Contra epistulam fundamenti

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Haec sunt, inquit, salubria uerba ex perenni ac uiuo fonte; quae qui audierit et isdem primum crediderit, deinde, quae insinuant. custodierit, numquam erit morti obnoxius, uerum aeterna et gloriosa uita fruetur. nam profecto beatus est iudicandus, qui hac diuina instructus cognitione fuerit, per quam liberatus in sempiterna uita permanebit. et haec, ut uidetis, pollicitatio est, nondum exhibitio ueritatis: et uos quoque animaduertere facillime potestis isto uelamine quoslibet errores fucari posse, ut inperitorum animis per ornatam ianuam latenter inrepant. si enim diceret: haec sunt pestifera uerba ex uenenoso fonte; quae qui audierit et isdem primum crediderit, [*](1 transactis (corr. ex tractatis) V 4 interspiritales H 5 ante sed K H a (s. l.) H disceda b 6 ego uos HVTb 12 aut] autem S uestros libros oSs b 13 non (s. l.) H 14 arrogantia P imponatur P 15 exibeatur P 16 lumine Z\'1 17 posteriora (in rtU.) T 18 inquid H perhenni fonte ac uiuo T 19 isdem TPH hiadem Vb 21 uerOetift b 25 exibitio P 26 animaduertite P facillime om. P 27 fugari 2\' imperitiorumHiinperitorum P animis] armisP 29 hisdeni T )

207
deinde. quae insinuant, custodierit, numquam erit uitae restituendus, uerum poenali et aerumnosa morte adficietur — nam profecto miser est iudicandus, qui hac inferna inplicatus inperitia fuerit. per quam demersus in sempiternis cruciatibus permanebit —: si ergo hoc diceret, uerum diceret, sed libro huic nom solum nullum conciliaret lectorem, sed omnes, quorum in manus incidisset, in maxima odia concitaret. quamobrem ad consequentia transeamus nec nos ista decipiant, quae possunt esse bonis et malis, doctis et indoctis uerba communia. quid ergo sequitur?

Pax. inquit, dei inuisibilis et ueritatis notitia sit cum fratribus sanctis et carissimis, qui mandatis caelestibus credunt pariter atque deseruiunt. ita sit, ut dicit. nam et ista benigna et acceptissima optatio est. tantum meminerimus haec et a bonis doctoribus et a deceptoribus posse dici. itaque si nulla nisi talia diceret, omnibus legendum et amplectendum esse concederem. nec illa, quae ad hoc sequuntur, inprobauerim; adiungit enim: sed et dextera luminis tueatur et eripiat uos ab omni incursione maligna et a laqueis mundi. et omnino quicquid in huius epistulae principio scriptum est, donec ueniatur ad causam, nolo reprehendere, ne in rebus minoribus multum operis consumatur. iam ergo euidentissimam pollicitationem hominis uideamus.

De eo igitur, inquit, frater dilectissime Pattici, [*]( 1 nonquam V 2 pęllali T penali V erumpnosa V erumnosa T afficietur P 3 implicatus P imperitia P 4 demersus om. b 5 ergo hoc] haec ergo H hoc ergo TR uerum diceret (in marg.) V Ii sed etia b 7 in quorum manus b cocitaret T 10 igitur b 11 inquid H noticia T 12 k\'mis T 13 credunt caelestibus Vb sit ut] sicut V L 16 dici posse b 18 adhocj adhuc HVTCSb secuntur H 19 incursatione HTVCSLb 20 atque b et ante omnino add. m. rec.) H, om. TRVCLb quippe quicquid b 21 scribtum PH 22 repraehendere PT 23 operae HTMVSCLb consumamus HVCSLb Csumamns T 25 de] te V inquid H dilectissime frater b Pattici quod] audisti ne quod H audistime quod T audistine quod R audisti de quo VSLb audatius (auditias ?) audisti de quo C )

