Contra epistulam fundamenti

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Quid expectamus amplius? tenemus enim, quod iuxta latus erat. quomodo libet iam fingite figuras et qualialibet liniamenta describite, moles certe illa inmensa terrae tenebrarum aut recto latere adiungebatur terrae lucis aut curuo aut tortuoso. sed si tortuoso, et illa sancta terra tortuosum habet latus; nam si ipsa rectum habet latus et tortuoso huius latere tangitur, interpatent cauernae quaedam profundae per infinitum inanes nec iam supra terram tantum tenebrarum inanitas erat, sicut audire solebamus. quod si ita est, quanto melius erat, ut se aliquanto longius terra luminis remoueret atque illa inanitas tanta interesset, ne omnino posset a tenebrarum terra ulla ex parte contingi! immo etiam tantum spatium pateret inanis profunditatis, ut si qua gentis illius oreretur inprobitas, etiamsi temere transilire in illam uellent principes tenebrarum — quoniam nec uolare posunt corpora, \' nisi aere corporeo subportentur —, per illud inane praecipitati et, quia infinitum deorsum uersus esset, ad nullum aliquando fundum peruenientes, etiamsi semper possent uiuere, numquam tamen, dum deorsum semper feruntur, possent nocere. si autem curuo latere adiungebatur, terra quoque lucis curuo eam sinu deformiter recipiebat. aut si introrsus ista quasi specie theatri curua erat, curuam terrae luminis partem tali sinu receptam non minus deformi copulatione amplectebatur. aut si ista curuum habebat latus et illa rectum, non ex toto eam latere adtingebat. et utique melius erat, sicut supra dixi, ut nulla ex parte contingeret tantumque inane interesset, ut et iusto interuallo utramque terram [*](2 libet] habeat b 3 inmensae HTVCSb inmensa post tenebrarum n T terrae om. T 6 rectum habeat b 7 profunde T 8 iam om. TVLb 10 longius (i ex e corr. m. 1) H 11 nec T 13 inanes Hl 14 oreretur Hl oriretur HiL in illam transilire b 16 corporea H praecipitatet (corr. m. 1) P praecipitati (ti in ras.) H pcipitatę b 17 uersum b 19 numquam] ndqd1 VL 21 aut siJ).ţ prorsus ita H1 aut si tum tortuosus ista S intorsus V 22 curua (u sup. exp. e scr. m. 1) H 23 sinu tali CV deformi om. T copulatione] copulatione P1; man. paulo rec. o in u corr. p in r, I er. 27 et om. P ) [*]( XXV. Aug. aect. 6. ) [*]( 15 )

226
seiungeret et temerarios inprobos per infinitum praecipites nihil nocere permitteret. quodsi recto latere latus rectum adtingebat, non uideo quidem aliqua uel receptacula uel hiatus, sed plane uideo tantam pacem tantamque secum terrae utriusque concordiam, ut maior coniunctio esse non possit. quid enim speciosius, quid conuenientius quam rectum recto ita copulari, ut nulla ex parte sinus aliquis uel flexus disrumpat aut dirimat naturalem ac stabilem per infinitum spatium loci et ab infinita aeternitate iuncturam ? quae recta latera utriusque terrae, etiamsi interposito inani separarentur, non solum per se ipsa pulchra essent, quia tam recta essent, sed interiecto quoque interuallo ita sibi congruerent, ut hinc atque illinc pariles rectitudines etiamsi nulla coniunctione, ipsa tamen similitudine in unam pulchritudinem conuenirent. cum autem accedit ista coniunctio, quid concordius et pacatius hac utraque terra, quid uero etiam ipsa copulatione duorum rectorum laterum pulchrius dici aut cogitari possit, non inuenio.

Quid faciam cum errore peruersis et consuetudine inplicatis miserrimis animis? non enim sciunt isti homines. quid loquantur, cum haec loquuntur; non enim adtendunt. rogo, nemo uos urget, nemo in certamen premit, nemo praeteritis insultat erroribus, nisi qui diuinam misericordiam expertus non est. ut careret erroribus, tantum id agamus, ut aliquando finiantur. intuemini paululum sine animositate et amaritudine — omnes homines sumus, non nos, sed errores et falsitates oderimus — quaeso, intuemini paululum. deus misericordiarum, adiuua intuentes et uerum quaerentibus interius lumen accende. quid enim intellegimus, si non [*](3 aliquid T 6 quidve (v s. 1. a m. 2) H 7 simus C aliquis] aliqui H, om. TRSCVLb dirumpat Yb dirrumpat P 9 utrivsque (v s. Z. a m. 2) H 10 post separarentur add, m. rec. s. 1. loco in P 12 illinc] inde HTVSCLb 13 etiamsi nulla] etiam sine ulla PTCSVLb 14 in unam pulchritudinem om. THSCVLb quum P 15 et] ac HTCSb 17 possit. Non inuenio CSVL 18 errore tanto b 19 in animis miserrimis V 20 locuntur HT 21 nemo enl b praemit PT 22 erroribus] hominib\' T\' 25 nos H1 uos Hab 26 odimus b 28 si non intellegimus (s. I. m. 1) H om. P )

227
intellegimus rectum melius esse quam prauum? quaero ergo a uobis, si placide modesteque accipitis, rectum latus terrae tenebrarum, quod recto lateri terrae lucis adiungitur, si quispiam deprauaret, nullamne illi pulchritudinem adimeret. necesse est fateamini, si latrare nolitis, non solum ei, si deprauetur, pulchritudinem auferri, sed eam etiam pulchritudinem, quam cum recto latere terrae luminis potuit habere communem. hanc ergo auferens et de recto prauum faciens, ut discordaret, quod concordabat, et abhorreret, quod congruebat, numquid aliquam inde auferret substantiam? sic ergo discite non substantiam malum esse, sed sicut in corpore conmutatione formae in deterius amitti speciem uel potius minui et foedum dici, quod pulchrum antea dicebatur, et displicere corpus, quod ante placuerat: sic in animo rectae uoluntatis decus, quo pie iusteque uiuitur, conmutata in deterius uoluntate deprauari; quo peccato effici animam miseram, quae honestate rectae uoluntatis beatitatem obtinebat, nulla addita detractaue substantia.

