Contra epistulam fundamenti

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Unum uerum deum omnipotentem, ex quo omnia, per quem omnia. in quo omnia, et rogaui et rogo, ut in refellenda et reuincenda haeresi uestra, Manichaei. cui et uos fortasse inprudentius quam malitiosius adhaesistis, det mihi mentem pacatam atque tranquillam et magis de uestra correctione quam de subuersione cogitantem. quamquam enim dominus per suos seruos regna subuertat erroris, ipsos tamen homines, in quantum homines sunt, emendandos esse potius quam perdendos iubet. et quicquid diuinitus ante illud ultimum iudicium uindicatur, siue per inprobos siue per iustos siue per nescientes siue per scientes siue occulte siue palam: non ad interitum hominum, sed ad medicinam ualere credendum est; quam qui respuerint, extremo subplicio praeparantur. quapropter cum in hac uniuersitate rerum alia sint, quae ualent ad corporalem uindictam, sicut ignis et uenenum et morbus et cetera huiusmodi, alia, quibus apud se ipsum non molestiis corporis sui, sed cupiditatum suarum laqueisan imus puniatur, sicut est damnum, exilium, orbitas, contumelia et his similia; quaedam uero non sint cruciamenta, sed quasi fomenta [*]( ci 2 Anreli augustini/ad interrogata sim/pliani (ci a. m. 1) lib. II explicit incipit aduersus epis. quae.. (2 litt. er.) funda/menti dicitur ddira mentis plenam/manichei (litt. uncial.) fol. 49 P Incipit contra epistulam fundamenti manicheorum (lift. uncial.) fol. 30 H. Incipit (om. T) liber/ sci (om. B) aurelii (om. TL) augustini eontra epistolam fundamenti (om. JR) manicheorum (manichei B, om. L) fol. 178 TR fol. 105 L m 4 per quem omnia om. P 6 heresis (corr. m. 1) P manichei i C pro ae semper) T et om. SV 7 imprutentius S maletiosius S tetS 9 supuersione T 12 quidquid (sic semper) P ultimum illud b 13 improbosJP 14 g$scientes V occuItaeP 16 supplicio P K H 17 quumP 19 semetipsum b molestia V 20 cupiditatem JP alaqueis t 21 sicuti HTSVb contumelias P hiis (sic ubique) V 22 sunt Vb ) [*]( XXV. Aug. Mct. 6. ) [*]( 13 )

194
et lenimenta languentium, ut sunt consolationes, cohortationes, disputationes et quaecumque sunt alia: horum omnium quaedam etiam per malos nescientes operatur summa dei iustitia, quaedam autem per scientes bonos. nostrum igitur fuit eligere et optare meliora, ut ad uestram correctionem aditum haberemus, non in contentione et aemulatione et persecutionibus, sed mansuete consolando, beniuole cohortando, leniter disputando. sicut scriptum est: seruum autem domini non oportet litigare, sed mitem esse ad omnes, docibilem, patientem, in modestia corripientem diuersa sentientes. nostrum ergo fuit uelle has partes expetere; dei est uolentibus et petentibus donare, quod bonum est.