Contra epistulam fundamenti
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Quaero enim, cur epistulae huius principium sit: Manichaeus apostolus Iesu Christi, et non sit: paracletus apostolus Iesu Christi. si autem missus a Christo paracletus Manichaeum misit, cur lego: Manichaeus apostolus Iesu Christi, et non potius: Manichaeus apostolus paracleti? si dicis ipsum esse Christum, qui est etiam spiritus sanctus, contradicis ipsi scripturae, ubi dominus ait: et alium paracletum mittam uobis. si autem ideo Christi nomen recte positum putas, non quia ipse est Christus, qui et paracletus, sed quia eiusdem sunt ambo substantiae, id est. non quia unus est, sed quia unum sunt, poterat et Paulus dicere: Paulus apostolus dei patris, quia dixit dominus: ego et pater unum sumus. nusquam hoc dicit, sed nec quisquam apostolorum patris se apostolum scribit. quid sibi ergo uult ista nouitas ? nonne uobis uidetur nescio quam redolere fallaciam ? certe si nihil interesse arbitratus est, cur non uarie in aliis epistulis apostolum Christi se nominat, in aliis paracleti? sed [*]( 4 cf. Act. 9 16 Ioh. 14, 16 21 Ioh. 10, 30 ) [*]( 2 scribturam P mihi similiter Y 8 libro etiam HCVS 4 hytOtt storiam Y 6 aliaquolibro (corr. m. 1) P iam me HTCSV an] lam b 8 quot] quod P 9 et] me T roanicheo H 10 quur P 12 li-potius w. 14 om. T si-misit (ita ras.) H 18 manicheum H 14 paracliti T 15 dices H 16 scribturae H scripturae ipsi T paraditum T (i pro e semper) 17 christi nothe ideo b 19 quia non b 22 numquam P dicitur V 28 apostolum se b 25 nihil (corr. ex nil m. 2) H quur P 26 epistulis (u in ras.) H )