Contra epistulam fundamenti

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

In catholica enim ecclesia, ut omittam sincerissimam sapientiam, ad cuius cognitionem pauci spiritales in hac uita perueniunt, ut eam ex minima quidem parte, quia homines sunt, sed tamen sine dubitatione cognoscant — ceteram quippe turbam non intellegendi uiuacitas, sed credendi simplicitas tutissimam facit — ut ergo hanc omittam sapientiam, quam in ecclesia esse catholica non creditis. multa sunt alia, quae in eius gremio me iustissime teneant. tenet consensio populorum atque gentium; tenet auctoritas miraculis inchoata, spe nutrita, caritate aucta, uetustate firmata; tenet ab ipsa sede Petri apostoli, cui pascendas oues suas post resurrectionem dominus commendauit, usque ad praesentem episcopatum successio sacerdotum; tenet postremo ipsum catholicae nomen. quod non sine causa inter tam multas haereses sic ista ecclesia sola obtinuit. ut cum omnes haeretici se catholicos dici uelint, quaerenti tamen alicui peregrino, ubi ad catholicam conueniatur, nullus haereticorum uel basilicam suam uel domum audeat ostendere. ista ergo tot et tanta nominis christiani carissima uincula recte hominem tenent credentem in catholica ecclesia, etiamsi propter nostrae intellegentiae tarditatem uel uitae meritum ueritas nondum se apertissime ostendat. apud uos autem, ubi nihil horum est, quod me inuitet ac teneat, sola personat pollicitatio ueritatis: quae quidem [*]( 1 manichei PH 5 pauci (s er.) H pauca Tl 6 eum L parte quidem V quia (s. I. uel qua) R 9 facit] tenet V ergo (8. I.) H omittam hanc T 11 consentio V confessio (s. l. uel consensio) JR 13 aucta uetustate om. P aucta s. I. T firmata (pr. a s. l.) T 15 episcopatum (um s. I.) T 16 postremo] proximum H postremll T 17 hereaes PHT 18 optinuit HV 19 peregrino alicui HTCSVb 20 perueniatur P heretichorum Phereticorum HT 21 audet HP tanti T christiani nõi. b 22 clarissima (1 s. I. a m. 2) H clarissima VSCL 1 aut tenent (em er.) H 24 apertisaim*e (a er.) H 25 aput P 26 ac B ueritatis pollicitatio Vb )

197
si tam manifesta monstratur, ut in dubium uenire non possit, praeponenda est illis omnibus rebus, quibus in catholica teneor; si autem tantummodo promittitur et non exhibetur, nemo me mouebit ab ea fide, quae animum meum tot et tantis nexibus christianae religioni astringit.