Si quis autem nondum credit ex nihilo esse corruptionem, proponat sibi haec duo "esse" et "non esse" quasi ex diuersis partibus intellegendi gratia, ut, cum tardis tardius ambulemus, deinde uelut in medio constituat aliquid, ut puta corpus animantis, et quaerat hoc secum, dum formatur illud [*]( 1 Matth. 10, 28 Luc. 12, 4 6 I Cor. 3, 17 ) [*]( 2 quod HTL 3 quum P o diuino iudicio T 6 paulus apost. V 8 (et 17) corrumpit V corrumpit H eum b ueteri b 12 dixerunt om. T et non] nonHTVSC necJB 13 deuiarunt T 14 uetere lege V ueteri lege b 15 grecis TP 16 scribtum P 18 corruptor (r s. l. add. m. 2) H 20 essent 1 issent (i issent s. l.) H uetere lege P 22 ocio V deferrent CSVb different H 23 Capitulll T si a. I. H, om. TGRVb si quis] quisquis b qui TCRV nondum] nonP 26 ut pote b 87 querat T hoc om. T secum dum] secundum H (m. rec. adscr. quod) )
246
corpus et nascitur, dum augetur eius species, nutritur, conualescit, roboratur, decoratur, firmatur, in quantum manet et in quantum stabilitur, in quam partem tendat, utrum esse, an non esse: non dubitabit esse quidem aliquid in ipsis etiam primordiis, sed quanto magis forma et specie et ualentia constabilitur atque firmatur, tanto magis fieri, ut sit, et in eam partem tendat, qua positum est esse. nunc ergo incipiat corrumpi; debilitetur omnis ille status, languescant uires, marcescat robur, forma foedetur, dissiliat conpago membrorum, contabescat et diffluat concordia partium. quaerat etiam nunc per istam corruptionem quo tendat, utrum esse, an non esse, non puto usque adeo caecum et tardum, ut dubitet, quid sibi ipse respondeat. et non sentiat, quanto magis quidque corrumpitur, tanto magis ad interitum tendere; omne autem quod ad interitum tendit, non esse tendere. cum ergo deum incommutabiliter et incorruptibiliter esse credendum sit, id autem, quod dicitur nihil, penitus non esse manifestum sit; et cum ista tibi proposueris esse et non esse, atque cognoueris, quanto magis augetur species, tanto quidque tendere. ut sit; quanto magis augetur corruptio, tanto magis tendere, ut non sit: quid dubitas dicere in unaquaque natura corruptibili, quid in ea sit ex deo, quid sit ex nihilo, cum species secundum naturam sit, corruptio contra naturam ? quia species aucta cogit esse et deum fatemur summe esse; corruptio uero aucta cogit non esse, et constat, quod non est, nihil esse: quid, inquam, dubitas dicere, in natura corruptibili, quam et naturam dicis et corruptibilem dicis, quid sit ex deo. quid sit ex nihilo? et quid quaeris deo naturam contrariam.
[*]( 8 esse] esse P1 ad esse PJSCb 4 an non esse om. T quidS esse b adõ etiam V 6 fieri (i pr. s. I.) H 7 tendatur H 10 et tabescat b defluat HTVCSb 11 tendat T esse] ad esse SSCb 12 non 8. I. T lSipseJesseHT quodque PYb quidque-tanto om. S 14tenderet-ff 15non esse] ad non esse RSCb tendit VCSb quum P 17 quod (m. rec. add.)H paenitusjf fpoanitus T manifestum] mani V 18 quumP tibi orn. b 19 magis orn. V quicque T 20post quanto add.autemHVTCSLb 21 dubites HTVb 22 quum P 24 cogit aucta V fateamur PT fatemur (a 8. exp. e a m. 1) H T 28 sit om. TSCVLb ) 247
quem si confiteris summe esse, uides ei non esse contrarium ?