Contra epistulam fundamenti

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Cui aspectui quoniam multum sunt inimica phantasmata, quae de carnali sensu tracta imaginarie cogitatio nostra uersat et continet, detestemur istam haeresim, quae suorum phantasmatum fidem secuta et diuinam substantiam per locorum spatia quamuis infinita uelut informem molem disiecit atque diffudit et eam ex una parte truncauit, ut inueniret locum malo, quod uidere non potuit non esse naturam, sed contra naturam, et ipsum malum tanta specie et formis et pace partium in singulis naturis uigente decorauit, quia sine his bonis nullam poterat cogitare naturam, ut ea mala, quae ibi reprehendit, innumerabilium bonorum copia sepeliantur. sed huius uoluminis iste sit terminus; in ceteris cetera eius deliramenta deo permittente atque adiuuante arguentur. [*]( 1 Matth. 5, 8 ) [*]( 1 mundocordes H mundo corde b 3 luiista cernitur T 5 et om. b aliam alibi HTVR 6 qua] quae Hx quo HYb iustum] istum Hl 7 sapientie T 8 plenitudinis (s 8. I. a m. 1) H 11 sunt om. P inimica sunt b 12 carnali (na corr. ex ni m. 2) H imaginaria T 1-3 heresem H haeresem P 14 sequuta P 15 disiecit Pl 16 et.eam H ut (ort. ex uit) H 21 rephendit T sepelliantur P 22 in oni. P cgtera T 23 arguantur HVCSb aug. episc. aeclesiaej catholicae lib. I aduersus quae fundajmenti dicitur deli/ramentis plena exp. (litter uncial.) fol. 86 P aurelii augustini contra epist. fundamenti manicheorum explic. (litt. uncial.) fol. 48 H S. Aur. Aug. aduersus manicheos contra epistolam fundamenti liber expl. fol. 10 R Explicit liber eci (bi L) augustini contra epistola fundamenti manicheorum fol. 197 Tfol. 112 L )