Nam quod addidit dicens: prouidentia dei patris, quid aliud ambiuit Iesu Christo nominato. cuius se dicit apostolum, et deo patre, cuius prouidentia missum se dicit a filio, nisi ut spiritum sanctum ipsum esse tertium crederemus? sic enim scribit: Manichaeus apostolus Iesu Christi prouidentia dei patris. spiritus sanctus nominatus non est, qui maxime debuit ab eo nominari, qui nobis apostolatum suum paracleti promissione commendat, ut euangelica auctoritate inperitos premat. quod cum a uobis quaeritur, respondetis utique Manichaeo apostolo nominato sanctum spiritum paracletum nominari, quia in ipso uenire dignatus est. quaero ergo, sicut superius dicebam, quare exhorreatis, cum dicit [*]( 1 spiritum sanctum H T C SVLb 3 post utero 3 litt. eras. T 4 a STCSVb 5 procreatum V quum P 6 post timeatis add. T dicere I l 9 quur P 10 gentilia (corr. m. 1) P genetalia V post genitalia add. ita T, (8. I.) R 12 immaculatam P sincerissimamque T 14 affirmet P nichil V optinere P 17 ambibit P quuins P 18 apostolum in ras.) H quuius P 19 tertium esse b 21 prouidentia (ui 8. I.) H 22 debuit] destitit HT ę.ąęQ ab eo V 23 commendant V 24 imperitos P premat imperitos V pmat T quum P responditis P 25 nominato (to 8. I.) T spiritum sanctum SCVTb 26 K H 27 exhorreatis (h 8. I.) H )
202
catholica eum, in quo uenit diuina sapientia, natum esse de uirgine, cum uos eum, in quo spiritum sanctum uenisse praedicatis, natum de femina uiro mixta nihil horreatis. quid ergo aliud suspicer nescio, nisi quia iste Manichaeus, qui per Christi nomen ad inperitorum animos aditum quaerit, pro ipso Christo se coli uoluit. hoc unde coniciam, breuiter dicam. cum saepe. a uobis quaererem illo tempore. quo uos audiebam, quae causa. esset, quod pascha domini plerumque nulla, interdum a paucis tepidissima celebritate frequentaretis nullis uigiliis, nullo prolixiore ieiunio indicto auditoribus, nullo denique festiuiore adparatu, cum bema uestrum. id est diem, quo Manichaeus occisus est, quinque gradibus instructo tribunali et pretiosis linteis adornato atque in promptu posito et obiecto adorantibus magnis honoribus prosequamini: hoc ergo cum quaererem, respondebatur eius diem passionis celebrandum esse, qui uere passus esset; Christum autem, qui natus non esset, neque ueram, sed simulatam carnem humanis oculis ostendisset, non pertulisse, sed finxisse passionem. quis non gemescat homines. qui se christianos dici uolunt, timere, ne polluatur ueritas de uirginis utero, et de mendacio non timere ? sed ut ad rem redeam, quis non suspicetur, cum diligenter adtenderit, ideo negari a Manichaeo Christum natum esse de femina et humanum corpus habuisse, ne passio eius, quod totius iam orbis festissimum tempus est. ab eis, qui sibi credidissent, celebraretur et non tanta deuotione diem mortis
[*]( 1 catholica] catholica ecclesia TSCRb esse om. b 2 quum P 5 imperitorum P animum P additum V xpo ipso Tb 7 sepe T a (s. I.) H audiebam (i «. I.) H 8 pascha e§§$t V domini (i corr. ex e) H nulla (a in ras. wid. corr. esse ex nullum) H nullum Tb 9 cęlebritate T frequentaretur VT 10 uigiliis fi fin. s. I.) H audit. uestris b 11 festiuiore, a paratu H apparatu P quum P uestrum bema b 13 praetiosis PHT adornatu P atque] ac TMSCVb promptu (p 8. I.) T, (0 in u corr.) V promtu P 14 adomantibus P ego b 15 cum] quum P om. V respontebatur Y 16 esset] est Tb a m 17 uera P aimilanda H simulandi L T simulatam V simulata (m add. m. 1) P 19 ingemescat H ingemiscat TCSVb 20 mendatio HV 21 cum] qui HTCSVb 22 aspiceret attenderet V attenderit P 24 tocius T potiusP ) 203
suae desiderata sollemnitas honoraret? hoc enim nobis erat in illa bematis celebritate gratissimum, quod pro pascha frequentabatur, quoniam uehementius desiderabamus illum diem festum subtracto alio, qui solebat esse dulcissimus.