ipso Tb 7 sepe T a (s. I.) H audiebam (i «. I.) H 8 pascha e§§$t V domini (i corr. ex e) H nulla (a in ras. wid. corr. esse ex nullum) H nullum Tb 9 cęlebritate T frequentaretur VT 10 uigiliis fi fin. s. I.) H audit. uestris b 11 festiuiore, a paratu H apparatu P quum P uestrum bema b 13 praetiosis PHT adornatu P atque] ac TMSCVb promptu (p 8. I.) T, (0 in u corr.) V promtu P 14 adomantibus P ego b 15 cum] quum P om. V respontebatur Y 16 esset] est Tb a m 17 uera P aimilanda H simulandi L T simulatam V simulata (m add. m. 1) P 19 ingemescat H ingemiscat TCSVb 20 mendatio HV 21 cum] qui HTCSVb 22 aspiceret attenderet V attenderit P 24 tocius T potiusP ) 203
suae desiderata sollemnitas honoraret? hoc enim nobis erat in illa bematis celebritate gratissimum, quod pro pascha frequentabatur, quoniam uehementius desiderabamus illum diem festum subtracto alio, qui solebat esse dulcissimus.
Fortasse dicas mihi: quando ergo uenit a domino promissus paracletus? hic ego si non haberem aliud. quod crederem, facilius eum adhuc uenturum expectarem quam per Manichaeum uenisse concederem. nunc uero cum in actibus apostolorum manifestissime sancti spiritus praedicetur aduentus, quae me necessitas cogit haereticis tam periculose et tam facile credere? in libro enim memorato sic scriptum est: primum quidem sermonem fecimus de omnibus. o Theophile, quae coepit Iesus facere et docere in die, qua apostolos elegit per spiritum sanctum et praecepit praedicare euangelium. quibus praebuit se uiuum post passionem in multis argumentis dierum, uisus est eis per dies quadraginta et docens de regno dei, quomodo conuersatus sit cum illis et praeceperit eis, ne discederent ab Hierosolymis, sed sustinerent pollicitationem patris, quam audistis, inquit ex ore meo\' quoniam Iohannes quidem baptizauit aqua, uos autem spiritu sancto incipietis baptizari: quem et accepturi estis non post multos dies istos usque ad pentecosten. illi quidem cum uenissent, interrogabant eum dicentes: domine, si hoc in tempore repraesentaberis, [*](12 Act. 1. 1 sqq. ) [*]( 1 solempnitas VT 2 pro om. SVCL per b frequentabatur (abatur in ras.) H 4 festum (u sup. e) H cĮę(>ę"(>"ţ esse solebat V 5 K H uenit (T m ras.) H 8 concedere T 9 praedicetur (prae s. I. a m. 2) T 10 hereticis HP 11 scribtum P 12 Capitulum add. a m. 2 ante primum T feciHTCSVLb teophile T theofile P 13 ihs xpa F post docere 2 litt. eras. T 14 elegit apostoloa T 15 se ipsQ b 17 post dei add. et HTVCSb 18 sit] est V praecepit V 19 hierosolimis H ierosolym\'itanis V iherosolimis T 20 inquid H 22 baptizare Tb et incipietis accepturi V 24 quam P conuenientes b (in marg. al. cum conuenissent) 25 in hoc T representaueris H representabis b )
204
et quando regnum Israhel. ille autem dixit: nemo potest cognoscere tempus, quod pater posuit in sua potestate; sed accipietis uirtutem spiritus sancti superuenientem in uos et eritis mihi testes apud Hierusalem et in tota Iudaea et Samaria et usque in totam terram. ecce habes, ubi commemorauit discipulos pollicitationis paternae, quam ex ore eius audierant de uenturo spiritu sancto. nunc uideamus, quando sit missus. paulo post enim sequitur et dicit: in illo tempore, quo subpletus est dies pentecostes, fuerunt omnes eadem animatione simul in unum; et factus est subito de caelo sonus, quasi ferretur flatus uehemens, et inpleuit totum illum locum, in quo erant sedentes; et uisae sunt illis linguae diuisae quasi ignis, qui et insedit super unumquemque illorum. et inpleti sunt omnes spiritu sancto et coeperunt loqui linguis, quomodo spiritus dabat eis pronuntiare. Hierosolymis autem fuerunt habitantes Iudaei, homines ex omni natione, quae est sub caelo. et cum facta esset uox, conlecta est turba et confusa est, quoniam audiebat unusquisque suo sermone et suis linguis loquentes eos. stupebant autem et admirabantur ad inuicem dicentes: nonne omnes, qui loquuntur, natione sunt Galilaei? et quomodo agnoscimus in illis sermonem, in quo nati sumus? Parthi, Medi, Elamitae et qui inhabitant Mesopotamiam. Armeniam et Cappadociam,