Deinde etiam illud cogitate, quia etsi concedamus aliis causis latus terrae tenebrarum malum esse, quod obscurum, quod tenebrosum uel si quid aliud dici potest, non tamen in eo, quod rectum est, malum est. sicut ergo concedo esse in eius colore aliquid mali, sic necesse est et uos concedatis esse in eius rectitudine aliquid boni. nefas est itaque hoc quantumcumque boni est alienare ab artifice deo, a quo esse omne bonum, quod in quacumque natura est, nisi credimus, perniciosissime erramus. quomodo ergo ille et summum malum esse dicit hanc terram, in cuius lateris rectitudine inuenio, quantum ad corpus adtinet, non paruae pulchritudinis bonum, [*]( 1 paruum V 2 modestaque T 3 latere T 4 adimereT Jx 6 ei] et Tb 6 pulcritudinem H etift eam V 9 numquid] nonquidTF nunquid b 10 diacite] malum discite (malum m. 2 add.) Y 11 cõmutationê b forme T 12 fędum T 14 recte H 15 iustaeque P 16 recte T 21 quid] quod P aliquid b 22 ergo ego T esse om. T in eius colore esse b 23 dolore T 25 bona b alienari P 26 credamus b 28 dicit esse V cuius] quuius P ) [*]( 15* )

228
et ab omnipotente atque optimo deo eam uult esse penitus alienam, cum id ipsum bonum, quod in illa inuenimus, cui alii tribuendum sit nisi auctori bonorum omnium. non inueniamus? sed malum erat, inquit, etiam illud latus. puta malum esse: deterius esset certe, si non rectum, sed distortum esset. quomodo est igitur summum malum, quo potest aliquid cogitari deterius ? deinde necesse est aliquid boni sit. quo carendo fit res quaecumque deterior; carendo autem rectitudine fieret latus illud deterius: inest ergo illi boni aliquid, rectitudo. et numquam mihi dices, unde inest, nisi ad eum te contuleris. a quo siue magna siue parua, omnia tamen bona esse fateamur. sed iam a lateris huius consideratione transeamus ad alia.

Habitabant, inquit, in illa terra ignea corpora, genera scilicet pestifera. cum dicit "habitabant," animata utique atque uiuentia uult intellegi. sed ne de uerbo calumniari uelle uideamur, adtendamus istos omnes habitatores terrae illius, quemadmodum in quinque genera uiua distribuat. hic infinitae, inquit, tenebrae ex eadem manantes natura inaestimabiles cum propriis fetibus; ultra quas erant aquae caenosae ac turbidae cum suis inhabitatoribus; quarum interius uenti horribiles et uehementes cum suo principe et genitoribus. rursum regio ignea et corruptibilis cum suis ducibus et nationibus. pari more introrsum gens caliginis ac fumi plena. in qua morabatur inmanis princeps omnium et dux habens circa se innumerabiles principes, quorum [*]( 1 ab om. H obtimo T paenitas H 2 quum P 3 tribuendum (tr tn ras.) H 4 puto CVL 5 esset] gga H sed istorum Hl 6 igitur est b igitur om. V aliquid (d in ras.) H cogitari deterius deinde necesse est aliquid (s. I. a m. 1 add.) H cogitare V 10 non qua V dicis HTVLb inest (corr. ex mest) H est T 12 K H Capitultl T iam] etiam TMCSVLb a om. VLST 13 habitant HSL inquid P 14 genere b scilicet genera V 16 calumpniari VT 17 in s. I. H 18 hinc VL natura P1 19 inestimabiles T f«etibus (o er.) H 20 cenosae T turbide T 25 et omnium dux S )

229
omnium ipse erat mens atque origo: haeque fuerunt naturae quinque terrae pestiferae. animaduertimus quinque naturas quasi partes unius naturae, quam uocat terram pestiferam. hae sunt autem: tenebrae, aquae,. uenti, ignis. fumus; quas quinque naturas sic ordinat, ut exteriores ceteris sint tenebrae, a quibus numerare incipit. intra tenebras aquas constituit; intra aquas uentos; intra uentos ignem; intra ignem fumum. et habebant istae quinque naturae sua quaeque genera inhabitatorum suorum, quae nihilominus quinque sunt. quaero namque, utrum unum genus habitantium fuerit in omnibus quinque naturis, an diuersa genera, sicut naturae ipsae diuersae sunt. diuersa fuisse respondent et de aliis libris ita docent, quod tenebrae serpentes habuerunt; aquae natantes, sicut sunt pisces; uenti uolantes, sicut sunt aues; ignis quadrupedes, sicuti sunt equi, leones et cetera huiusmodi; fumus bipedes, sicuti sunt homines.