Contra epistulam fundamenti

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Quapropter quamuis sit malum corruptio et quamuis non sit a conditore naturarum, sed ex eo sit, quod de nihilo factae sunt, tamen etiam ipsa illo regente et gubernante omnia, quae fecit, sic ordinata est, ut non noceat nisi naturis infimis ad subplicium damnatorum et exercitationem admonitionemque redeuntium, ut inhaereant deo incorruptibili maneantque incorrupti, quod unum est bonum nostrum, sicut per prophetam dicitur: mihi autem inhaerere deo bonum est. neque illud dixeris: non faceret deus naturas corruptibiles. in quantum enim naturae sunt, deus fecit; in quantum autem corruptibiles, non deus fecit; non est enim ab illo corruptio, qui solus est incorruptibilis. si haec capis, gratias age deo; si non capis, quiesce et noli temere nondum intellecta damnare subplexque illi, qui lumen est mentis, adtende, ut intellegas. cum enim dicitur "natura corruptibilis," non unum, sed duo nomina dicuntur. item cum dicitur "deus fecit" de nihilo, non unum, sed duo nomina audimus. redde ergo istis singulis illa singula, ut cum audis naturam, ad deum pertineat, cum audis corruptibilem, ad nihilum, ita tamen, ut ipsae corruptiones, quamuis non sint ex dei arte, in eius tamen potestate sint disponendae pro rerum ordine et meritis animarum. ideo recte dicimus ab illo esse praemium atque subplicium. ita enim non fecit corruptionem, ut possit corruptioni eum dare, qui corrumpi meruerit, id est qui se ipse coeperit peccando corrumpere, ut cruciantem sentiat corruptionem inuitus, qui blandientem commisit uolens.

Non enim in uetere testamento tantum scriptum est: ego facio bona et condo mala, sed euidentius in nouo, [*](8 Ps. 72, 28 28 Es. 45, 7 \' ) [*](2(eo) sit] ista JfTft 3 facte T sintF 5 dampnatorum TV ammonitionemque PY 6 Ihergdo b inhereant TP maneant b 10 fecit deus HTRb 11 non enim est b 14 est om. b metis accedat b 15 quum P dicitur enl HT 16 quum P de] ex b 17 audiuimus Tb 18 quum P 19 ipse T 21 disponende T 23 non om. b (in mg. af. non) 24 meruit Vb ipsum Vb ceperit T peccando] pdicando Tx 25 sentiapt H corrup. sentiat V 26 blandientem illicita oblectatione concupiscentift uolens comisit b 27 ueteri b 28 et ante ego in P )

245
ubi dominus dicit: nolite timere eos, qui corpus occidunt et amplius non habent, quid faciant, sed eum timete, qui cum corpus occiderit, habet potestatem animam mittere in gehennam. uoluntariae autem corruptioni addi iudicio diuino poenalem corruptionem manifestissime apostolus Paulus adtestatur, cum dicit: templum enim dei . sanctum est, quod estis uos; quisquis templum dei corruperit, corrumpet illum deus. quod si in uetere lege dictum esset, quibus inuectionibus isti inpetum facerent accusantes quasi corruptorem deum! quod uerbum metuentes multi latini interpretes noluerunt dicere „corrUmpet,M sed dixerunt "disperdet" illum deus, et non deuiantes a re ipsa offensionem uocabuli deuitarunt. quamquam isti non minus inueherentur in perditorem deum, si hoc in lege uetere aut prophetis inuenirent. sed graecis exemplaribus conuincuntur, in quibus apertissime scriptum est: quisquis templum dei corruperit. corrumpet illum deus. quod si quis ab eis quaerat quomodo dictum sit, ne corruptor putetur deus, exponunt statim "corrumpet" dictum esse: corruptioni tradet, uel si quo alio modo possunt. quo animo si essent in ueterem legem, et multa ibi miranda intellegerent et nondum intellecta non cum odio lacerarent, sed cum honore differrent.