[*](9 Act. 2, 1 sqq. ) [*]( 1 et quando om. b israhel] strahel P 4 apud] apud (sup. exp. in scoperscr. m. 2) H 5 iherusalem T iudea P 7 de spiro s. uenturo b 8 missus ait V enim post b 9 suppletus P supletus H 10 pentechostes T animationes H animatione (corr. ex amonitione) V 12 quasiJ tanquam b impleuit P 13 illud illum V 16 quomodo] prout T 17 spiritus scs T dabat spiritus V pronunciare T hierusolimis T 18 erant b 19 esset] est b collecta P 22 mirabantur b 23 locuntur H nationes H nationis VL 24 galilaea H galilei T 25 habitftt Tb 26 mesopothamiam V capadoriani H ) 205
Pontum. Asiam, Phrygiam et Pamphyliam, Aegyptum et regiones Africae, quae est ad Cyrenen; et qui aduenerant Romani et Iudaei incolae et Cretenses et Arabes audiebant loquentes illos suis linguis magnalia dei. stupebant autem et haesitabant ob id. quod factum est, dicentes: quidnam hoc uult esse? alii autem inridebant dicentes: hi musto omnes onerati sunt. ecce, ubi uenit spiritus sanctus. quid uultis amplius? si scripturis credendum est, cur non his potius credam, quae robustissima auctoritate firmatae sunt, quae cum ipso euangelio, ubi promissum sanctum spiritum pariter credimus, innotescere populis et commendari posteris praedicarique meruerunt? hos ergo actus apostolorum euangelio pari auctoritate coniunctos cum lego, inuenio non solum esse promissum illis ueris apostolis sanctum spiritum, sed etiam tam manifeste missum, ut nullus de hac re locus relinqueretur erroribus.
Clarificatio enim domini nostri apud homines resurrectio est a mortuis et in caelum ascensio. scriptum est autem in ipso euangelio xaxa \'IcorivvTjv: spiritus autem nondum erat datus, quia Iesus nondum erat clarificatus. si ergo propterea nondum erat datus, quia Iesus nondum erat clarificatus, clarificato Iesu necessario statim datus est. et propter ipsam geminam clarificationem, secundum hominem et secundum deum, bis datus est etiam spiritus sanctus: semel, postquam resurrexit a mortuis, cum insufflauit in faciem discipulorum dicens: accipite spiritum sanctum; et iterum, [*](19 Ioh. 7, 39 26 Ioh. 20, 22 ) [*](1 et aaiam T post asiam add. et HVTCb frygiam P phrigiam T pamphiliam PT egyptum H 2 regionem HVTb cirenen T quirenen P 8 ante incolae add. etHVTb 4 illos] eos V 5 hesitabant PH 7 hii HV honerati V 9 scribtoris HP quur P 11 spiritum sanctum TSCVR 12 populis (i in ras.) H posteris (pr. s 8. I.) H 14 quum P 15 ueris] uiria HT spiritum sanctum V manifeste missum] manifestissimum (ma 8. I.) HT 16 relinquatur b 17 nostri iesu christi b aput P 19 cata iohannê lib., b (in mg. al. secundum ioh.) 22 clarificato] clarificatio P Iesu om. P statim necessario V 24 bis etia datuR 6 b 25 quum P insuflauit P )
206
postquam ascendit in caelum decem diebus transactis: qui numerus perfectionem significat, cum septenario numero. quo condita uniuersa consistunt, additur trinitas conditoris. de quibus rebus inter spiritales uiros pie cauteque multa tractantur. sed ego a proposito non recedam; suscepi enim prius uobiscum sic agere, ut non uos ego doceam, quod superbum fortasse arbitramini. sed tamquam ipse a uobis discere studeam, quod nouem annis non potui. quapropter habeo, quibus litteris credam de aduentu spiritus sancti: quibus me credere si prohibetis, ne temere credam quod nescio — sic enim soletis monere —, multo minus uestris litteris credam. quare aut omnes libros auferte de medio et disputando pandite ueritatem, de qua dubitare non possim, aut tales proferte libros, quibus non mihi cum adrogantia inponatur, quod credam, sed exhibeatur sine fraude. quod discam. fortasse. inquis, et haec epistula talis est. nolo ergo in eius limine ulterius inmorari: interiora uideamus.