Contra epistulam fundamenti
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Cur ergo, inquis, quod naturae deus dedit, tollit corruptio? non tollit, nisi ubi permittit deus; ibi autem permittit, ubi ordinatissimum et iustissimum iudicat pro rerum gradibus et pro meritis animarum. nam et species uocis emissae praeterit et silentio perimitur; et tamen sermo noster et praetereuntium uerborum decessione ac successione peragitur et moderatis silentiorum interuallis decenter suauiterque distinguitur. ita sese habet etiam temporalium natururum infima pulchritudo, ut rerum transitu peragatur et distinguatur morte nascentium. cuius pulchritudinis ordinem et modos si posset capere sensus noster atque memoria, ita nobis placeret, ut defectus, quibus distinguitur, nec corruptiones uocare auderemus; quod autem in eius pulchritudinis parte laboramus, dum nos fluentia deserunt temporalia, quae diligimus, peccatorum poenas luimus et sempiterna diligere commonemur.