Si quis autem nondum credit ex nihilo esse corruptionem, proponat sibi haec duo "esse" et "non esse" quasi ex diuersis partibus intellegendi gratia, ut, cum tardis tardius ambulemus, deinde uelut in medio constituat aliquid, ut puta corpus animantis, et quaerat hoc secum, dum formatur illud [*]( 1 Matth. 10, 28 Luc. 12, 4 6 I Cor. 3, 17 ) [*]( 2 quod HTL 3 quum P o diuino iudicio T 6 paulus apost. V 8 (et 17) corrumpit V corrumpit H eum b ueteri b 12 dixerunt om. T et non] nonHTVSC necJB 13 deuiarunt T 14 uetere lege V ueteri lege b 15 grecis TP 16 scribtum P 18 corruptor (r s. l. add. m. 2) H 20 essent 1 issent (i issent s. l.) H uetere lege P 22 ocio V deferrent CSVb different H 23 Capitulll T si a. I. H, om. TGRVb si quis] quisquis b qui TCRV nondum] nonP 26 ut pote b 87 querat T hoc om. T secum dum] secundum H (m. rec. adscr. quod) )

246
corpus et nascitur, dum augetur eius species, nutritur, conualescit, roboratur, decoratur, firmatur, in quantum manet et in quantum stabilitur, in quam partem tendat, utrum esse, an non esse: non dubitabit esse quidem aliquid in ipsis etiam primordiis, sed quanto magis forma et specie et ualentia constabilitur atque firmatur, tanto magis fieri, ut sit, et in eam partem tendat, qua positum est esse. nunc ergo incipiat corrumpi; debilitetur omnis ille status, languescant uires, marcescat robur, forma foedetur, dissiliat conpago membrorum, contabescat et diffluat concordia partium. quaerat etiam nunc per istam corruptionem quo tendat, utrum esse, an non esse, non puto usque adeo caecum et tardum, ut dubitet, quid sibi ipse respondeat. et non sentiat, quanto magis quidque corrumpitur, tanto magis ad interitum tendere; omne autem quod ad interitum tendit, non esse tendere. cum ergo deum incommutabiliter et incorruptibiliter esse credendum sit, id autem, quod dicitur nihil, penitus non esse manifestum sit; et cum ista tibi proposueris esse et non esse, atque cognoueris, quanto magis augetur species, tanto quidque tendere. ut sit; quanto magis augetur corruptio, tanto magis tendere, ut non sit: quid dubitas dicere in unaquaque natura corruptibili, quid in ea sit ex deo, quid sit ex nihilo, cum species secundum naturam sit, corruptio contra naturam ? quia species aucta cogit esse et deum fatemur summe esse; corruptio uero aucta cogit non esse, et constat, quod non est, nihil esse: quid, inquam, dubitas dicere, in natura corruptibili, quam et naturam dicis et corruptibilem dicis, quid sit ex deo. quid sit ex nihilo? et quid quaeris deo naturam contrariam. [*]( 8 esse] esse P1 ad esse PJSCb 4 an non esse om. T quidS esse b adõ etiam V 6 fieri (i pr. s. I.) H 7 tendatur H 10 et tabescat b defluat HTVCSb 11 tendat T esse] ad esse SSCb 12 non 8. I. T lSipseJesseHT quodque PYb quidque-tanto om. S 14tenderet-ff 15non esse] ad non esse RSCb tendit VCSb quum P 17 quod (m. rec. add.)H paenitusjf fpoanitus T manifestum] mani V 18 quumP tibi orn. b 19 magis orn. V quicque T 20post quanto add.autemHVTCSLb 21 dubites HTVb 22 quum P 24 cogit aucta V fateamur PT fatemur (a 8. exp. e a m. 1) H T 28 sit om. TSCVLb )
247
quem si confiteris summe esse, uides ei non esse contrarium ?