Contra epistulam fundamenti

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Nam ille Manichaeus, sicut uoluit naturas, quas hic didicit, ordinare in phantasmatibus suis uelut in gente tenebrarum, omnino falsus esse conuincitur. primo quia tenebrae nihil possunt gignere, ut dictum est. sed non, inquit, tales [*]( 1 ammonitua P 2 cre**dit (di del. m. 1) P cum] qt1 P 3 quibusdam] quiddam (d pr. add. m. 2) H 4 sicut HTVSC sicuti-fabricatis om. H 6 beatissime HP sed] sed et H 7 in imo] immo T comparantur P 10 tenet] habet V K H 12 nota sunt not b nobis nota sunt V sunt om. 8 enim (s. I. add. m. 1 sup. etii) H 14 quadrupedia (r 8. esep. n a m. 1) H 15 expetis Hl 18 sicidt dicimur auribus pcipere silentia non quia est aliquid sed b non om. T 20 caeterae P etift b 21 quia om. T est om. T 22 abalienata JET **alienat (ab er.) P 25 didicit] dicit TBSCVb phantaamatis HVS 26 falsum P 27 tales inquit b )

234
erant illae tenebrae, quales hic nosti. unde ergo me de illis doces? an forte tam uerbosus doctrinae pollicitator cogis, ut credam? sed fac me credere. illud tamen scio, quod si non habebant aliquam speciem, sicut istae non habent, nihil generare potuerunt; si autem habebant, meliores erant. tu autem cum dicis non fuisse tales, quasi peiores aliquas credi cupis. posses dicere etiam silentium, quod sic est auribus ut tenebrae oculis, aliqua ibi surda uel muta animalia genuisse, ut, cum tibi diceretur non esse aliquam naturam silentium, responderes "sed non tale silentium, quale hic nosti," ut omnino quod uelles, diceres eis, quos semel, ut tibi crederent, decepisses. quamquam id, quod eum induxit, ut in tenebris serpentia nata esse confingeret, in ipsis quidem primordiis nascentium potuit bene animaduerti. sed sunt serpentes, qui tam acute uident et sic praesentia lucis exultant, ut grauissimum testimonium contra eum dicere uideantur. deinde in aquis natantia facile fuit hic discernere et ad illa transferre phantasmata; sic et in uentis uolantia, quoniam huius crassioris aeris inpulsus, in quo aues uolitant, uentus dicitur; in igni uero quadrupedia unde illi fingere in mentem uenerit, nescio. et tamen non frustra hoc dixit, sed parum adtendit et errauit nimis. hanc enim solent rationem reddere, quod quadrupedes edaces sint et in concubitum multum ferueant. sed multi homines edacitate sua superant quemlibet quadrupedem, qui certe bipedes sunt, quos non ignis, sed fumi esse filios dicit. anseribus uero non facile quicquam edacius inuenitur; quos siue in fumo ponat, quia bipedes sunt, siue in aquis, quia natare amant, siue in uentis, quia pennati sunt, et interdum uolant: [*]( 1 ille T nosti] non sui P 2 an** (te er. m. 2) H 4 spgm t fatiem V faciS LT iste T isti b 5 TU/// aut H 7 sic est] si cessat P 8 animalia (anim in ras.) H 10 silentium om. CVSL post silent. add. erat HTVCSb 11 disceres (exp. m. 2) H semel usqtte ad u. 18 omnia paene in ras. H 13 confingeres (s in ras.) P,b 16 deinde in aquis] deindequis P 17 transire b 19 aues (i in e corr. m. 2) H uolant HTVCSLb igne HVCSLb 20 in mentem fingere V \' 21 non dixit b attendit P 22 rationem solent VSCb seda?cessint H 23 concubitu T 25 fumis L 26 quidquam P -JS pinnati HP )
235
ad ignem certe secundum eius distinctionem non pertinent. quod autem adtinet ad feruorem concubitus, credo eum animaduertisse hinnientes equos et saepe morsis frenis raptos in feminas: quod animaduersum dum uult cito scribere, non adtendit passerem parietinum, in cuius conparatione quiuis admissarius frigidissimus inuenitur. bipedes uero in fumo cum ab eis quaeritur quare ordinauerit, respondent elatum et superbum esse bipedum genus; hinc enim homines trahere originem dicunt; et quoniam fumus globosus et quasi tumidus in auras erigitur, superbis esse similem non absurde adtenderunt. quae animaduersio sufficere debuit ad aliquam similitudinem dandam de superbis hominibus, siue allegoriam uel formandam uel intellegendam; non tamen, ut ideo bipedes animantes in fumo et de fumo nati esse credantur. nam et\' in puluere nasci debuerunt, quia saepe non minore ambitu et elatione surgit in caelum; et in nebulis, quia plerumque de terra ita exhalantur, ut longe intuentibus incertum etiam faciant, fumusne an nebulae sint. postremo cur in aquis et uentis de habitandi patientia ad habitatores ductum est argumentum ? quia uidemus et natantia in aquis et uolantia in uentis uiuere. ignis uero et fumus non deterruit hominem mentientem, ut puderet eum tales ibi habitatores constituere, quibus nihil constitueretur absurdius? nam quadrupedem ignis incendit atque corrumpit et bipedes fumus offocat et necat. uel hinc certe cogitur fateri se meliores dicere in gente tenebrarum istas fuisse naturas, ubi uult omnia peiora credi. siquidem ibi gignebat ignis quadrupedem et nutriebat et continebat innoxie uel etiam commodissime. similiter et fumus [*](6 aramissarius P admisarius H emissarius b bipedes-fumo (in raa.) H 7 quare] quaere (corr. m. 1) P ordinauerint b elatum et om. VL et] est Hl 8 originem trahere b 9 globosus usque ad u. 26 naturas paene omn. in ras. H 14 in fumo] in flmo P et de fumo om. T 15 puluerem H 16 quia] qug T 17 exalantur V 18 nebulae] illae HVSCb nebulae ille TB quur P 19 pacientia T dictum H* 22 habitatores ibi HTRSC 28 quadrupedum P 24 et necat] atque necat b 25 hic HTR 28 innoxiae H )
236
bipedes suos clementissimo sinu editos non solum sine molestia, sed uitaliter atque indulgenterusque in illum principatum educauerat et continebat. ita ostenduntur ista mendacia animaduersione rerum, quae uidentur in mundo, sed minus diligenti minusque sollerti ca.rnali sensu concepta et phantasmatis parturita et temeritate edita atque conscripta haereticorum numerum auxisse.