Contra epistulam fundamenti
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Ego autem. qui diu multumque iactatus tandem respicere potui, quid sit illa sinceritas, quae sine inanis fabulae narratione percipitur; qui uanas imaginationes animi mei uariis opinionibus erroribusque conlectas uix miser merui domino opitulante conuincere: qui me ad detergendam caliginem mentis tam tarde clementissimo medico uocanti blandientique subieci; qui diu fleui, ut incommutabilis et inmaculabilis substantia concinentibus diuinis libris sese mihi persuadere intrinsecus dignaretur; qui denique omnia illa figmenta, quae uos diuturna consuetudine inplicatos et constrictos tenent, et quaesiui curiose et adtente audiui et temere credidi et instanter, quibus potui, persuasi et aduersus alios pertinaciter animoseque defendi: saeuire in uos omnino non possum, quos sicut me ipsum illo tempore ita nunc debeo sustinere et tanta patientia uobiscum agere. quanta mecum egerunt proximi mei, cum in uestro dogmate rabiosus et caecus errarem.
Ut autem facilius mitescatis et non inimico animo uobisque pernicioso mihi aduersemini, illud quouis iudice inpetrare me oportet a uobis, ut ex utraque parte omnis adrogantia deponatur. nemo nostrum dicat iam se inuenisse ueritatem; sic eam quaeramus, quasi ab utrisque nesciatur. ita enim diligenter et concorditer quaeri poterit, si nulla temeraria praesumptione inuenta et cognita esse credatur. aut si hoc a uobis inpetrare non possum, saltem illud concedite, ut uos tamquam incognitos nunc primum audiam, nunc primum discutiam. iustum puto esse, quod postulo, hac sane lege [*]( 1 tandem] un: tandem T 2 inanis (is s. l. a m. 1) T 3 imagines T 4 que om. V collectas P Pfltyi merui V 8 continentibus V 10 consuetudo H implicatos P curiosae H 11 attendpte V attente P 12 animosaque T 13 quos] quod H 14 pacientia T 16 docmate P 17 ut inimico b animo om. b 18 spernicioso V illud om. TRVLb iudicem P impetrare P impetrari SCTR me impetrare b 19 a nobis oportet TSC oportet om. L a] et a T arrogantia P 22 praesumtione P 23 creditur HT ante hoc add. H et aut ex 24 impetrare P, om. L possumus HTCSVRb ) [*]( 13* )