Contra epistulam fundamenti

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Quis enim dubitet totum illud quod dicitur malum nihil esse aliud quam corruptionem ? possunt quidem aliis atque aliis uocabulis alia atque alia mala nominari, sed quod omnium rerum malum sit, in quibus mali aliquid animaduerti potest, corruptio est. sed corruptio peritae animae inperitia uocatur; corruptio prudentis inprudentia; corruptio iustae iniustitia; corruptio fortis ignauia; corruptio quietae atque tranquillae cupiditas uel metus uel tristitia uec iactantia; deinde in corpore animato corruptio sanitatis dolor et morbus; corruptio uirium lassitudo; corruptio quietis labor; deinde in ipso solo corpore corruptio pulchritudinis foeditas; corruptio rectitudinis prauitas; corruptio ordinis peruersitas; corruptio [*]( 2 at] et T *domita (e er.) P duci] dulcs b 8 mansuetumque b an- te HTR 4 secure b intrepide b õlaudere P quo] qua HT 7 ex] in V aliqua T tottl b quum P 8 uerae] ferae VL uere T 9 quum P 10 qQ P 12 ita] ista H rephendit TP 18 repraehendere P 14 adae ctt Hl equum V 16 improbaturum b 18 quid Tl 23 iusti- tiae HTJR, CSb 24 fortitudinis b quietis (in ras.) H, TBSCb 25 tranquilli- tatis HTMVSb 28 ipso om. TVCSL solo] lo (add. m. 1) P loco Hb corporeo H corporis b foeditas-rectitudinis om. P fęditas T )

240
integritatis discissio aut fractura aut diminutio. longum est et difficile et harum rerum, quas commemoraui, et aliarum innumerabilium omnes corruptiones nominatim enuntiare, cum etiam multae, quae dicuntur in corpore, possint et in anima dici et innumerabilia sint, in quibus propria uocabula corruptio teneat. uerumtamen uidere iam facile est nihil nocere corruptionem, nisi quod labefacit naturalem statum, et ideo eam non esse naturam, sed contra naturam. quodsi non inuenitur in rebus malum nisi corruptio et corruptio non est natura, nulla utique natura malum est.

Sed si hoc forte intellegere non ualetis, illud adtendite, quod omne, quod corrumpitur, bono aliquo minuitur, quia si non corrumperetur, incorruptum esset; si uero etiam non posset omnino corrumpi, incorruptibile esset. necesse est autem, ut siue incorruptio siue incorruptibilitas bonum sit, si malum est corruptio. sed nunc de incorruptibili natura nulla quaesito est; de his agitur, quae possunt corrumpi quae dum non corrumpuntur, incorrupta dici possunt, incor- . ruptibilia non possunt. illud enim solum incorruptibile proprie dicitur, quod non tantum non corrumpitur, sed etiam nulla ex parte corrumpi potest. incorrupta ergo quaecumque sunt et tamen corrumpi possunt, cum corrumpi coeperint, eo ipso bono minuuntur, quo incorrupta erant, et magno quidem bono, quia magnum malum est corruptio; et quamdiu in eis augeri corruptio potest, tamdiu habent bonum, quo minuantur. quapropter naturae illae, quas in terra tenebrarum fuisse confingit. aut poterant corrumpi aut non poterant. si non poterant, incorruptibiles erant, quo bono superius nihil est. si poterant, aut corrumpebantur, aut non corrumpebantur; si non corrumpebantur, incorruptae erant, quod uidemus dici sine magna laude non posse; si autem corrumpebantur, minuebantur illo [*]( 1 deminutioHTF 2 dificileH 3quumP 5 innnmeraliaH axwtHTb w 7 labefęcit P1 8 K H 12 quia (i 8. l.) T 16 si om. P natura incorruptibili b 22 cęperint T 24 et quamdiu-corrnptio om. P 25 ininiantur JBT1 26 in tenebrarum terra Vb 30 dici post laude legitwr in b 31 de illo V . )

241
tam magno bono; si minuebantur quo bono, habebant bonum, quo minuerentur. quodsi habebant bonum, non erant naturae illae summum malum et omnis Manichaei fabula falsa est.