Contra epistulam fundamenti

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Sed fortasse dicatis illa mala de talibus naturis non posse auferri et ideo naturalia debere accipi. non nunc quaeritur, quid possit uel non possit auferri, sed certe non paruum lumen est ad intellegendum omnes naturas, in quantum naturae sunt. bonas esse, quod sine illis malis cogitari bona [*]( 1 de om. HTVCSLb sint] non sint CVLb cenose T 2 turbide T de] te V 3 parciam T sic b 5 ulla] illa b natura T 6 contra natura P 7 uentUs T 8 uentosgleneijt (corr. m. 2) H 11 cętera prosequi b 12 est om. TVL cogitant uel iudicant V quum P 15 quum P 16 omne om. VL 17 K H Kap T etiam] eiam (i er.) P 19 compago PTSCM compagini corporibus V 24 subsistit HTVLb 25 fortesse Hl dicetis b )

238
illa possunt, sine bonis autem illis nulla natura cogitari potest. nam sine turbatione caeni possum aquas cogitare, sine pace autem continuatarum partium nulla species corporis animo occurrit, aut ullo modo sentiri potest. ac per hoc nec illae caenosae aquae sine isto bono esse potuerunt, quo bono fiebat, ut aliqua natura corporea posset esse. nam quod dicitis, quod illa mala de naturis talibus non possunt auferri, respondetur, quod et illa bona de naturis talibus non possunt auferri. cur ergo istas res propter mala, quae auferri non posse arbitramini, mala naturalia uocare uultis, propter ea bona uero, quae auferri non posse conuincimini, bona naturalia uocare non uultis?

Restat, ut quaeratis — nam ipsa solet esse uox ultima — unde sint illa mala, quae mihi quoque displicere dicebam. respondebo fortasse. si uos prius dixeritis, unde sint illa bona, quae uos quoque laudare cogimini, si absurdissimi cordis esse non uultis. sed quid ego istud quaeram, cum utrique fateamur omnia, quaecumque et quantacumque bona sunt, ab uno esse deo, qui summe bonus est ? resistite ergo uos ipsi Manichaeo, qui tot et tanta bona, quae commemorauimus iusteque laudauimus, pacem concordiamque partium in unaquaque natura, salutem ualentiamque animantium et cetera, quae repetere iam piget, ita in terra conmenticia tenebrarum esse arbitratus est, ut ab illo deo, quem bonorum omnium fatetur auctorem, alienare conaretur. non enim ea bona uidit, dum hoc solum adtendit, quod displiceret, tamquam si quispiam leonis fremitu exterritus et eum intuens trahentem ac dilaniantem pecorum aut hominum corpora, quaecumque adprehendisset, puerili quadam infirmitate animi tanto timore percelleretur, ut solam feritatem leonis intuens atque saeuitiam, cetera eius neglegens omnino atque praeteriens naturam illius animantis non tantum [*](1 possint HTb 5 aquae caenosae SVb 7 respondetur-auferri om. T 10 uultis] non uoltisL ,propter-uultis om. L ea om.HTVCa 11 auocare H uo P ugltisJBT 12 K H Kap T 16 quum P 18 BummaeP resistit-ET1 resistitis T 19 iustaeque P 20 parcium T 23 ut om. P auctorem fatetur V 27 comphendisset V appraehendisset PT 29 eius cm. T neglegens (nec corr. in neg) H 30 natura P )

239
malum, sed magnum malum esse clamaret, tanto scilicet exaggeratius, quanto timidius; at si edomita feritate duci leonem mansuetum uideret, praesertim si numquam antea fuisset de illa bestia territus, tunc uacaret securo atque intrepido leonis pulchritudinem considerare atque laudare. de quo ego nihil dicam, nisi quod ad rem maxime pertinet, fieri posse, ut aliqua natura offendat ex aliquo et in totam nascatur odium, cum manifestum sit multo meliorem esse speciem uerae ac uiuae bestiae, etiam cum terret in siluis, quam imitatae atque simulatae, cum in pariete picta laudatur. hoc ergo errore ille nos non decipiat nec caecos faciat ad considerandas naturarum species, cum quaedam in eis ita reprehendit, ut omni ex parte cogat displicere, quod omni ex parte reprehendere non potest. atque hoc modo animum ad aequum iudicium conponentes quaeramus iam, unde sint cum illis bonis mala, quae me quoque inprobare dicebam. quod facilius uidebimus, si in unum nomen potuerimus cuncta conferre.