208
quod mihi significasti dicens nosse te cupere, cuiusmodi sit natiuitas Adae et Euae, utrum uerbo sint idem prolati, an progeniti ei corpore, respondebitur tibi, ut congruit. namque de his a plerisque in uariis scripturis reuela tionibus que dissimili modo insertum atque commemoratum est. quapropter ueritas istius rei ut sese habet. ab uniuersis fere gentibus ignoratur et ab omnibus. qui etiam de hoc diu multumque disputarunt. si enim illis super Adae et Euae generatione prouenisset manifesto cognoscere. numquam corruptioni et morti subiacerent. manifestam ergo cognitionem huius rei nobis pollicetur, ne corruptioni ac morti subiciamur. et si adhuc parum est, uide, quid sequatur. necessario ergo, inquit, plura sunt ante commemoranda ut ad istud mysterium sine ulla possit ambiguitate perueniri. hoc est, quod dicebam, sic mihi demonstrari debere ueritatem, ut ad eandem sine ulla ambiguitate perueniam. quod si ipse non polliceretur, me tamen hoc exigere et flagitare oportebat, ut tanta mercede cognitionis euidentissimae atque certissimae ex catholico christiano quibuslibet contradicentibus Manichaeum me fieri non puderet. iam igitur audiamus, quid adferat.

Unde si tibi uidetur, inquit, ausculta prius, quae fuerint ante constitutionem mundi et quo pacto proelium sit agitatum, ut possis luminis seiungere naturam ac tenebrarum. iam incredibilia et omnino falsa proposuit. quis enim credat ante constitutionem mundi ullum proelium fuisse commissum? et tamen si esset credibile, modo nos non credere. sed cognoscere uelimus. nam qui dicit [*]( 2 sit] om. VL est b adeae P eue V 3 idem PTRY, om. b prolati % jH 5 relationibusque V,b (in marg.) 6 ut ueritas b (post. ut om.) 9 adeae P 10 manifeste b nonquam V 13 si om. VL 15 istud] ista P dubitatiog et ambig. b 17 eandem] eam HTVCSLb 19 euidentissime et certissime Tb 24 fuerunt b piium HT 26 omnino post incredibilia R et om. HVLCS falsa omnino b 27 proponjtR creditb 2sesset est TSCVJtb 29 uelimus] xiemvansHTCSVLb )

209
Persas et Scythas ante multos annos secum bellasse, rem dicit credibilem, eam tamen, quam uel auditam uel lectam possumus credere, non expertam conprehensamque cognoscere. cum ergo istum repudiarem, si tale aliquid diceret — non enim ea promisit, quae cogerer credere, sed quae possem sine ulla ambiguitate cognoscere —, quomodo eum non repudiabo, quando non modo incerta dicit, sed etiam incredibilia ? sed quid? si aliquibus rationibus ea perspicua et cognita faciet? audiamus ergo, si possumus, cum tota patientia et lenitate. quod sequitur. -!

Haec quippe, inquit, in exordio fuerunt duae \'Śubstantiae a se diuisae. et luminis quidem impe* rium tenebat deus pater in sua sancta stirpe perpetuus, in uirtute magnificus, natura ipsa uerus, aeternitate propria semper exultans, continens apud se sapientiam et sensus uitales. per quos etiam duodecim membra luminis sui conprehendit; regni uidelicet proprii diuitias adfluentes. in unoquoque autem membrorum eius sunt recondita milia innumerabilium et inmensorum thesaurorum. ipse uero pater in sua laude praecipuus, magnitudine inconprehensibilis copulata sibi habet beata et gloriosa saecula neque numero neque prolixitate aestimanda, cum-quibus idem sanctus atque inlustris pater et ge-nitor degit nullo in regnis eius insignibus aut indigente aut in\'fimo constituto. ita autem fundata sunt- eiusdem splendidissima regna supra lucidam et beatam terram. ut a nullo umquam aut moueri aut concuti possint. [*]( 1 scitas T scuythas P 2 uel ante aud. om b 3 cophensamque T 4 quum P 5 cogeret HTVCS cogerent b 9 pacientia T 11 hec T 12 sese HTVSCLb ig luminis H 15 exultans semper b aput P 16 quem P 17 luminis (es in is corr.) H conpveluendit (a ertls.) H comprehendit PT uidelicet] scilicet Y 18 afluentes P 20 tensauroram P 21 incdphensibilis T inconprehesibilis P 22 habet sibi h 24 sanctus om. T 25 nullo etia b inflrmo P infimo b (in marg. Q1. in fumo) 26 fundaftita Y v7 splendidissima (di alt. s. l.) H 28 possent b ) [*]( XXV. Anj. spcf. ) [*]( 14 )

210

Haec mihi unde probaturus est, aut haec ipse unde cognouit? noli me terrere paracleti nomine. primo quia non credere incognita, sed certa cognoscere accessi a uobis ipsis factus timidior. uos enim nostis, temere credentibus quam uehementer insultare soleatis, praesertim cum ipse, qui iam coepit incerta narrare, plenam ac firmam scientiam paulo ante promiserit