Contra epistulam fundamenti

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Quod etiam in ipso fumi principe inmanitatem solam aduertisti, quam uituperares, nonne debuisti adtendere cetera, quae te in eius naturae laudem cogerent? habebat enim animam et corpus, illam uiuificantem, hoc uita inspiratum, cum illa regeret, hoc obtemperaret; illa praeiret, hoc subsequeretur; illa contineret, hoc non difflueret; illa moueret in numeros, hoc numerosa membrorum conpagine constabiliretur. nonne te ad laudem mouet in hoc uno principe uel pax ordinata uel ordo pacatus? quod autem de uno dictum est, hoc de * ceteris intellegi licet. sed enim erat in alios ferus et inmanis. non hoc laudo, sed tanta illa, quae non uis adtendere. quae [*](1 propria T l intransitus H 2 inuolatuH 4 opportunamqueP 5 et nnnte post nascentibus om. T mimeris (corr. m. 2) T 10 dicit b 15 generandi (i 8. exp 0 a m. 1) H 17 habtotoribus (aut habrotoribus) to-ro in ras. H 18 tribuat b 19 quid P ipsorfl H 20 attendere P 21 co*gerent (n er.) H 22 quum P 24 deflueret Vb 25 stabiliretur b 28 ferns] seuerus HTVCSLb inmanis] iniustus V 29 tanta om. b attendere P )

233
si uel admonitus intuetur atque considerat, quisquis Manichaeo temere credidit, sine dubitatione cognoscit, cum de istis naturis loquitur, de bonis quibusdam se loqui, sed non summis et infabricatis, sicuti est deus una trinitas, neque de his fabricatis, quae sublimiter ordinata sunt, sicuti sunt angeli sancti et beatissimae potestates, sed de infimis et pro sui generis modulo in imo rerum ordinatis bonis: quae dum conparantur superioribus, uituperandae ab inperitis existimantur, et dum consideratur, quantum his desit boni, quod illis adest, eiusdem boni absentia mali nomen tenet. et ego quidem propterea sic de istis naturis disputo, quoniam ea nominantur, quae in hoc mundo nota nobis sunt. nouimus enim tenebras, aquas, uentos, ignem, fumum; nouimus etiam animalia serpentia, natantia, uolantia, quadrupedia, bipedia: in quibus. omnibus exceptis tenebris, quae, ut dixi, nihil sunt aliud quam lucis absentia, quae oculis non uidendo discernuntur — sicut silentium auribus non audiendo — non quia tenebrae sunt aliquid, sed quia lux non est — sicut non quia silentium est aliquid, sed quia sonus non est — exceptis ergo tenebris in hac enumeratione ceterae naturae sunt et omnibus notae, quarum speciem, quia, in quantumcumque est, laudabilis et bona est, nemo prudens abalienat ab auctore omnium bonorum deo.