Contra epistulam fundamenti

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Quis igitur ista ordinauit? quis distribuit atque distinxit? quis numerum, qualitatem, formas, uitam dedit ? haec enim omnia per se ipsa bona sunt nec inuenitur, unde cuique naturae nisi ab omnium bonorum deo auctore tribuantur. non enim sicut chaos describere, uel quo modo insinuare etiam poetae solent informem quandam materiem sine specie, sine qualitate, sine mensuris, sine numero et pondere, sine ordine ac distinctione confusum nescio quid atque omnino expers omni qualitate, — unde illud quidam doctores graeci iiroiov uocant — non ergo sic isti hanc quam uocant terram [*](1 mens om. P atque] et HCSb origo (ri 8. I. m. 2) H haecque H hecque 6 heque T 3 uocantft 4 aquae] atqueH 8 iste T 9 mhil*ominus (h er.) H 10 quero T namque om. S genus unum b 13 dicent HT tenebras habitauerunt b habuerint HTVCS aquae] aeque T aquas sicut natantes b 14 uentos sicut b 15 ignes HTVCSb 16 fumum b m 18 qualitate (m add. m. f) P qualitates HTVCSb 19 ipsQ T 20 K H 21 cahos S describeremusa uel om. b quoquo HYb etiã insinuare b 22 quadamP materiam SVC 23 mensurab sine an £ enumero om.HTCS 25 omnis qualitatis T greci P grecia Hl grece T u\'bi gra R firtoiov] apaeon P poeeton H pote6n T poeton SVRb peton L epoton Cl 26 uocantur T )

230
tenebrarum insinuare conantur, sed omnino aliter longeque diuerse atque contrarie latus lateri adiungunt atque conliniant: naturas quinque numerant, distingunt, ordinant, qualitatibus propriis enuntiant nec eas desertas infecundasque esse permittunt, sed suis inhabitatoribus conplent eisque ipsis formas congruas et suis habitationibus adcommodatas adtribuunt et quod antecellit omnibus, uitam. haec tanta bona enumerare et ab auctore omnium bonorum deo aliena esse dicere, hoc est nec in rebus agnoscere tantum ordinis bonum nec in se tantum erroris malum.

Sed ista, inquit, genera quinque illas naturas inhabitantia saeua erant atque pestifera. quasi ego in eis saeuitiam pestemque laudauerim. ecce, ego tecum uitupero, quae in illis mala esse criminaris, lauda tu mecum, quae in illis bona ipse commemoras: ita uidebis bona malis permixta te uelle constituere pro summo et extremo malo. uitupero ibi tecum pestem, lauda ibi mecum salutem; non enim genera illa uel gigni uel nutriri uel inhabitare illam terram sine aliqua salute potuissent. uitupero ibi tecum tenebras, lauda ibi mecum fecunditatem; tenebras enim dicis „inaestimabiles. et addis tamen "cum propriis fetibus," quamquam tenebrae non sunt corporeae totumque hoc nomen lucis absentia est, sicut nuditas carere uestitu et inanitas uacare corporis plenitudine; ac propterea tenebrae nihil gignere potuerunt, quamuis terra potuerit tenebrosa, id est carens luce aliquid gignere. sed interim hoc omittamus. fetus tamen ubi [*](1 diuersae P 2 contrariae PT èliniant H collinifh: b 3 distingunt (sting in ras.) H distinguunt TVCSb 4 ac infecundas VSCLb et infecundas TR 5 eisdeque b 6 inhabitatioibus b adcomodas HTRb 7 uita P hec T bonae numerare Hl 8 bonorum omnium T d in om. b 12 inhabitantiassaeuerant H* ante saeua add. m. saec. Vn. 8. l. quae P 13 seuitiam T . 15 ipse] esse L, om. V permixta,te uelle H 18 terram illam b 19 salute aliqua HSVBb 20 fgcunditatem T inestimabilea T 21 fftibua T 22 corpora T 23 carere t uacare V 26 fetus] ffdus T foedus VL fedus b (in mg. al. fetus) tamen—est om. TYL )

