Contra epistulam fundamenti

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Non ergo in hac pulchritudine quaeramus, quod non accepit; quae ideo infima est, quia quod quaerimus, non accepit; et in eo, quod accepit, laudemus deum, quia tantum speciei bonum etiam huic quamuis infimae dedit. nec ei tamen ut amatores eius inhaereamus, sed ut dei laudatores eam transgrediamur, ut supra eam conlocati de illa iudicemus, non ei conexi in illa iudicemur. festinemusque ad illud bonum. quod nec locis grassatur nec tempore uoluitur et unde speciem formamque accipiunt omnes locales temporalesque naturae. ad quod uidendum mundemus cor per fidem domini nostri [*](1 uides] ut des T 3 qunrP dedit iensHTVCSL 5 iustissimum et ordinatiMimum V 6 emissa PHVT 7 noster et] noster ex HTVSCRb peuntium b 8 ac successione om. 8 et om. HSR 11 et] * T i nt (corr. m. 1) P 12 cuius s. I. H quuius P 14 aderemus qd H 15 dum] cum b 16 post diligimus add. et HTVCSb pęnas T 17 diligere] diliere Hl 18 queramus T 19 quod] que V ZO qui b 21 huic] fuit P infime T 22 inhereamus PT 23 illa] ea b 24 conneii 8 festinemusque inc. cap. 42 in b festinemus quia P 25 crassatur HVLTb tempore (m. er.) H 26 formamque om. L )

248
Iesu Christi, qui ait: beati mundicordes, quoniam ipsi deum uidebunt. non enim eos oculos ad illud bonum cernendum praeparari oportet, quibus cernitur ista lux diffusa per locos, et non ubique integra, sed aliam partem hic habens et alibi aliam. uerum illum aspectum aciemque purgemus, qua cernitur, quantum in hac uita licet, quid sit iustum, quid pium; quae sit sapientiae pulchritudo: quae quisquis cernit, praeponit longe omnium localium spatiorum plenitudini et sentit, ut ista cernat, non per locorum spatia diffundi aciem mentis suae, sed incorporea potentia stabiliri.