Contra epistulam fundamenti

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Sed illo genere magis urgendi sunt, ut intellegant, si possunt, quam uere in catholica dicatur omnium naturarum esse auctorem deum. quo de genere superius agebam, cum dicerem: uitupero tecum pestem, caecitatem, caenositatem turbidam, horribilem uehementiam, corruptibilitatem, inmanitatem principum et his similia; lauda tu mecum speciem, distinctionem, ordinationem, pacem, unitatem formarum, mem- \'brorum congruentias et numerosas parilitates, uitalia spiramenta et nutrimenta, temperamentum salutis, regimen et moderamen animae famulatusque corporum, similitudinem concordiamque partium in singulis naturis uel quae habitabant uel quae habitabantur et cetera huiusmodi. sic enim intellegunt, si tamen sine pertinacia uelint adtendere, iam et bona et mala se miscere, cum loquuntur de illa terra, ubi solum et summum malum fuisse crediderunt, itaque, si tollantur illa, quae mala enumerata sunt, bona illa, quae laudata sunt, sine ulla uituperatione remanere; si autem bona ipsa tollantur, nullam remanere naturam. ex quo iam uidet, qui potest uidere, omnem naturam, in quantum natura est, bonum esse, quia ex una eademque re, in qua et ego, quod laudarem, et ille, quod uituperaret, inuenit, si tollantur ea, quae bona sunt, natura nulla erit; si autem tollantur ea, quae displicent, [*](1 suos] duos P clementissimo,s inditos H (sed supra m. corr. clementissimo sinu editos) 3 ita] ista L. 5 phantasmatis Hl phantasmatibus TBH4 7 K H 9 quo de genere ed. Maur: quo* genere (d er.) P quo genere HTVGSL quo-dicerem om. b quum P 18 unitatem post pacem ed. Maur: om. lib. b 14 ac parilitates T 17 parcium T habitabant—quae otn. T 19 uolunt T et om. T 20 quum P locuntur H 21 post fuisse eras. se in P ante itaque K H Capitulfl T 22 malenumerata P ante sine add. uidentur T 28 remanet b )

237
incorrupta natura remanebit. tolle de aquis, ut sint caenosae et turbidae, remanent aquae purae atque tranquillae; tolle de aquis partium concordiam, non erunt aquae. si ergo malo illo adempto manet natura purgatior, bono autem detracto non manet ulla natura, hoc ibi facit naturam, quod bonum habet; quod autem malum, non natura, sed contra naturam est. tolle de uentis horrorem et nimium inpetum, qui tibi displicet, potes cogitare uentos lenes atque moderatos; tolle de uentis partium similitudinem, qua eorum corpus in unitatem continuatur et sibi pacatur, ut corpus sit, nulla suberit natura, quam cogites. longum est persequi cetera; sed manifestum est eis, qui nullo studio partium iudicant, cum istae naturae commemorantur, adiungi eis quaedam, quibus displiceant; quae cum detrahimus, naturae meliores manent. unde intellegitur eas, in quantum naturae sunt, bonas esse, quia cum eis uicissim omne, quod bonum habent, detraxeris. naturae nullae erunt. animaduertite etiam, qui recte uultis iudicare, illum quoque principem inmanem; cui si auferatur inmanitas, adtendite quanta laudabilia remanebunt: conpago corporis, membrorum hinc atque inde. congruentia, formae unitas et pax contextarum inter se partium, animae regentis et uegetantis famulantisque et uegetati corporis ordo et dispositio. quae omnia si auferantur, et si qua forte minus enumeraui, nulla prorsus natura subsistet.