231
exoriuntur, et temperamentum est aptum saluti et quaedam concordia numerosa ordinat atque in unitatem coaedificat membra nascentium sibimet inuicem moderationis pace congruentia. quae omnia quis non intellegat maiore laude quam tenebras uituperatione dignanda? uitupero ibi tecum caenum turbidum aquarum, lauda ibi mecum et ipsam speciem qualitatemque aquarum et inhabitatorum natantium membra congruentia, uitam corpus continentem et regentem et omne temperamentum sui generis ualetudini adcommodatum. quantumuis enim aquas caenosas turbidasque reprehendas, eo tamen, quod tales aquas dicis, ut animantia sua possent et gignere et continere, speciem illis qualiscumque corporis et partium similitudinem, qua in unam formantur pacanturque qualitatem, auferre non potes, quia si abstuleris, nullum erit corpus: quae omnia, si es homo, sentis esse laudanda. et quantumuis illorum inhabitatorum saeuitiam et inter se impetus dilacerationis et uastationis exaggeres, non eis tamen adimis numerosos formarum terminos, quibus sibi singula eorum corpora membrorum parilitate pacata sunt, et temperamentum salutis, et moderamen animae partes sui corporis in unitatem amicitiae concordiaeque redigentis: quae si humano sensu intueris, uides plus esse laudanda quam illa uituperanda, quae displicent. uitupero ibi tecum horrorem uentorum, lauda ibi mecum eorundem uentorum spirabilem nutricemque naturam et speciem corporis conuenientia partium continuati atque diffusi : quibus rebus omnibus illos inhabitatores suos poterant et gignere et \' alere et salubriter continere eorumque inhabitatorum, cum cetera, quae in omnibus animantibus superiore ratione laudata [*](1 q :*di\\ H quedam T 2 coedificat T 3 sibi b 4 maiori b 5 dignanda] donanda T 9 ualitudini Vb 10 cenosas P reprae- hendas PT 11 quod] qui P et ante gignere om. V 12 illius HVCSRb 13 pacantur TVL 15 omo Tl 16 se om. RSCVb dilacerationes TVCb 17 uastationes TVCb 20 animae] formae HTVCSLRb 21 redientia H 22 illa om. b 24 eorlldem T 25 congruentia b 26 et alere] et alere (e uoc. et s. l. a m. 1) H 27 horumque T 28 superiori b )
232
sunt, tum proprie inpigros et faciles unde uelint et quo uelint transitus et alarum in uolatu concordem nisum et non inparem motum. uitupero ibi tecum corruptionem ignis, lauda ibi mecum genitabilem ignem et uigentem oportunamque eius temperationem nascentibus, et ut coalescerent et ut suis numeris liniamentisque perficerentur et ut uiuere atque habitare ibi possent: quae omnia non solum in ignis habitatione, sed in ipsis quoque habitantibus miranda et laudanda esse cognoscis. uitupero ibi tecum obscuritatem fumi et inmanitatem principis, qui in eo, sicut dicis, morabatur, lauda ibi mecum, quod uel in ipso fumo nullam partem inuenis dissimilem ceteris, ex quo in genere suo partium inter se suarum congruentiam modumque custodit. ut quadam unitate sit quod est: quae nemo sobrie considerat et non mirabiliter laudat. quid? quod etiam fumo addis uim potentiamque generandi, quando eidem quoque inhabitatores principes tribuis, ut quod hic numquam uidimus, ibi fumus fecundus sit et salubrem suis habitatoribus praebeat mansionem.

Quod etiam in ipso fumi principe inmanitatem solam aduertisti, quam uituperares, nonne debuisti adtendere cetera, quae te in eius naturae laudem cogerent? habebat enim animam et corpus, illam uiuificantem, hoc uita inspiratum, cum illa regeret, hoc obtemperaret; illa praeiret, hoc subsequeretur; illa contineret, hoc non difflueret; illa moueret in numeros, hoc numerosa membrorum conpagine constabiliretur. nonne te ad laudem mouet in hoc uno principe uel pax ordinata uel ordo pacatus? quod autem de uno dictum est, hoc de * ceteris intellegi licet. sed enim erat in alios ferus et inmanis. non hoc laudo, sed tanta illa, quae non uis adtendere. quae [*](1 propria T l intransitus H 2 inuolatuH 4 opportunamqueP 5 et nnnte post nascentibus om. T mimeris (corr. m. 2) T 10 dicit b 15 generandi (i 8. exp 0 a m. 1) H 17 habtotoribus (aut habrotoribus) to-ro in ras. H 18 tribuat b 19 quid P ipsorfl H 20 attendere P 21 co*gerent (n er.) H 22 quum P 24 deflueret Vb 25 stabiliretur b 28 ferns] seuerus HTVCSLb inmanis] iniustus V 29 tanta om. b attendere P )

233
si uel admonitus intuetur atque considerat, quisquis Manichaeo temere credidit, sine dubitatione cognoscit, cum de istis naturis loquitur, de bonis quibusdam se loqui, sed non summis et infabricatis, sicuti est deus una trinitas, neque de his fabricatis, quae sublimiter ordinata sunt, sicuti sunt angeli sancti et beatissimae potestates, sed de infimis et pro sui generis modulo in imo rerum ordinatis bonis: quae dum conparantur superioribus, uituperandae ab inperitis existimantur, et dum consideratur, quantum his desit boni, quod illis adest, eiusdem boni absentia mali nomen tenet. et ego quidem propterea sic de istis naturis disputo, quoniam ea nominantur, quae in hoc mundo nota nobis sunt. nouimus enim tenebras, aquas, uentos, ignem, fumum; nouimus etiam animalia serpentia, natantia, uolantia, quadrupedia, bipedia: in quibus. omnibus exceptis tenebris, quae, ut dixi, nihil sunt aliud quam lucis absentia, quae oculis non uidendo discernuntur — sicut silentium auribus non audiendo — non quia tenebrae sunt aliquid, sed quia lux non est — sicut non quia silentium est aliquid, sed quia sonus non est — exceptis ergo tenebris in hac enumeratione ceterae naturae sunt et omnibus notae, quarum speciem, quia, in quantumcumque est, laudabilis et bona est, nemo prudens abalienat ab auctore omnium bonorum deo.