Uideamus igitur, quid me doceat Manichaeus, et potissimum illum consideremus librum, quem Fundamenti epistulam dicitis, ubi totum paene, quod creditis, continetur. ipsa enim nobis illo tempore miseris quando lecta est, inluminati dicebamur a uobis. certe sic incipit: Manichaeus apostolus
Iesu Christi prouidentia dei patris. haec sunt salubria uerba de perenni ac uiuo fonte. iam cum bona patientia, si placet, adtendite, quid quaeram. non credo esse istum apostolum Christi. quaeso, ne suscenseatis et male dicere incipiatis. nostis enim me statuisse nihil a uobis prolatum temere credere. quaero ergo, quis sit iste Manichaeus. respondebitis: apostolus Christi. non credo; quid iam dicas aut facias, non habebis. promittebas enim scientiam ueritatis, et nunc quod nescio cogis, ut credam. euangelium mihi fortasse lecturus es et inde Manichaei personam temptabis adserere. si ergo inuenires aliquem, qui euangelio nondum credit, quid faceres dicenti tibi: non credo? ego uero euangelio non crederem, nisi me catholicae ecclesiae conmoueret auctoritas.I quibus ergo obtemperaui dicentibus: crede euangelio, cur eis non obtemperem dicentibus mihi: noli credere Manichaeis ? elige, quid uelis. si dixeris: crede catholicis, ipsi me monent, ut nullam fidem adcommodem uobis; quapropter non possum [*]( 1 dubio T 2 pmonenda (s. I. i pponenda) H omnibus illis b 3 et non] nec T 5 religionis HTHCSVLb 6 K H toceat Y manicheus (e pro ae semper) PH 7 quam HLb 9 inluminati] uo inclinati TLb inclinatis V dicentibus V dicebamus 6 10 a uobis] ab$is (corr. tn 1) P amen b 12 perhenni VT 13 attendite P istum esseHCb 16quero T quial qui (d er.) H iste] ille b 18 fatias V promittebat V 19 fortasse mihi b 20 temtabis P tentabis Hb asserere P 21 inuenires (s s. I. a m. 1) H inuenirem b 23 commoueret P cõmoneret b 24 credite b quur P 26 quid (i corr. ex o) H ipsi (corr. ex ipse) H mouent T 27 accomodem P )
198
illis credens nisi tibi non credere. si dixeris: noli catholicis credere, non recte facies per euangelium me cogere ad Manichaei fidem, quia ipsi euangelio catholicis praedicantibus credidi. si autem dixeris: recte credidisti catholicis laudantibus euangelium, sed non recte illis credidisti uituperantibus Manichaeum, usque adeo me stultum putas, ut nulla reddita ratione, quod uis credam, quod non uis. non credam? multo enim iustius atque cautius facio, si catholicis quoniam semel credidi, ad te non transeo, nisi me non credere iusseris, sed apertissime ac manifestissime scire aliquid feceris. quocirca si mihi rationem redditurus es. dimitte euangelium. si ad euangelium te tenes, ego me ad eos teneam, quibus praecipientibus euangelio credidi, et his iubentibus tibi omnino non credam. quodsi forte in euangelio aliquid apertissimum de Manichaei apostolatu inuenire potueris, infirmabis mihi catholicorum auctoritatem, qui iubent, ut tibi non credam: qua infirmata iam nec euangelio credere potero. quia per eos illi credideram. ita nihil apud me ualebit, quicquid inde protuleris. quapropter si nihil manifestum de Manichaei apostolatu in euangelio reperitur, catholicis potius credam quam tibi. si autem aliquid inde manifestum pro Manichaeo legeris, nec illis nec tibi: illis, quia de te mihi mentiti sunt; tibi autem. quia eam scripturam mihi profers, cui per illos credideram, qui mihi mentiti sunt. sed absit. ut euangelio ego non credam. illi enim credens non inuenio, quomodo possim etiam tibi credere; apostolorum enim nomina, quae ibi leguntur. non inter se continent nomen Manichaei. in locum autem traditoris Christi quis successerit, in apostolorum actibus legimus: cui
[*]( 26 cf. Matth. 10, 2 sqq. Marc. 3. 16 sqq. Luc. 6. 13 sqq. 28 Act. 1, 26 ) [*]( 1 nisi] non V 7 multo] Efl stulto T 8 atque] et b 10 manifestissime ac apertissime HCSTb aliquid scire T 12 ego om. V me om. VL ad eos me Tb 13 tibi 8. I. T 18 aput P ualebis b 19 nichil (sit: Bempar) T 20 repperitur PH 21 autem om. T inde aliquid b 28 scribturam P 24 ante sed K H ego euangelio b 25 non credens T 28 quis] qui HTVb I ) 199
libro necesse est me credere, si credo euangelio. quoniam utramque scripturam similiter mihi catholica commendat auctoritas. in eodem etiam libro de uocatione atque apostolatu Pauli uulgatissimam tenemus historiam. lege mihi iam, si potes, in euangelio, ubi Manichaeus apostolus dictus est, uel in aliquo alio libro, cui me iam credidisse confiteor. an illud lecturus es, ubi spiritum sanctum paracletum dominus promisit apostolis ? de quo loco uide, quot et quanta sint, quae me reuocent et deterreant, ne Manichaeo credam.