Contra epistulam fundamenti
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Sed tamen quaero, cum pater et filius et spiritus sanctus nobis etiam confitentibus non dispari natura copulentur, cur hominem susceptum ab spiritu sancto Manichaeum non putatis turpe natum ex utroque sexu praedicare, hominem autem susceptum ab unigenita sapientia dei natum de uirgine credere formidatis? si caro humana, si concubitus uiri, si uterus mulieris non potuit inquinare spiritum sanctum, quomodo potuit uirginis uterus inquinare dei sapientiam? Manichaeus ergo iste, qui sancto spiritu et euangelica lectione gloriatur. necesse est uobis concedat aut missum se esse a sancto spiritu aut susceptum. si missus est, paracleti se apostolum dicat; si susceptus, concedat ei hominem matrem, quem suscepit unigenitus filius dei, si ei, quem suscepit spiritus sanctus, concedit et patrem. credat uirginitate Mariae uerbum dei non [*]( 1 quotiescumqueHVOSb 3 hereticorumPS impulitP 4u$ll$tuellet2ir H dei filio b quem T 8 ipse om. V illo om. T 9 appareret P ab] a HTCSVb 11 ut iam] etiam P utinam H iam om. VLT quum P cum iam audiuim\' b 13 audatia T 15 K H quero T qufl P 16 copuletur P quur P 17 putat T 22 uterus uir. ginis VHCSb sapientiam dei V 23 post qui add. de HTCSVb apiritu sancto b 24 nobis T spiritu sancto SVCb 25 paracliti V 26 Busceptus est b homini TSVCLb 27 dei <m. HTCSVb 28 concedat b uirginitati P )