Contra epistulam fundamenti

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Illi in uos saeuiant. qui nesciunt, cum quo labore uerum inueniatur et quam difficile caueantur errores; illi in uos saeuiant, qui nesciunt, quam rarum et arduum sit carnalia phantasmata piae mentis serenitate superare; illi in uos saeuiant, qui nesciunt, cum quanta difficultate sanetur oculus interioris hominis, ut possit intueri solem suum — non istum, quem colitis caelesti corpore, oculis carneis et hominum et pecorum fulgentem atque radiantem, sed illum, de quo dictum est per prophetam: ortus est mihi iustitiae sol, et de quo dictum est in euangelio: erat lumen uerum, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum —: illi in uos saeuiant, qui nesciunt, quibus suspiriis et gemitibus fiat. ut ex quantulacumque parte possit intellegi deus; postremo illi in uos saeuiant, qui numquam tali errore decepti sunt, quali uos deceptos uident. [*]( 8 II Tim. 2, 24 sq. 21 Mal. 4, 2 22 Ioh. 1, 9 ) [*]( 1 et lenimenta (in ras. ta s. I.) H, om. TVLb exhortationes HVS 2 talia HTRSVLb omnium horum V 3 etiam] illa P ętiam T 4 autem om. VLT 5 additum V 7 beneuole R beniuoleque hortando VLb 8 scribtum PH 10 patientem in MM. JP 11 nrS partes has V partes] om.L etpetereb 12 aipetentibus V 13 seuiantPl\' 15 seuiantP, (t 8. I.) T 16 pi§q ; (pie 8. 1.) V seuiant P 19 post quem add. uos ed. Maurina et pecorum om V 20 dictum] dictum (in ras. corr. ex scriptumJ H scriptum ReSVLb, (s. I.) T 21 sol iusticie T 23 mundum] mod\' V 2h in uos illi b numquam] nullo VLb 27 uident] uolentP )

195